Jump to content

Theodorus Blank

E Vicipaedia
Wikidata Theodorus Blank
Res apud Vicidata repertae:
Theodorus Blank: imago
Theodorus Blank: imago
Nativitas: 19 Septembris 1905; Elz
Obitus: 14 Maii 1972; Bonna
Patria: Germania, Res publica Foederalis Germaniae

Memoria

Sepultura: St. Evergislus (Plittersdorf)

Theodorus (Theodisce Theodor) Blank (natus Elz in oppido Germano die 19 Septembris 1905; mortuus Bonnae die 14 Maii 1972) fuit vir publicus Germaniae sodalisque Christianae Democraticae Unionis Germaniae.

Iuventus et munus

[recensere | fontem recensere]

Eius pater fuit faber tignarius, qui decem liberos habuit. Anno 1913, familia Baucum commigravit, ubi Blank anno 1919 scholam finivit atque ipse tirocinium tignarii fecit et in fabrica saxorum laboravit. Anno 1929,, secretarius collegii opificum Christianorum factus est, sed anno 1933, cum Nazistae rerum potiti essent, hoc munus amisit. Annis 1934 et 1935 sine quaestu fuit, et tum maturitatem adeptus est. Deinde Monasterii physicae et mathematicae, deinde Hannoverae arti machinatoriae studebat. Tum diversis in societatibus laboravit atque 1939 miles factus postremo succenturio? maior in Bello Orbis Terrarum II certavit. Brevi tempore captivus belli fuit, et iam anno 1945 (ad 1950) iterum in collegio opificum laboravit.

Blank anno 1939 uxorem Paulam duxit.

Cursus honorum

[recensere | fontem recensere]

Anno 1945 cum aliis factionem CDU in Westfalia condidit, et decurio urbis Tremoniae factus est. Anno 1946, legatus senatus terrae Rhenaniae Septentrionalis-Vestfaliae creatus est, et ad annum 1949 mansit, cum legatus Dietae Foederalis Germaniae electus esset. Anno 1950, iussu Conradi Adenauer cancellarii foederalis magistratum praecipuam se nominatum (Theodisce Amt Blank) instituit, qui exercitum novum Germaniae praepararet. Die 7 Iunii 1955 primus Administer Foederalis Defensionis Publicae creatus est. Sed iam die 16 Octobris 1956, se ab hoc officio recessit. Post electionem Dietae Foederalis anni 1957, Administer Foederalis Laboris in consilium ministrorum Adenaueranorum revertebatur. Hoc officio ad 26 Octobris 1965 administrabat; postremo Ludovico Erhard cancellario foederali. Die 21 Aprilis 1972, Blank, morbo gravi affectus, se e parlamento Theodisco recessit, et brevi tempore post mortuus est.

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Consilium ministrorum Adenauer II (20 Octobris 1953 - 29 Octobris 1957)
Consilium ministrorum Adenauer III (29 Octobris 1957 - 14 Novembris 1961)
Consilium ministrorum Adenauer V (13 Decembris 1962 - 11 Octobris 1963)
Consilium ministrorum Erhard I (17 Octobris 1963 - 26 Octobris 1965)