Qualia
Qualia in philosophia mentis sunt exempla singula experientiae consciae et subiectivae, sicut dolor aut gustatus aut rubor. Qualia saepe dictione ”quale est...?” describuntur: "quale est colorem rubrum sanguinis videre?", vel "quale est capitis dolorem sentire?" Qualia a causis physicis illarum experientiarum distinguenda sunt. Ad summam, qualia verbum insuetum est rei quam pati sueti sumus.[1] Denique Ervinus Schrödinger (1887–1961), physicus Austriacus, sic contra materialismum "Sensus coloris" inquit "physicorum descriptione obiectiva undarum lucis explicari non potest. An poterit physiologus eius rei rationem reddere, si altiorem habeat scientiam eorum quae in retina fiunt eventorum, et processuum nervosorum, quos in fasciculis nervorum opticorum atque in cerebro efficiunt? Haudquaquam."[2]
Sunt quidem, qui potius qualia exstare negent.[3]
De significationibus termini qualia
[recensere | fontem recensere]Imaginare te in officina pictoris intuentem pittacium callaino colore nitens. Nonne haec experientia visualis perquam dissimilis tibi sentitur ac si pittacium pallidum intuearis? Quae dissimilitudo experientiarum habitus phaenomenalis appellari potest.[4] Cum id, quale tibi sentiatur tuam experientiam subire, refers, simul habitum phaenomenalem experientiae tuae narras. Rogatus, ut habitum phaenomenalem experientiae tuae animadvertas, certas perspicies qualitates, ad quas per introspectionem accedere potes. Quae qualitates etiam qualia appellantur. C. S. Peirce fuit, qui primus terminum quale in philosophiam induxit.[5]
Fama est Apellen in quodam pictorio certamine tanta arte et similitudine equum pinxisse, ut equi praetereuntes equo eius adhinnirent.[6] Quae sensu data (cf. Angl. sense data) equi modo imagineo comprehenderunt, sed homines picturam spectantes sine dubio duobus modis -- modo imagineo et non imagineo -- percipere poterant: non solum figuram equi percipiebant sed etiam colores et formam, nec non spatia, quae in textili inter massulas coloratas erant. Sunt qui conscientiam de experientia visuali dicant similem esse cuidam non physicae imagini sensu datae intrinsecus spectandae. Itaque hominem equum videntem putant subiectum esse mentali ostentamini quod imaginis simile sit et per introspectionem percipiatur.
Termino q.e. qualia primum usus est C. I. Lewis, philosophus Americanus, cum qualitates sensu datorum tractabat.[7] Sed qualia non solum ad sensu data referuntur, nam sunt qui putent experientiis sensoriis esse qualitates intrinsecas sive penitus insitas, conscientiae pervias, quae nihilo minus omnia ad habitum phaenomenalem conferant. Etiam huiusmodi qualitates non repraesentativae, utrum physicae an non physicae sint, qualia appellantur. Quod ad experientias visuales attinet, saepe ponuntur qualia visualia, quae esse putantur visualium experientiarum qualitates penitus insitae, quae (a) per introspectionem adeuntur, (b) variare possunt continentia experientiarum non variante, (C) sunt pares mentales colorum aliarumque directarum et adspectabilium qualitatum, (d) solae habitum phaenomenalem experientiarum determinant. Qui usus qualium annis praeteritis crebruit.[8] Philosophorum aliqui etiam adstrictius termino qualium utuntur: qualia esse experientiarum ineffabiles nec physicas qualitates penitus insitas, quae incorrigibiles ab hominibus recipiantur.[9]
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Cf. Dennett 1993: 381.
- ↑ Schrödinger 2001: 154: "The sensation of colour cannot be accounted for by the physicist's objective picture of light-waves. Could the physiologist account for it, if he had fuller knowledge than he has of the processes in the retina and the nervous processes set up by them in the optical nerve bundles and in the brain? I do not think so."
- ↑ Sicut Dennett 1991; Tye 2000.
- ↑ Tye 2015.
- ↑ Peirce 1866/1982, loc. 223).
- ↑ Plin. Nat. 35.95.
- ↑ Lewis 1929.
- ↑ Nagel 1974; Peacocke 1983; Block 1990.
- ↑ Dennett 1991; 1993.
Nexus interni
Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- Block, Ned, 1990. Inverted Earth, Philosophical Perspectives ed. J. Tomberlin, IV 53–79. Ridgeview Publishing Company.
- Byrne, Alex, 2015. Inverted Qualia. Stanford Encyclopedia of Philosophy.
- Chalmers, David J., 1995. Absent Qualia, Fading Qualia, Dancing Qualia. Conscious Experience, ed. Thomas Metzinger. Imprint Academic. [ Editio eletronica.]
- Dennett, Daniel C., 1991. Consciousness Explained. Little, Brown and Co.
- Dennett, Daniel C., 1993. Quining Qualia. Readings in Philosophy and Cognitive Science, ed. Alan Goldman, 481-414. MIT Press.
- Gregory, Richard, 1998. Brainy mind. British Medical Journal 317: 1693-1695. [ Editio eletronica.]
- Lewis, Clarence Irwing, 1929. Mind and the World Order. Outline of a Theory of Knowledge. Charles Scribner's Sons.
- Lormand, Eric, 1994. Qualia! (Now Showing at a Theater near You). Philosophical Topics 22: 127-156. [ Editio eletronica.]
- Nagel, Thomas, 1974. What is it like to be a bat? Philosophical Review 83: 435–456.
- Nida-Rümelin, Martine, 2009. Qualia: The Knowledge Argument. Stanford Encyclopedia of Philosophy.
- Peacocke, Christopher, 1983. Sense and Content. Oxford University Press.
- Peirce, Charles Sanders, 1982. Lowell Lecture (ix), Writings of Charles S. Peirce: A Chronological Edition, ed. M. H. Fisch (ed.), Indiana University Press. [Primum editum anno 1866.]
- Schrödinger, Erwin, 2001. What is life? The physical aspects of the living cell. Reimpressum. Cambridge University Press.
- Tye, Michael, 2000. Consciousness, Color and Content. MIT Press.
- Tye, Michael, 2015. Qualia. Stanford Encyclopedia of Philosophy.
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]- Commentarii interretiales de qualibus, a variis scriptoribus, a Davide Chalmers conlatis
- "The Knowledge Argument," a Torin Alter scriptum
- "Qualia Realism," a William Robinson scriptum