Nicolaus Văcăroiu
Nicolaus Văcăroiu (natus in Cetatea Albă, hodie ut Bilhorod-Dnistrowskyj urbe ad Ucrainam pertinente die 5 Decembris 1943) est rerum politicarum peritus Dacoromanus factionis Socialis Democraticae (Dacoromanice Partidul Social Democrat) qui etiam primus minister fuit.
Munus
[recensere | fontem recensere]Annis 1965 - 1969 apud Academiam Studiorum Oeconomicorum Bucarestae oeconomiae studebat. Deinde ad annum 1990 apud magistratum statalem oeconomiae programmaticae operam dedit.
Cursus honorum
[recensere | fontem recensere]Văcăroiu, qui post regimen communisticorum anno 1989 ad Factionem Socialem Democraticam (PDSR) transiit, anno 1991/92 secretarius statalis in ministerio vectigalium operam dedit. Fuit Primus minister Romaniae a die 4 Novembris 1992 ad usque 12 Decembris 1996. Annis 1996 - 2008 senator, ab anno 2000 praeses senatus Romaniae erat. Cum Traianus Băsescu praeses a consilio ministrorum coactus est, ut pro tempore a magistratu se recessit, Văcăroiu a die 19 Aprilis ad usque 19 Maii 2007 praeses Romaniae fungebatur.
Familia
[recensere | fontem recensere]Nicolaus Văcăroiu uxorem duxit atque filium habet.
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]Vicimedia Communia plura habent quae ad Nicolaum Văcăroiu spectant. |
- De Nicolao Văcăroiu in Senatus Dacoromanici pagina (Dacoromanice)
- Curriculum vitae apud amosnews.ro (anno 2007)
Opus geopoliticum • Porta Unionis Europaeae • Duces civitatum Europaearum hodiernarum • Index regum praesidumque Romaniae Capsae cognatae: Duces civitatum Unionis Europaeae • Primi ministri Romaniae | ||||
Georgius Angelescu • Daniela Bartoș • Andreas Chirică • Gabriel Iosephus Chiuzbaian • Mircea Coșea • Petru Crișan • Marinus Cristea • Mathaeus-Agathon Dan • Georgius Ioannes Dănescu • Valerius Dorneanu • Florinus Georgescu • Michael Golu • Aurelius-Constantinus Ilie • Christianus Ionescu • Alexander Lăpușan • Livius Maior • Viorelus Mărginean • Theodorus Meleșcanu • Iulianus Mincu • Alexander Mironov • Ioannes Ovidius Muntean • Mișu Negrițoiu • Petrus Ninosu • Aurelius Novac • Ioannes Oancea • Doru Demetrius Palade • Daniel-Ioannes Popescu • Daniel-Mircea Popescu • Demetrius Popescu • Virgilius Popescu • Ioannes Predescu • Petrus Sălcudeanu • Marinus Sorescu • Nicolaus Spiroiu • Alexander-Octavius Stănescu • Valerius Tabără • Doru Ioannes Tărăcilă • Constantinus Teculescu • Paulus Teodoru • Georgius Tinca • Hadrianus Turicu • Nicolaus Văcăroiu • Gregorius Zanc | |