Gaius Vettius Cossinius Rufinus
Appearance
Res apud Vicidata repertae:
Nativitas: 3. saeculum;
Obitus: 4. saeculum;
Patria: Roma antiqua
Obitus: 4. saeculum;
Patria: Roma antiqua
Familia
Genitores: Gaius Vettius Gratus; Cossinia
Coniunx: Petronia Probiana
Proles: Vettius Rufinus, Vettius Iustus, Vettia
Coniunx: Petronia Probiana
Proles: Vettius Rufinus, Vettius Iustus, Vettia
Gaius Vettius Cossinius Rufinus (quando natus sit, quando mortuus, nescimus) senator Romanus saeculi tertii et quarti erat.
Cursus honorum
[recensere | fontem recensere]Anno 306 proconsul Achaeae electus est, sed propter Maxentii usurpationem magistratum adire non potuit. Itaque annis proximis annis curator Viae Flaminiae, curator alvei Tiberis et corrector Venetiae et Histriae, Tusciae et Umbriae atque Campaniae erat. Maxentio victo Vettius Rufinus amicus Augustorum factus est, quod Constantinus in gratiam senatorum venire voluit: 20 Augusti 315 - 4 Augusti 316 praefectus urbi Romae erat. Anno 316 Rufinus et consul ordinarius erat[1]. Verisimile est eum propinquum consulis anni 323 Vetii Rufini fuisse.
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Dietmar Kienast, Der römische Staat II, Stuttgardiae 1997, p. 501
Antecessores: Imp. Caesar Flavius Valerius Constantinus Augustus IV et Imp. Caesar Valerius Licinianus Licinius Augustus IV |
Consul 316 cum Antonio Caecinio Sabino |
Successores: Ovinius Gallicanus et Caesonius Bassus |