Jump to content

Adiectivum

E Vicipaedia
-4 (corrigenda) Latinitas huius paginae corrigenda est. Si potes, corrige vel rescribe. Vide {{latinitas}}.

Adiectivum (-i, n.), rectius nomen adiectivum, (vel verbum adiectivum apud linguam Iaponicam) est nomen quod alteri nomini adiungi potest, unde ipsum vocabulum ductum esse videtur. Cum autem per se ponitur, pro nomine substantivo accipitur. Itaque in lingua Latina adiectivum non est propria pars orationis, sicut in lingua Anglica, sed modus tantum nominis in oratione usurpandi.

Classis Latine

[recensere | fontem recensere]

Duo sunt genera adiectivorum: ea quae in -us, -a, -um exeunt et ea quorum genetivus in -is terminatur.

Proprietates adiectivorum latinorum

[recensere | fontem recensere]

Adiectiva tribus generibus indui possunt, nomina vero non item; e.g. bonus, bona, bonum ≠ nomen, quod neutrius tantum generis est.

Gradus adiectivorum

[recensere | fontem recensere]

In lingua Latina adiectiva suffixis augentur ut res inter se comparentur, vel ut summus gradus exprimatur. e.g. suavis → suavior, suavissimus.

Congruentia casuum

[recensere | fontem recensere]

Adiectiva Latina cum nominibus quibus adiunguntur casu, genere numeroque congruunt. e.g. bonas mulieres

Adiectiva sola

[recensere | fontem recensere]

In lingua Latina, cum adiectiva sola usurpantur, casus ipse sensum indicat.

  • Vidi bona = Vidi divitias
  • Vidi bonos = Vidi probos homines
  • Adiectivum: insignis (m.), insignis (f.), insigne (n.)
Stipula

Haec stipula ad linguam vel ad linguisticam spectat. Amplifica, si potes!

Partes orationis
(Nomen) substantivum | (Nomen) adiectivum | Nomen numerale | Pronomen | Articulus | Verbum (temporale) | Adverbium | Participium | Coniunctio | Praepositio | Interiectio | (Particula)
Nomen adiectivum
Declinationes adiectivorum
Numerus: Singularis | Pluralis | Dualis
Casus: Nominativus | Genetivus | Dativus | Accusativus | Vocativus | Ablativus | Locativus
Gradus comparationis: Positivus | Comparativus | Superlativus