Hercynia silva[1] (Graece Ἑρκυνία ὕλη), sive Hercynius saltus[2] (Graece Ἑρκύνιος δρυμός), sive Hercynium iugum[3] (Graece Ἑρκύνιον ὄρος), sive simpliciter Hercynia[4] (Graece τὰ Ἑρκύνια), est regio omnium saltuum vel silvarum quae iacent in Germania a Rheno in orientem et a Danuvio in septentrionem versus.

Despecus in Hercyniam silvam.

Ab occidente, carbonaria silva secuta esse videtur, inter cuius reliquias austro-orientales Arduenna et Vosegus sunt.

Etymologia

recensere

Etymologia nominis dubia est. Sunt, qui Hercynia a verbo Celtico erchynn ('altus, sublimis') deducant. Walter Woodburn Hyde, historicus Americanus, originem in toponymis Harz et Erzingen esse opinatur.[5] Alii verbum proto-celticum perkuniā (ab indoiranico *perkʷus = 'quercus') coniciuntur.[6] Haec deductio confirmari videtur nomine firgunna, quo Hercynia silva in lingua Theodisca antiqua vocatur quodque ex eodem verbo repetit, p indoiranico in linguis Celticis exoleto, cum consonantium mutatione Germanica in f mutatum sit. Aliud nomen Germanicum forsitan Hercyniam silvam sonans est faírguni in lingua Gothica.[7]

Medio aevo et postea, Harthici montes nomine silvae Hercyniae interdum appellabantur, ut puta a Georgio Henning Behrens in tractatu "Hercynia Curiosa oder Curiöser Harz-Wald" vel in libro Flora Ioannis Thal medici.

Quam longe in orientem septentrionemque silva pateat apud antiquos dubium erat. Descriptio copiosior apud Caesarem invenitur:

(1) Huius Hercyniae silvae, quae supra demonstrata est, latitudo novem dierum iter expedito patet: non enim aliter finiri potest neque mensuras itinerum noverunt. (2) oritur ab Helvetiorum et Nemetum et Rauracorum finibus rectaque fluminis Danuvii regione pertinet ad fines Dacorum et Anartium. (3) hinc se flectit sinistrorsus diversis a flumine regionibus multarumque gentium fines propter magnitudinem attingit. (4) neque quisquam est huius Germaniae, qui se aut adisse ad initium eius silvae dicat, cum dierum iter LX processerit, aut, quo ex loco oriatur, acceperit.[8]

Partes sive reliquiae silvae

recensere
  1. Caes. Gall. 6.24.2; 6.25.1; Tac. Germ. 28.2; Aristoteles (Meteor. 1.13) Ἀρκύνια ὄρη est regio montuosa Europae Septentrionalis. Ut in locorum nominibus fieri solet, manuscripta mediaevalia varias lectiones praebent. Constat quidem Hercyniam lectionem usitatam exhibere, quae etiam abantiquis fontibus Graecis confirmatur.
  2. Plin. Nat. 4.80; 10.132; Liv. 5.34.4; Tac. Germ. 30.1.
  3. Plin. Nat. 4.100.
  4. Tac. Ann. 2.45 fin.
  5. Walter Woodburn Hyde, "The Curious Animals of the Hercynian Forest," The Classical Journal 13/4 (1918), p. 232.
  6. Wolfgang Meid, "Indogermanisch und Keltisch," Innsbrucker Beiträge zur Sprachwissenschaft 25 (Institut für Vergleichende Sprachwissenschaft der Universität Innsbruck, Ponte Aeni), 1968.
  7. Indogermanisches Wörterbuch, 4. ed., in: www.koeblergerhard.de.
  8. Caesar, Gall. 6,25.
  9. Hofmanni Lexicon Universale sub voce "Bacenis"
  10. de:Rhön
  11. Hofmanni Lexicon Universale sub voce "Bacenis"