Henricus Franciscus (Theod. Heinrich Franz) Köhler (natus 29 Septembris 1878 Carolsruhae, mortuus 6 Februarii 1949 eodem loco) vir publicus Germaniae et sodalis factionis Centri erat.

Henricus Franciscus Köhler anno 1928

Iuventus et munus

recensere

Pater eius scriba in fabrica fuit. Post scholam finitam Köhler minister publicus aerarii et vectigalium Badeniae laboravit.

Cursus honorum

recensere

Köhler annis 1911 - 1920 decurio Carolsruhae et annis 1913 - 1927 legatus senatus terrae Badeniae fuit. Bello Orbis Terrarum I in administratione aerarii Belgicae occupatae laboravit. Annis 1920 - 1927 administer aerarii publici Badeniae et mensibus Novembris 1923 atque Novembris 1926 - Ianuarii 1927 praeses rei publicae Badeniae fuit. 28 Ianuarii 1927 Administer Imperii Aerarii Publici in consilio ministrorum Marx IV nominatus est et ad dimissionem consilii 12 Iunii 1928 mansit. Annis 1928 - 1932 legatus Dietae Imperii Germanici fuit. Postquam Nazistae Germaniae rerum potiti sunt, pro tempore in carcerem missus est. Anno 1945 sodalis CDU et legatus senatus terrae Virtembergiae-Badeniae factus est. Anno 1946 administer oeconomiae, annis 1946 - 1949 administer aerarii publici eius terrae fuit.

Nexus externi

recensere
Ministri Aerarii Publici Imperii Germanici

Eugenius Schiffer (DDP) • Bernhardus Dernburg (DDP) • Matthias Erzberger (Centrum) • Carolus Iosephus Wirth (Centrum) • Andreas Hermes (Centrum) • Rudolphus Hilferding (SPD) • Ioannes Luther (nullius factionis) • Otto de Schlieben (DNVP) • Ioannes Luther (nullius factionis) • Petrus Reinhold (DDP) • Henricus Köhler (Centrum) • Rudolphus Hilferding (SPD) • Paulus Moldenhauer (DVP) • Henricus Brüning (Centrum) • Hermannus Dietrich (DDP) • Ludovicus Comes Schwerin de Krosigk (nullius factionis)

Consilium Ministrorum Marx IV (28 Ianuarii 1927 - 12 Iunii 1928)

Gulielmus Marx (Centrum) | Anscharius Hergt (DNVP) | Gustavus Stresemann (DVP) | Gualterius de Keudell (DNVP) | Henricus Köhler (Centrum) | Iulius Curtius (DVP) | Martinus Schiele (DNVP) | Henricus Brauns (Centrum) | Otto Geßler (DDP) | Gulielmus Groener (nullius factionis) | Gulielmus Koch (DNVP)