Carolsruha
Carolsruha sive Caroli Hesychium[1] (Germanice Karlsruhe) est oppidum in Badenia. Nomen latine Quietem Caroli dicere vult. Conditum est a marcgravio Carolo III Gulielmo de Badenia-Durlachensi anno 1715.[2]
Locus: 49°1′0″N 8°24′0″E
Numerus incolarum: 308 707
Zona horaria: UTC+1, UTC+2
Situs interretialis
Nomen officiale: Karlsruhe
Gestio
Geographia
Territoria finitima: Eggenstein-Leopoldshafen, Stutensee, Weingarten, Pfinztal, Karlsbad, Waldbronn, Ediningum, Rheinstetten, Hagenbach, Wörth am Rhein
Coniunctiones urbium
Tabula aut despectus
Carolsruha non naturaliter crescebat: oppidum enim consilio aedificatum est. Aliae viae sicut radii solis omnes ab uno puncto medio ubi castellum comitis est ductae sunt et alias vias instar linearum parallelarum ductas secant. Viae quae instar radiorum vel instar digitorum manus distentorum ab puncto medio vergunt forma radiorum flabelli Sinensis ductae sunt. Quam ob rem agnomen Carolsruhae oppidum flabelli est.
Carolsruhae iudicium foederale supremum rei publicae est quam ob rem oppidum agnomen domus iuris habet.
Res gestae
recensereAnno 1993 Carolsruhae partes politicae Foedus 90/Virides ex coniunctione partium Foederis 90 cum Viridibus conditae sunt.
Praeclari cives
recensereCarolsruhae olim vixerunt aut nati sunt et hodie vivunt multi illustres viri atque feminae:
Nati
recensere- Carolus Schuberg, saltuarius
- Curtius Bürger (1894 - 1951), rerum politicarum peritus et communista
- Ferdinandus Keller 1842 - 1922 pictor.
- Fridericus Ratzel, naturalista
- Ioannes Frank (1900 - 1946), vir publicus nazista
- Iosephus Victor de Scheffel, scriptor et iuris peritus
- Leopoldus Ziegler (1881 – 1958), philosophus Germanicus
- Theodericus Haack (*1934), vir publicus factionis SPD.
Mortui
recensere- Alexander Möller (1903 - 1985), vir publicus Germanicus et sodalis SPD
- Ioannes Leussink (1912 - 2008), professor et rerum politicarum peritus Germanicus
- Iosephus Victor de Scheffel, scriptor et iuris peritus
Commeatus
recensereUniversitas litterarum
recensereAlma mater Carolsruhae nomine Karlsruher Institut für Technologie aut Latine Carolsruhae Institutum Technologiae appellatur. Condita est ex universitate litterarum rerumque technicarum (vulgo Universität Fridericiana Karlsruhe (TU)) et centro investigationis Carolsruhense (Forschungszentrum Karlsruhe) anno 2009.
Ecclesia catholica
recensereNotae
recensere- ↑ Pertsch, Erich: Langenscheidts Großes Schulwörterbuch Lateinisch-Deutsch, Berolini et Monaci 1983, ISBN 3-468-07202-3, p. 1326
- ↑ In honorem eius in foro pyramis dicta "Carolsruhensis" erecta est.
Nexus interni
Nexus externi
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad Carolsruham spectant. |