Cogitatio
Cogitatio est res mentis quae in cerebro fit. Cerebro enim instrumentis, sicut apparatu PET, inspecto solas vibratiunculas neuroelectricas percipimus. Sin autem suum quisque animum introspexerit, suam sentiet mentem cogitationum tamquam undis fluctuare, quo in cogitationum flumine varii sentiendi, cupiendi, cognoscendi, intellegendi, credendi, metuendi, arbitrandi momenta se invicem insequuntur. Ne dormientes quidem cogitatione liberi sumus, sed cogitationes etiam possumus ad aliquam rem finemve dirigere, in mente ordinatim disponere, et variis modis (loquendo, scribendo, pingendo, enumerando) repraesentare.
Cogitatio et cogitatum
recensereActus cogitandi in mente versatur, cum cogitata cogitatione nata e cogitante exeuntia animum vel conscientiam alterius cuiusdam hominis tangere possint. Cogitata sunt igitur cogitationes forma quadam externa praeditae, non solum neurales mentalesve res, sed potius cogitationum elocutiones vel, sensu latiore, significationes, quae sensus habent non iam a solo cogitante praeceptos sed communi potius consilio constitutos. Quae significationes dici, scribi, pingi, cani possunt. Quae omnia sunt cogitata forma symbolica induta.
De cogitatorum communicatione
recensereQui solus in suis modo cogitationibus versatur, circulo saepe vitioso facto unde profectus est revertitur. Iuvat igitur suas cum aliis hominibus communicare cogitationes quae, cum in medium prolatae aliorum cogitationes provocant, invicem novis momentis locupletatae vias antea non inventas iniri sinunt. Ne ipsi quidem cogitata nostra penitus cognovimus, antequam ea cum aliis communicavimus. Variae enim cogitatiuncularum imagines in mente fluctuant sine ordine disiectae, donec in aliquam formam redactae sunt. Itaque cogitationes communi conloquio productae tamquam aedificia sunt.
De cogitandi libertate
recensereLiberi hominis est cogitata sua sine metu poenarum aliarumve sanctionum edicere. Itaque libertas cogitandi non modo res mentis complectitur, sed etiam ad cogitata cum aliis communicanda pertinet. In libera atque aperta re publica cives hac cogitandi ac loquendi libertate utuntur aut uti possunt, cum in clausa civitate a tyranno recta parrhesia sive loquendi fiducia populo absit. Notissimum ferme clausae civitatis exemplum a Georgio Orwell descriptum est libro 1984 inscripto. Hac in civitate factio quaedam arcana a Fratre Maiore recta efficaciter id agit, ut cogitandi libertas quam maxime deminuatur, et continuo cives observat animisque moderatur, ne quid clam quidem significare possint. Frater ille maior praesertim in "neolingua" (Newspeak) fingenda elaborat, qua cives non solum vetita edicere sed etiam vetita cogitare nequeant: hoc pacto crimina cogitationis esse peritura, cum uno tantum verbo unaquaeque res significanda circumscripte, omnibus omissis connotationibus significetur.
Orwell opere suo de totalitarismo praemonere voluit. Ex eo, quod ipse passus erat bello mundano secundo, eum de Stalinismo monere voluisse concludi potest, et quidem scimus librum 1984 in Unione Sovietica tum interdictum fuisse. Sunt etiam qui neolinguam cum politicae comitatis adfectatione comparent.[1] Comitas enim politica non solum ad bonos mores pertinet—nempe ad talem loquendi modum, quo usi quid dicant cogitant, ne quod cogitant dicant—sed etiam nova vocabula a periculosis connotationibus purgata creando impedire tendit, ne quis talibus quae inhumanae existimantur notionibus cogitare quidem possit.
Notae
recensere- ↑ "Newspeak is 'politically correct' speech taken to its maximum extent" ('Neolingua est sermo ad extremam 'comitatem politicam' perductus').
Nexus interni
- Abstractio cogitationis
- Cogito ergo sum
- Cogitatio libera
- Cognitio
- Conscientia
- Cosmotheoria
- Ideologia
- Meditatio
- Notio
- Opinio
- Paradigma