Statio ferriviaria Haydarpaşa
Haydarpaşa (Turcice: Haydarpaşa garı) est statio ferriviaria terminalis in Constantinopoli, cuius ferriviae ad Asiam duxerunt. Ayrılık ceşmesi statione per Marmaray tramina anno 2013 aperta Haydarpaşa statio per omnia tramina clusa et ferriviae sublatae sunt. Statio terminalis iacet in Bospori litore asiatico, et est iuncta ad Haydarpaşa portum, ut homines, vectores mercesque navibus in Europam aut traminibus in Asiam transportari possent.
Statione clusa controversia gravis exstitit, quem ad finem Haydarpaşa dehinc utatur. Ut aedificium mercatorium, deversorium aut museum fiat, perdiu disputatum est. Populus vendendo stationis vehementer resistit. Interim tramina laesa Haydarpaşa statione depostita sunt. Anno 2018 omnia talia ad stationem pertinentia consilia dimissa sunt, autumno 2019 Haydarpaşa stationem ad tramina reaperturam esse constitutum est.
Historia
Caput imperii ottomanici Constantinopolis fuit magni momenti ad orbis terrarum economiam, sed usque ad annum 1871 ferriviae urbe abfuerunt. Qua de causa sultan ottomanicus Abdülaziz ab Haydarpaşa in Nicomediam ferrivias construi iussit. Haydarpaşa statio ferriviaria anno 1872 aperta est, anno 1888 societati ferriviariae anatolicae statio ferriviaria Haydarpasa ferriviaeque anatolicae tuendae commissae sunt. Quod statio ferriviaria apud Bosporum collocata est, mercibus traminibus apportatis in naves oneratae esse potuerunt. Ab anno 1890 et homines tramininibus cottidianis primo solum in Nicomediam, ab anno 1892 etiam in Ancyram pervenire poterunt. Traminibus multis Haydarpasam inde frequentantibus aedificium novum antecedenti ampliusque necesse fuit. Societas ferriviaria anatolica mandavit architectis theodiscis Otto Ritter et Helmut Conu, ut aedificium novum construant. Anno 1906 consilia designata exsequi inceperunt. Fabri theodisci italicique Haydarpaşa stationem castello similis in forma neoclassica construebant, aedificium anno 1909 perfectum est.
Imperio ottomanico in bello oris terrarum primo superato et Haydarpaşa statio a Imperio Britannico occupatus est. Cum autem anno 1923 respublica Turciae exclamata est, Imperium Britannicum praesidia sua ex Constantinopoli deducit. Abhinc societas ferriviaria respublicae Turciae administrationem stationis et ferriviarum suscepit. Nonnulli ferriviae novae iunctae sunt: Ferriviis nove constructis tramina velocia ab anno 1927 in Ancyram (Anatolian Express), ab anno 1938 in urbem Kars, ab anno 1940 in Bagdatum (Taurus Express), ab anno 1965 in Teheranum, ab anno 1969 in urbem Gebze venire potebant.
Bibliographia
- "The world's 20 most spectacular railway stations" in Daily Telegraph (18 Februarii 2018) (Anglice)