Jump to content

donasti

E Victionario

Discretiva

donasti dictio est in variis linguis:

Formae affines

[+/-]

Proprietates grammaticales

[+/-]
Forma Persona Tempus Vox Modus Verbum
dōnāstī secunda singularis perfectum activa indicativus dōnō (dōnāre)

Appellatio pronuntiatusque

[+/-]
API: /doːˈnaːs.tiː/(classice)
Syllabificatio phonetica: dō·nās·tī — morphologica: dona[v-i]sti

Formae aliae

[+/-]

Loci

[+/-]
Lucius Annaeus Seneca
–3…+65
Marcus Valerius Martialis
40–103
antiq. class. I II III IV V VI VII VIII IX X XI XII XIII XIV XV XVI XVII XVIII XIX XX XXI

Latinitas Romana

class.

  • Quid ergo? Oro te, non dicis: “Filium mihi donasti, et, si hic perisset, victurus non fui”? Pro eius vita beneficium non debes, cuius vitam tuae praefers? Etiamnunc, cum filium tuum servavi, ad genua procumbis, dis vota solvis tamquam ipse servatus; illae voces exeunt tibi: “Nihil mea interest, an me servaveris; duos servasti, immo me magis.” Quare ista dicis, si non accipis beneficium? —De beneficiis Senecae [1][2]

saec. I.  (ca. 85–102 p.C.n.)

  • Donasti, Lupe, rus sub urbe nobis;
Sed rus est mihi maius in fenestra.
Rus hoc dicere, rus potes vocare?
In quo ruta facit nemus Dianae,
Argutae tegit ala quod cicadae,
Quod formica die comedit uno,
Clusae cui folium rosae corona est;
In quo non magis invenitur herba,
Quam Cosmi folium piperve crudum;
In quo nec cucumis iacere rectus
Nec serpens habitare tota possit. —Epigrammata M. Valerii Martialis [3][2]

Fontes

  1. 1.0 1.1 Lucius Annaeus Seneca - De beneficiis. (Universitas Turicensis):  Tomus / Liber 5. 19, versus 4 — donasti
  2. 2.0 2.1 2.2 Vicicitatio: donasti.
  3. 3.0 3.1 Marcus Valerius Martialis - Epigrammata. (Bibliotheca Augustana): Liber undecimus. XVIII, versus 1 — donasti