Jump to content

Concilium Nicaenum II

E Wikisource
Redactio 17:02, 20 Iunii 2021 a conlatore Mizardellorsa (disputatio | conlationes) facta
(diff) ← Redactio superior | Redactio novissima (diff) | Emendatio recentior → (diff)
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Sine Nomine
Concilium Nicaenum II
787
editio: incognita
fons: Documenta Catholica omnia

Concilia oecumenica et generalia Ecclesiae catholicae - Concilium Nicaenum II a. 787 (transl. latina)

Sancta magna ac universalis synodus, quae per Dei gratiam et sanctorum piorum et christianorum imperatorum Constantini et Irenae matris eius congregata est secundo in Nicaenorum clara metropoli Bithynensium provinciae in sancta Dei ecclesia, quae cognominatur Sophia, sectata traditionem catholicae ecclesiae, definivit inferius ordinata.

Qui lucem agnitionis suae nobis donavit et a tenebris idolorum et insania nos redemit, Christus scilicet Deus noster, desponsata sibi sancta sua catholica ecclesia non habente maculam seu rugam, hanc se conservaturum promisit; sanctis que discipulis suis asseverabat dicens: vobis cum sum omnibus diebus usque ad consummationem saeculi.

Porro hanc repromissionem non solum illis donavit, sed et nobis qui per eos credidimus in nomine ipsius.

Ergo donum hoc quidam non cogitantes, a versuto inimico volatici quodammodo facti, a recta ratione ceciderunt; traditioni etiam catholicae ecclesiae resultantes intellectu veritatis frustrati sunt; et, ut ait proverbialis sermo, in axe agricolationis suae erraverunt et collegerunt manibus suis sterilitatem, quia sacrorum monumentorum Deo decibili ornamento detrahere praesumpserunt, cum sacerdotes quidem dicerentur, non essent autem; de quibus Deus per prophetam clamat: Pastores multi corruperunt vineam meam, contaminaverunt portionem meam.

Sceleratos quippe secuti viros sensibus suis pellectos, calumniati sunt sanctam Christi Dei nostri ecclesiam, quae ipsi est desponsata, et inter sanctum et profanum non distinxerunt, imaginem Domini et sanctorum eius similiter ut statuas diabolicorum idolorum nominantes.

Propter quod dominus Deus non ferens intueri ab huiusmodi peste corrumpi subditos suos, nos sacerdotii principes beneplacito suo undique convocavit divino zelo ferventes et nutu Constantini et Irenae imperatorum nostrorum adductos; quatenus deifica catholicae ecclesiae traditio communi decreto recipiat firmitatem.

Igitur cum omni diligentia perscrutantes et discutientes et intentionem veritatis sectantes, nihil adimimus, nihil addimus, sed omnia quae catholicae sunt ecclesiae immaculata servamus; et sequentes sancta sex universalia concilia, in primis quod in splendida Nicaena metropoli convenit, adhuc etiam et quod post in divinitus conservanda regia urbe collectum est.

Credimus in unum Deum ....

Abominamur autem et anathematizamus Arium et consentaneos et communicatores vesanae opinionis eius; Macedonium que et eos qui iuxta ipsum bene pneumatomachi nominati sunt.

Confitemur autem et dominam nostram sanctam Mariam proprie ac veraciter Dei genitricem, quoniam peperit carne unum ex sancta Trinitate, Christum videlicet Deum nostrum, secundum quod et Ephesinum prius dogmatizavit concilium quod impium Nestorium cum collegis suis, tanquam personalem dualitatem introducentem, ab ecclesia pepulit.

Cum his autem et duas naturas confitemur eius qui incarnatus est propter nos ex intemerata Dei genitrice semper virgine Maria, perfectum eum Deum et perfectum hominem cognoscentes, quemadmodum et Chalcedonensis synodus promulgavit, Eutychetem et Dioscorum blasphemantes a divino atrio abigens; conferentes cum illis pariter Severum, Petrum et eorum multifarie blasphemantem alterutris perplexionibus restim contextam; cum quibus et Origenis et Evagrii ac Didymi fabulas anathematizamus, sicuti et Constantinopoli congregatum quintum concilium egisse dignoscitur.

Deinde quoque et duas voluntates et operationes secundum naturarum proprietatem in Christo praedicamus; quemadmodum et Constantinopoli sexta synodus exclamavit, abiiciens Sergium, Honorium, Cyrum, Pyrrhum, Macarium et eos qui sine voluntate sunt pietatis, atque illis similia sentientes.

Et ut compendiose fateamur, omnes ecclesiasticas sive scripto, sive sine scripto sancitas nobis traditiones illibate servamus; quarum una est etiam imaginalis picturae formatio, quae historiae evangelicae praedicationis concinit, ad certitudinem verae et non secundum phantasiam Dei Verbi inhumanationis effectae, et ad similem nobis utilitatem commode proficiens.

Quae namque se mutuo indicant, indubitanter etiam mutuas habent significationes.

His itaque se habentibus, regiae quasi continuati semitae, sequentes que divinitus inspiratum sanctorum patrum nostrorum magisterium et catholicae traditionem ecclesiae - nam Spiritus sancti hanc esse novimus, qui nimirum in ipsa inhabitat -, definimus in omni certitudine ac diligentia, sicut figuram pretiosae ac vivificae crucis, ita venerabiles ac sanctas imagines proponendas, tam quae de coloribus et tessellis, quam quae ex alia materia congruenter se habente in sanctis Dei ecclesiis et sacris vasis et vestibus et in parietibus ac tabulis, domibus et viis; tam videlicet imaginem domini Dei et salvatoris nostri Iesu Christi, quam intemeratae dominae nostrae sanctae Dei genitricis, honorabilium que angelorum, et omnium sanctorum simul et almorum virorum.

Quanto enim frequentius per imaginalem formationem videntur, tanto qui has contemplantur, alacrius eriguntur ad primitivorum earum memoriam et desiderium, et his osculum et honorariam adorationem tribuendam.

Non tamen veram latriam, quae secundum fidem est, quae que solam divinam naturam decet, impartiendam; ita ut istis, sicuti figurae pretiosae ac vivificae crucis et sanctis evangeliis et reliquis sanctis monumentis, incensorum et luminum ad harum honorem efficiendum exhibeatur, quemadmodum et antiquis piae consuetudinis erat.

Imaginis enim honor ad primitivum transit; et qui adorat imaginem, adorat in ea depicti subsistentiam.

Sic enim robur obtinet sanctorum patrum nostrorum doctrina, id est traditio sanctae catholicae ecclesiae, quae a finibus usque ad fines terrae suscepit evangelium.

Sic Paulum, qui in Christo locutus est, et omnem divinum apostolicum coetum, et paternam sanctitatem exsequimur, tenentes traditiones quas accepimus.

Sic triumphales ecclesiae prophetice canimus hymnos: Gaude satis filia Sion, praedica filia Ierusalem, iucundare et laetare ex toto corde tuo.

Abstulit Dominus a te iniustitias adversantium tibi; redemit te de manu inimicorum tuorum, Dominus rex in medio tui; non videbis mala utra, et pax in te in tempus aeternum.

Eos ergo qui audent aliter sapere aut docere, aut secundum scelestos haereticos ecclesiasticas traditiones spernere, et novitatem quamlibet excogitare, vel proiicere aliquid ex his quae sunt ecclesiae deputata, sive evangelium, sive figuram crucis, sive imaginalem picturam, sive sanctas reliquias martyris; aut excogitare prave aut astute ad subvertendum quidquam ex legitimis traditionibus ecclesiae catholicae; vel etiam quasi communibus uti sacris vasis, aut venerabilibus monasteriis; si quidem episcopi aut clerici fuerint, deponi praecipimus, monachos autem vel laicos a communione segregari.

Si quis Christum Deum nostrum circumscriptum non confitetur secundum humanitatem, a(nathema) s(it).

Si quis evangelicas historias imaginibus expressas non admittit, a(nathema) s(it).

Si quis eas non salutat, cum sint in nomine Domini et sanctorum eius, a(nathema) s(it).

Si quis omnem ecclesiasticam traditionem sive scriptam, sive non scriptam reiicit, a(nathema) s(it).

His qui sacram sortiti sunt dignitatem, testimonia et directiones canonicarum praeceptionum formae consistunt.

Quas libenter suscipientes, cum deiloquo David canimus ad dominum Deum dicentes: In via testimoniorum tuorum delectatus sum, sicut in omnibus divitiis.

Et mandasti iustitiam testimonia tua in aeternum.

Intellectum da mihi, et vivifica me.

Et si in aeternum prophetica vox mandat nobis custodire testimonia Dei, et vivere in illis, immutilata profecto et immota permanent.

Et quia Dei inspector Moyses ita dixit: In illis non est addendum, et ab eis non est auferendum.

Et divinus apostolus in eis gloriatus clamat: In quem desiderant angeli prospicere.

Et, Si angelus evangelizaverit vobis praeter quod accepistis, anathema sit.

His ita se habentibus et protestantibus, exultantes in eis sicut qui invenit spolia multa, divinos canones amplectabiliter in pectore recondimus, et integram illorum praeceptionem ac immobilem tenemus: tam scilicet illorum qui ab almis et laudabilissimis apostolis sancti Spiritus tubis editi sunt, quam eorum qui a sex sanctis et universalibus sinodis, atque his conciliis quae localiter collecta sunt, in expositionem huiusmodi decretorum promulgati sunt: nec non et eorum qui a sanctis patribus nostris prolati fuisse probantur.

Ab uno enim eodem que Spiritu illustrati definierunt quae expediunt.

Et quidem quos anathemati transmittunt, et nos anathematizamus: quos vero depositioni, et nos deponimus: quos autem segregationi, et nos segregamus.

Porro quos epitimio (id est poenae) tradunt, et nos quoque simili modo submittimus.

Sine avaritia namque sint mores, contenti praesentibus, Paulus aperte clamat divinus apostolus, qui in tertium caelum ascendit, et audivit ineffabilia verba.

Quoniam psallentes repromittimus Deo: In iustificationibus tuis meditabor, non obliviscar sermones tuos omnes quidem christianos hoc servare saluberrimum est; sed praecipue hos, qui hierarchicam consecuti fuerint dignitatem.

Unde definimus, omnem qui ad episcopatus provehendus est gradum, modis omnibus psalterium nosse; ut ex hoc etiam omnis clericus qui sub eo fuerit, ita moneatur et imbuatur.

Inquiratur autem diligenter a metropolita, si in promptu habeat legere scrutabiliter et non transitorie tam sacros canones et sanctum evangelium, quam divini Apostoli librum et omnem divinam scripturam: atque secundum Dei mandata conversari et docere populum sibi commissum.

"Substantia enim summi sacerdotii nostri sunt eloquia divinitus tradita", id est vera scripturarum divinarum disciplina, quemadmodum magnus perhibet Dionysius.

Quod si disceptaverit, nullatenus consecretur.

Ait enim prophetice Deus: Tu scientiam repulisti, et ego repellam te, ne sacerdotio fungaris mihi.

Omnis electio a principibus facta episcopi aut presbyteri aut diaconi, irrita maneat secundum regulam quae dicit: "Si quis episcopus saecularibus potestatibus usus, ecclesiam per ipsos obtineat, deponatur: et segregentur omnes qui illi communicant".

Oportet enim ut qui provehendus est in episcopum, ab episcopis eligatur; quemadmodum a sanctis patribus qui apud Nicaeam convenerunt, in regula definitum est, quae dicit: "Episcopum convenit maxime quidem ab omnibus, qui sunt in provincia, episcopis ordinari.

Si autem hoc difficile fuerit aut propter instantem necessitatem, aut propter itineris longitudinem, tribus tamen omnimodis in idipsum convenientibus, et aliis per literas consentientibus, tunc consecratio fiat.

Firmitas autem eorum quae geruntur, per unamquamque provinciam metropolitano tribuatur antistiti".

Praedicator ecclesiae Paulus divinus apostolus ac si canonem ponens Ephesiorum presbyteris, imo vero et omni sacratae multitudini, ita fiducialiter perhibuit dicens: Argentum, aut aurum, aut vestem nullius concupivi: omnia ostendi vobis, quoniam sic laborantes oportet suscipere infirmos, beatius existimans dare.

Propter quod et nos edocti ab eo definimus, nullatenus episcopum turpis lucri gratia excogitare ad excusandas excusationes in peccatis, et expetere aurum vel argentum aut aliam speciem ab episcopis, vel clericis, aut monachis qui sub ipso sunt.

Ait enim Apostolus: Iniqui regnum Dei non possidebunt: Et, non debent filii parentibus thesaurizare, sed parentes filiis.

Quisquis ergo propter exactionem auri vel alterius cuiuslibet speciei aut propter proprium vitium inventus fuerit coercens a ministerio, vel sequestrans aliquem clericorum qui sub se degunt, aut venerabile templum claudens, ne in eo Dei ministeria celebrentur, ad insensata suam transmittens insaniam, insensatus veraciter est; ac per hoc, simili poenae eo subiecto, convertatur dolor eius in caput eius, ut in transgressorem mandati Dei et mandatorum apostolicorum.

Praecipit enim et Petrus principalis apostolorum summitas: Pascite qui in vobis est gregem Dei non coacte, sed spontanee, secundum Deum, non turpis lucri gratia, sed prompte; neque ut dominantes in clero, sed forma facti gregis; et cum apparuerit princeps pastorum, percipietis immarcescibilem gloriae coronam.

Peccatum ad mortem est, quando quidam peccantes incorrecti persistunt.

Hoc vero deterius est, si et arroganter elati insurgunt adversus pietatem et veritatem; et praeferentes mammona Dei obedientiae, nullatenus regularibus eius preceptis intendunt.

In his non est dominus Deus, nisi humiliati a proprio resipuerint fortasse excessu.

Oportet enim eos magis accedere ad Deum, et cum contrito corde remissionem huius peccati et indulgentiam petere, et non gloriari in illicito dato.

Iuxta enim est Dominus his qui tribulato sunt corde. Eos igitur qui gloriantur se per dationem auri ordinatos in ecclesia, et in hac maligna consuetudine quae alienat a Deo et omni sacerdotio, sperant, et ex hoc impudenti facie et non operto ore exprobrabilibus verbis eos qui ob virtutem vitae a sancto Spiritu electi et constituti sine datione auri sunt, inhonorant; primo quidem novissimum gradum accipere sui ordinis definimus: quod si permanserint, per epitimium corrigantur.

Si vero quis claruerit super consecratione hoc aliquando faciens, efficiatur secundum apostolicam regulam quae dicit: "Si quis episcopus per pecuniam dignitatem hanc obtinuerit, vel presbyter aut diaconus, deponatur et ipse et qui eum consecravit, et excidatur omnimodis etiam a communione, quemadmodum Simon magus a me Petro".

Similiter et iuxta secundam regulam sanctorum patrum qui apud Chalcedonem convenerunt, quae ait: "Si quis episcopus per pecunias consecrationem fecerit, et sub precio redegerit gratiam quae non potest vendi, ordinaverit que per pecunias episcopum, vel chorepiscopum, sive presbyteros aut diaconos, aut quemdam eorum qui in clero connumerantur: aut praeposuerit per pecunias oeconomum vel defensorem, sive mansionarium, aut prorsus quemquam qui sub regulam est, turpis lucri gratia: qui hoc conatus fuerit agere, si convictus fuerit, proprii gradus periculum subeat: et qui consecratus est, nihil proficiat ex consecratione vel promotione quae per negotiationem effecta est; sed sit alienus a dignitate et solicitudine quam per pecunias consecutus est.

Si vero quis mediator apparuerit in huiusmodi turpibus et illicitis datis; si quidem clericus fuerit, proprio gradu decidat: si vero laicus vel monachus, excommunicetur".

Quoniam, quidem regula est, quae dicit: "Bis in anno per singulas provincias oportet fieri conventum episcoporum regulares inquisitiones": propter fatigationem et ut opportune habeantur ad iter agendum hi qui congregandi sunt, definierunt sextae synodi sancti patres, omni excusatione remota, "modis omnibus semel in anno fieri, et depravata corrigi".

Hunc ergo canonem et nos renovamus: et si quisquam princeps inventus fuerit hoc prohibere, communione privetur.

Si quis vero metropolitanorum hoc neglexerit agere, absque necessitate vel vi seu aliqua rationabili occasione, canonicis poenis subiaceat.

Dum autem synodus agitur super canonicis et evangelicis negotiis, oportet congregatos episcopos in meditatione et solicitudine fieri custodiendorum divinorum et vivificorum Domini mandatorum: in custodiendis enim illis retributio multa; quia et lucerna mandatum: lex autem lux, et via vitae argutio et disciplina est; et mandatum Domini lucidum illuminans oculos.

Porro non habeat metropolitanus licentiam ex his quae defert episcopus se cum, sive iumentum, sive aliam speciem expetendi.

Quod si hoc egisse convictus fuerit, solvat quadruplum.

Ait Paulus divinus apostolus: Quorumdam peccata manifesta sunt, quorumdam autem et subsequuntur.

Peccatis ergo praevenientibus, et alia peccata his accidunt.

Impiam itaque christianos accusantium haeresim et aliae impietates subsecutae sunt.

Sicut enim venerabilium imaginum vultum abstulerunt ab ecclesia, ita et alios quosdam mores deseruerunt, quos et oportet renovari, et secundum scriptam et non scriptam legislationem denuo detineri.

Quotquot ergo venerabilia templa consecrata sunt absque sanctis reliquiis martyrum, definimus in eis reliquiarum una cum solita oratione fieri positionem.

Et si a praesenti tempore inventus fuerit episcopus absque lipsanis consecrare templum, deponatur, ut ille qui ecclesiasticas traditiones transgreditur.

Quoniam errantes hi qui ex Hebraeorum superstitione consistunt, subsannare se Christum Deum, existimant, simulantes christianizare, ipsum autem negant, clam et latenter sabbatizantes, et alia Iudaeorum more facientes: definimus hos neque in communionem, neque in orationem, neque in ecclesiam suscipi; sed manifeste sint secundum religionem suam Hebraei: neque pueros eorum baptizari, neque servum emi vel acquiri.

Si vero ex sincero corde ac fide converterit se quis eorum, et confessus fuerit ex toto corde, divulgans mores eorum et res, ut alii etiam arguantur et corrigantur; hunc suscipi et baptizari, et pueros eius: quin et observari eos, ut recedant ab Hebraicis adinventionibus, definimus: alias autem nullatenus admittendos.

Omnia puerilitia ludibria, insanas que debacchationes atque conscripta, quae falso contra venerabiles imagines facta sunt, dari oportet in episcopio Constantinopoleos, ut recondantur cum ceterorum haereticorum libris.

Si vero quis inventus fuerit haec occultare, siquidem episcopus aut presbyter, vel diaconus fuerit, deponatur: si vero monachus aut laicus, anathematizetur.

Quoniam quidam clericorum parvipendentes canonicam constitutionem, relinquunt parochiam propriam, et ad alias parochias convolant, et maxime in hac Deo servanda regia urbe sese apud principes locant, in eorum oratoriis missas facientes: hos absque proprio episcopo et Constantinopolitano antistite non licet suscipere in qualibet domo vel ecclesia: quod si hoc fecerit, et ita perseveraverit, deponatur.

Quotquot autem cum conscientia praedictorum hoc fecerint sacertodum, non licet eis mundanas et saeculares curas suscipere, praesertim cum hoc agere prohibeantur a sacris canonibus.

Quisquis autem apparuit eorum, qui dicuntur maiores, curam tenere, aut desinat, aut deponatur: potius autem maneat ad magisterium tam puerorum quam famulorum, relegens eis divinas scripturas: ad hoc enim etiam sacerdotium consecutus est.

Cum simus debitores omnes sanctas litteras custodire, et eam quae dicit, in unaquaque ecclesia oeconomos esse, modis omnibus inviolabilem conservare debemus.

Et si quidem unusquisque metropolitanus in sua ecclesia constituerit oeconomum, bene utique: sin autem, ex auctoritate propria Constantinopoleos episcopo licentia est praeponendi oeconomum in eius ecclesia: similiter et metropolitanis, si episcopi qui sub ipsis sunt, non sategerint oeconomos statuere in suis ecclesiis.

Idipsum autem servandum est etiam in monasteriis.

Quisquis episcopus inventus fuerit vel abbas de salariis episcopii sive monasterii transferre quidquam in principum manus, vel etiam alii personae conferre, irritum sit quod datum esse constiterit, secundum canonem sanctorum apostolorum qui dicit: "Omnium ecclesiasticarum rerum episcopus solicitudinem habeat, et dispenset eas tamquam Deo contemplante; non liceat autem ei fraudare quidquam ex illis, vel cognatis propriis donare quae Dei sunt.

Quod si pauperes fuerint, ut pauperibus largiatur: sed non sub eorum occasione quae sunt ecclesiae defraudentur".

Quod et excusationem si praetenderint, damnum facere, et nihil ad profectum agrum exsistere; nec sic principibus qui per loca illa sunt, tribuatur ager vel locus, sed clericis vel agricultoribus.

Quod si calliditate usus fuerit, et a colono vel clerico emerit princeps agrum; etiam sic irrita sit venditio, et restituatur episcopio vel monasterio: et episcopus vel abbas hoc faciens abiiciatur, episcopus quidem ab episcopio, abbas autem a monasterio, tamquam qui dispergit male quae non collegit. Quoniam propter calamitatem, quae pro peccatis nostris in ecclesiis facta est, subreptae sunt a quibusdam viris quaedam venerabiles domus, tam videlicet episcopia, quam monasteria, et facta sunt communia diversoria: si quidem voluerint ii qui haec retinent, reddere ea, ut secundum antiquitatem instaurentur, bene et optime: alioquin, si de sacrato catalogo fuerint, hos deponi praecipimus: si vero monachi vel laici, excommunicari: quos nimirum constat condemnatos esse a Patre et Filio et Spiritu sancto: et deputentur, ubi vermis non moritur, et ignis non exstinguitur: quia voci Domini adversantur, quae dicit: Non faciatis domum Patris mei domum negotiationis.

Quia ordo debet in sacratione custodiri, omnibus liquet: et cum diligentia conservare sacerdotii promotiones, Deo est prorsus acceptum.

Et quoniam videmus sine manus impositione a parvula aetate tonsuram clerici quosdam accipientes, nondum ab episcopo manus impositione percepta super ambonem irregulariter in collecta legentes, praecipimus, amodo id minime fieri: idipsum quoque conservandum est etiam inter monachos.

Lectoris autem manus impositionem licentia est unicuique abbati in proprio monasterio solummodo faciendi, si dumtaxat abbati manus impositio facta noscatur ab episcopo secundum morem praeficiendorum abbatum, dum constet illum esse presbyterum.

SImili modo secundum antiquam consuetudinem chorepiscopos praeceptione episcopi oportet promovere lectores.

Clericus ab instanti tempore non connumeretur in duabus ecclesiis.

Negotiationis enim est hoc et turpis commodi proprium, et ab ecclesiastica consuetudine penitus alienum.

Audivimus enim ex ipsa dominica voce: Quia nemo potest duobus dominis servire, aut enim unum odio habebit, et alterum diliget: aut unum sustinebit et alterum contemnet.

Unusquisque ergo secundum apostolicam vocem, in quo vocatus est, in hoc debet manere, et in una locari ecclesia.

Quae enim per turpe lucrum in ecclesiasticis rebus efficiuntur, aliena consistunt a Deo.

Ad vitae vero huius necessitatem studia sunt diversa: ex his vero qui voluerit, acquirat corporis opportuna.

Ait enim Apostolus: Ad ea quae mihi opus erant, et his qui me cum sunt, ministraverunt manus istae.

Et haec quidem in hac a Deo conservanda urbe.

Ceterum in villis quae foris sunt, propter inopiam hominum indulgeatur.

Omnis iactantia et ornatura corporalis aliena est a sacrato ordine.

Eos ergo episcopos vel clericos qui se fulgidis et claris vestibus ornant, emendari oportet.

Quod si in hoc permanserint, epitimio trandantur.

Similiter eos qui unguentis inunguntur.

Quoniam vero, radice amaritudinis exorta, contaminatio facta est in catholica ecclesia christianos calumniantium haeresis, etiam hi qui hanc receperunt, non solum imaginarias picturas abominati sunt, sed et omnem reverentiam repulerunt, eos qui religiose ac pie vivunt, offendentes: ac per hoc completur in eis quod scriptum est: Abominatio est peccatori Dei cultus.

Igitur si inventi fuerint deridentes eos qui vilibus et religiosis vestimentis amicti sunt, per epitimium corrigantur.

Priscis enim temporibus omnis sacratus vir cum mediocri ac vili veste conversabatur.

Omne quippe quod non propter necessitatem suam, sed propter venustatem accipitur "elationis" habet calumniam, quemadmodum magnus ait Basilius.

Sed neque ex sericis texturis vestem quis variatam induebat, neque apponebat variorum colorum ornamenta in summitatibus vestimentorum.

Audierant autem ex deifona lingua, quia qui mollibus vestiuntur, in domibus regum sunt.

Quia quidam monachorum deserentes monasteria sua, praeesse anhelantes, et obedire renuentes, inchoant construere oratorias domos, ea quae ad perfectionem necessaria sunt non habentes: quisquis igitur hoc visus fuerit agere, prohibeatur a loci episcopo.

At vero si sumptus sufficientes ad perfectionem habuerit, quae ab ipso desiderantur, ad terminum perducantur.

Idipsum autem servandum est etiam super laicis et clericis.

Sine offensione estote his etiam qui foris sunt, divinus dicit Apostolus.

Feminas autem commorari in episcopiis, vel etiam monasteriis, omnis est offensionis materia.

Quisquis ergo ancillam vel liberam in episcopio possidere claruerit, vel in monasterio ad opus ministerii alicuius, increpetur: si autem permanserit, deponatur. Porro si contigerit in proastiis feminas esse, et voluerit episcopus vel abbas iter ad eas facere, praesente episcopo vel abbate nullatenus monasterii opus facere eo tempore mulieri liceat, sed seorsum moretur in alio loco, donec episcopus vel abbas recedat, propter irreprehensibilitatem.

In tantum inolevit avaritiae facinus in rectores ecclesiarum, ut etiam quidam eorum qui dicuntur religiosi viri atque mulieres, obliviscentes mandatorum Domini, decipiantur, et per aurum introitus accedentium tam ad sacratum ordinem, quam ad monasticam vitam efficiant.

Unde fit, ut "quorum initium improbabile est, omnia sint proiicienda", ut magnus ait Basilius, neque enim Deo per mammona servire licet.

Si quis ergo inventus fuerit hoc faciens, si quidem episcopus vel abbas exstiterit, vel quilibet de sacrato collegio, aut desinat aut deponatur, iuxta secundam regulam sancti Chalcedonensis concilii; abbatissa vero eiiciatur de monasterio, et tradatur in alio monasterio ad subiectionem; similiter et abbas qui non habuerit manus impositionem presbyteri.

Porro quae filiis a parentibus dantur more dotis, vel si qua ex propriis rebus acquisita offeruntur, profitentibus his qui ea offerunt Deo dicanda, definimus, sive perseveraverint, sive exierint, manere illa in monasterio secundum repromissionem ipsorum, nisi fuerit culpa praelati.

Ex hoc definimus, minime duplex fieri monasterium; quia scandalum id et offendiculum multis efficitur.

Si vero aliqui cum cognatis abrenuntiare, et monasticam vitam sectari voluerint, debent quidem viri virorum adire coenobium, feminae vero mulierum ingredi monasterium: in hoc enim placatur Deus.

Quae autem hactenus sunt dupla teneant secundum regulam sancti patris nostri Basilii, et secundum praeceptionem eius ita formentur.

Non habitent in uno monasterio monachi et monachae: adulterium enim intercipit cohabitationem.

Non habeat aditum monachus ad monacham, vel monacha ad monachum, secreto ad collocutionem.

Non cubet monachus in muliebri monasterio, neque singulariter cum monacha convivetur.

Et quando necessaria vitae a virorum parte ad regulares deferuntur, extra portam haec suscipiat abbatissa monasterii feminarum cum quadam vetula monacha.

Porro si contigerit, ut aliquam propinquam suam videre voluerit monachus, in praesentia abbatissae huic confabuletur per modica et compendiosa verba, et in brevi ab ea discedat.

Non oportere monachum, vel monacham, monasterium proprium relinquere et ad alia proficisci.

Quod si contigerit hoc, recipi hunc hospitio necesse est: assumi autem eum sine voluntate abbatis eius non convenit.

Deo quidem totum committere, et non propriis voluntatibus deservire, magna res est.

Sive enim manducatis, sive bibitis, divinus Apostolus dicit, omnia in gloriam Dei facite.

Christus ergo Deus noster in evangeliis suis initia peccatorum recidere praecepit; non enim moechia ab eo tantum inhibetur, sed et motio cogitationis ad moechiae commissum damnatur, dicente eo: Qui viderit mulierem ad concupiscendum eam, iam moechatus est eam in corde suo.

Hinc ergo edocti, cogitationes debemus mundare: Nam etsi omnia licent, sed non omnia expediunt, ut ex apostolica voce docemur.

Necessarium ergo est omni homini manducare, ut vivat.

Et quidem inter eos, quibus vita est nuptiarum et natorum atque laicalis affectus, manducare viros et mulieres simul, nulli detractioni patet; tantum ut ei qui dat escam, gratias agant: et non ab eis per quasdam thymelicas voluptates satanae imago cantantibus citharis que atque meretriciis contortionibus coli videatur.

Quibus superveniet prophetica maledictio, quae ita dicit: Vae qui cum cithara et psalterio vinum bibunt, opera autem Domini non intuentur, et opera manuum eius non intelligunt.

Et si usquam fuerint inter christianos huiusmodi, corrigantur; sin autem, obtineant super eis quae sunt ante nos regulariter edita.

Quibus autem vita est solitaria et unius moris, ut eis videlicet qui Domini iugum se singulare tollere spondent, sedere et tacere convenit.

Sed et his qui sacratam elegere vitam, nullo modo licet secreto cum mulieribus convivari; nisi forte cum quibusdam Deum timentibus et reverendis viris, vel etiam mulieribus; quatenus et ipsa convivatio ad directionem spiritualem proficiat.

Et inter consanguineos quoque idipsum efficiatur.

Rursus que si contigerit in itinere monachum vel sacratum virum non circumferre quae victui opportuna sunt, et propter necessitatem divertere sive in xenodochium, sive in domum alicuius, licentiam habebit hoc faciendi, tamquam urgente necessitate.