Vespidae
Vespidae sunt magna (paene 5000 specierum), diversa, cosmopolita Hymenopterorum familia, cui sunt paene omnia Apocrita eusocialia nota, multaeque vespae solitariae. Quaeque colonia vesparum socialium singulam reginam et multas operarias femineas continet, quibus sunt varii sterilitatis gradus ad reginam spectantes. Coloniae temperatarum specierum socialium plerumque unum annum durant, hieme ineunte morientes. Novae reginae maresque extrema aestate gignuntur; post autem coniunctionem, reginae in rimis vel aliis locis protectis hiemant, cum mares emoriuntur. Nidi plurimarum specierum luto aedificantur, sed Polistinae, Stenogastrinae, et Vespinae fibris plantarum utuntur, quas eae ut genus chartae efficiant. Multae species sunt vectores pollinis, qui pollinationem plantarum adiuvant.[1]
Omnes subfamiliarum Polistinarum et Vespinarum species sunt eusociales, sed species Eumeninarum, Euparagiinarum, et Masarinarum sunt solitariae; praeterea, Stenogastrinae varias a solitariis ad sociales formas continent.
Polistinae et Vespinae, potius praedas statim consumentes, praedas masticatas larvis dant; quo facto, larvae liquido claro, multa acida amina? continenti, vicissim manant, quem adulti consumunt; exacta acidi amini compositio inter species multo variat, sed ea acida magna ex parte ad nutritionem adultorum adiuvare putantur.[2]
Pinacotheca
[recensere | fontem recensere]-
Una ex vespis Europaeis
-
Dolichovespula media, arboricola vespa Europaea, lignum ex saepi ad nidum fabricandum emovet.
-
Nidus Dolichovespulae mediae
-
Nidus Polistis
-
Nidus Polistis ex alio angulo visus
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]Vicimedia Communia plura habent quae ad Vespidas spectant. |
Vide "Vespidas" apud Vicispecies. |
Situs scientifici: • ITIS • NCBI • Biodiversity • Encyclopedia of Life • Fossilworks |
- "Evolutionary history of social behavior in Vespids," apud situm news.uiuc.edu
- Photographemata Vespidarum (et aliorum insectorum) volatu visarum
- "Vespidae of the world - Iconographic work," apud situm users.swing.be
- "Vespidae: Potter wasps; Vespid wasps; Social wasps; Hornets; Paper wasps; Yellowjackets," apud situm discoverlife.org
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ R. B. Sühs, A. Somavilla, J. Putzke, et A. Köhler (2009), "Pollen vector wasps (Hymenoptera, Vespidae) of Schinus terebinthifolius Raddi (Anacardiaceae), Santa Cruz do Sul, RS, Brazil," Brazilian Journal of Biosciences 7(2): 138–143.
- ↑ J. H. Hunt, I. Baker, et H. G. Baker (1982), "Similarity of amino acids in nectar and larval saliva: the nutritional basis for trophallaxis in social wasps," Evolution 36: 1318–1322.