Jump to content

Neologismus

E Vicipaedia
(Redirectum de Verbum novatum)
Haec pagina de linguistica disserit. Si de consilio Vicipaediae nostrae legere velis, vide Vicipaedia:Noli fingere

Neologismus (Graece νεολογισμός < νέος 'novus' + λόγος 'verbum') vel verbum novatum est vocabulum prius non adhibitum.

Lingua Latina

[recensere | fontem recensere]

Quia aetate Romana verba modernis pro rebus non exstabant, scriptoribus Latinitatis hodiernis saepe oportet nova verba formare.

De neologismis creandis diversae sunt sententiae

  1. Pars censet verba quae in linguis modernis exstant ad linguam Latinam quam minimis mutationibus accommodanda esse ; e.g., creditur Anglice computer = Latine computator vel computor. Sed exemplum videt neologismi sensui non semper sunt neologismi vocabulae. Verbum computator a Seneca dictum, sed sensu hominis calculantis et non machinae calculantis.
  2. Pars censet in creandis verbis etiam significationem suffixorum spectandam esse. Ea de causa suffixum -or solum ad personas neque ad res adhibendum esse ; e.g., Anglice computer = Latine computatrum (sicut aratrum ab arando)
  3. Pars vero (interdum per iocum) censet verba linguarum hodiernarum cum suffixis Latinis in linguam Latinam transferenda esse. Exemplum sit "burgus", quod verbum iam Romani antiqui ex verbo Germanico burg sumpserunt.

Nexus interni

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]
  • Angelinus, Vido. 1994. De neologismis Latinis. Melissa 60:10–11.

Nexus externus

[recensere | fontem recensere]
  • Guido Angelino: Neologismi Latini (Italiane)