Polycotylus
Ordo : Plesiosauria
Familia : Polycotilidae
Subfamilia : Polycotylinae
Genus : Polycotylus
Cope, 1869
- †P. ichthyospondylus Seeley, 1869
- †P. tenius Hector, 1874
- †P. suprajurensis Sauvage, 1876
- †P. ischiadicus Williston, 1903
- †P. dolichops Williston, 1906
Nomina dubia:
- †P. balticus Bogolubov, 1911
- †P. brevispondylus Bogolubov, 1911
- †P. epigurgitis Bogolubov, 1911
- †P. orientalis Bogolubov, 1911
- †P. ultimus Bogolubov, 1911
- †P. donicus Pravoslavev, 1915
Polycotylus (ex Graecis verbis πολύ- 'multi-' et κοτύλη 'cavitas, cotula') est genus Plesiosauriorum familiae Polycotylidarum,[1] typus generis (generitypus), P. Latipinnis, ab Eduardo Drinker Cope palaeontologus Americano anno 1869 nominatus. Duodecim aliae species agnoscuntur. Hoc animal in maribus Americae Septentrionalis, Russiae, et Australiae, Cretaceo exeunte habitabat.[2] Unum Polycotyli latipinnis fossile singulum adultum magno fetu intra corpore conservat, quod Polycotylum fuisse viviparum significat—inusitatus inter reptilia mos.
Descriptio
[recensere | fontem recensere]Polycotylus, sicut omnia plesiosauria, erat magnum reptile marinum, cauda breve, magnis membris remiformibus (Anglice: flippers), latoque corpore praeditum. Ei erat collum breve caputque longum, et omne animal erat circa 5 m longum.[3]
Classificatio
[recensere | fontem recensere]Hic est cladogramma ex investigatione anni 2004:
Plesiosauroidea |
| ||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
Anno 2007, Polycotylus in Polycotylinis, nova Polycotylidarum subfamilia, positus est. Eopolycotylus, alia polycotylida nuper descripta, ex Glen Canyon Utae, habetur artissima Polycotyli cognata. Hic est cladogramma ex investigatione anni 2007:[4]
Plesiosauroidea |
| |||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ https://web.archive.org/web/20071210085550/http://www.plesiosaur.com/database/genusIndividual.php?i=62
- ↑ https://web.archive.org/web/20210109123837/http://paleoglot.org/files/Bogolubow%201912.pdf
- ↑ "Fossil 'suggests plesiosaurs did not lay eggs'". 11 August 2011
- ↑ Albright, L.B. III; Gillette, D.D.; and Titus, A.L. (2007). "Plesiosaurs from the Upper Cretaceous (Cenomanian-Turonian) Tropic Shale of southern Utah, Part 2: Polycotylidae". Journal of Vertebrate Paleontology 27 (1): 41-58