Titus Maccius Plautus
Haec commentatio vicificanda est ut rationibus qualitatis propositis obtemperet. Quapropter rogamus ut corrigas, praecipue introductionem, formam, nexusque extra et intra Vicipaediam. |
Obitus: 184 a.C.n.; Roma
Patria: Roma antiqua
Familia
Titus Maccius Plautus Sarsinae in Umbria, hodie in Aemilia-Romania, natus anno ignoto, Romae floruit et mortuus est anno 184 a.C.n., fuit histrio et auctor fabularum scaenicarum Latinarum generis comoediae palliatae.
Vita
[recensere | fontem recensere]De vita Plauti pauca comperta sunt certa.Fontes antiquae dissentiunt, sed constat eum Sarsinae natum esse. Quod etiam innuitur quodam loco comoediae Mostellaria (769-770) . Plautus certe civis liber erat, non servus nec libertus, et rumor quae tradit eum in molendino laboravisse ut servus, vitiosa videtur esse fabula, ab auctoribus posterioribus ficta. ; etenim, in absentia certorum de vita scriptorum datorum, antiqui solebant ex ipsis operibus nuntios capere, falsas adnexiones autobiographicas sic excipientes. Itaque narratio Plautum omnes suas pecunias perdidisse dicens ac molam apud pistrinum vertisse ( officium servis destinabatur), falsa est, sed facile pro vera accepta fuit, quoniam in comoediis eius saepe servos neglegentes et captiosos hoc supplicio minari solebatur. Natus est probabiliter inter 255 et 250 a.C.n., et obiit anno 184 a.C.n. Eius opera scripta sunt inter secundum bellum Poenicum (218-202) et Macedonica bella (215-.
Nomen omen:
[recensere | fontem recensere]Nomen poetae Plauti incertum est. Antiqui eum Plautum appellabant, nomen fortasse ortum ex cognomine Umbrico Plotus (significatio originaria dubia: "magnis auribus" vel "planis pedibus"). Usque ad saeculum undevicesimum, nomen eius plenum referebatur ut M. Accius Plautus, sed haec forma valde ambigua erat, quod anceps num civitatem Romanam unquam habuerit. Inventio Palimpsesti Ambrosiani (1815) nominis formam verisimilem patefecit: Titus Maccius Plautus. Nomen Maccius verisimiliter derivatur ex "Maccus", quadam persona fabulae Atellanae (id est ille "golosus ineptus" ) , quae ad mos theatri popularis pertinet. Itaque, poeta sibi "nomen bellicum", nobis dicendumst, adsciverit, cum mundo comoediae coniunctum esset.
de Varrone et selectione operum:
[recensere | fontem recensere]Traditio critica de scripturis signata fuit ab interventu Varronis, praeclari eruditi aetatis Reipublicae, qui ex magno Plautinae operis corpore (130 Plauto antea Varronem tum addictae) viginti unam comoedias elexit, quarum de authenticitate generalis consensus erat. Sunt viginti una comoediae ad nos pervenerunt, quas Varro in De comoediis Plautinis solas omnino ac certo authenticas accepit. Hae comoediae in codicibus ordine traditae sunt, qui tamen non est compositus ordo. Vidularia, ultima in codicibus posita, in cursu traditionis manuscriptae detrimentum passa est: ex ea enim tantum fragmenta nobis manent.
Opera fere integre servata:
[recensere | fontem recensere]- Vide etiam: Index fabularum Plautinarum.
- totum corpus operum tantummodo viginti unum milia versum constat . De operibus deinde longissima est Miles Gloriosus, cum 1437 versibus, brevissima Curculio, cum 729 versibus
- Amphitruo[1]
- Asinaria[2]
- Aulularia
- Bacchides[3]
- Captivi
- Casina[4]
- Cistellaria (lacunosum)[5]
- Curculio[6]
- Epidicus
- Menaechmi[7]
- Mercator
- Miles gloriosus[8]
- Mostellaria[9]
- Persa
- Poenulus
- Pseudolus[10]
- Rudens[11]
- Stichus[12]
- Trinummus[13]
- Truculentus[14]
- Vidularia (lacunosum)
De opere lecterario: Graeca Romanaque comoedia [magna syntesi]
[recensere | fontem recensere]Origo comoediae (κωμῳδίας) certa non est. Aristotelis (Ἀριστοτέλης), in de Poetica (περὶ Ποιητικῆς), duas etymologias proponit: una ex vocabulo Graeco "κωμῳδία" a «κῶμος», id est "pompa festiva", derivat, referens ad orgias Dionysiacas, altera a «κώμη», id est "pagus" probabiliter locus in quo comoedia nata est . Prima opinio verisimilior videtur et cum falloforiis ( a φαλλοφορίαι) coniungitur, processionibus in honorem Dionysi ubi "φαλλός" ( latine fallum), symbolum fertilitatis, ferebatur, comitatus cantibus ac iocularibus obscoenis cum munere apotropaico. Haec iocularia ritualia inter χορός et spectatores potentia credebantur ad δαίμονας propulsandos et fertilitatem fovendam. Nihilominus, evolutiva κωμῳδίας a primordiis eius cum certitudine ignota manent.[Atistotelis de poetica(Περὶ Ποιητικῆς) 1448a, 20 1]
Comoedia quam novimus et quae scriptores Latinos affecit est illa Attica, quae Athenis ab initio saeculi V a.C.n. floruit. In evolutione comoediae Atticae tres phases distingui possunt: comoedia antiqua (Graece ἀρχαία), media (Graece μέση), et nova (Graece νέα). Soli comoediographi Graeci quorum opera integra legere possumus sunt duo maximi exponents, antiquae et novae: Aristophanes et Menander.
Aristophanis (circa 445-385 a.C.n.) undecim comoediae ad nos pervenerunt, quarum argumenta arcte coniunguntur cum hac aetate politica et culturali Atheniensi, sicut bellum, corruptio, et vitia in vita politica dominantes, atque periculum in novis inclinationibus culturalibus insitum. Concertationis scopi satira acerrima, deformatio ridicula, invectiva, contumelia etiam personalis, omnibus armis comoedicis impetuntur.
Multo dissimilis ab antiqua comoedia, tam in argumentis quam in stylo, est nova (νέα), quae suo apice cum Menandro (342-291 a.C.n.) attingit. Opera eius mutatum contextum Athenis ostendunt, valde dissimilem ab Athenis Aristophanis: post declinationem democratiae, Graecia ab Alexandro Magno devicta, politica non iam populum Atheniensem allicit; attentio in vitam privatam et in quaestiones ab ea positas transfertur. Exempla huius sunt fabulae de iuvenibus amantibus, quorum amor a patrum severitate et avaritia impeditur; contentiones et perturbationes inter coniuges a zelotypia, dissensionibus, vel erroribus exortae; fabulae de puellis post nativitatem relictis vel a piratis raptis vel lenonibus venditis, quae denique parentes suos reperiunt et amatos iuvenes nubere possunt. Fabulae valde intricatae, sed etiam saepe repetitae sunt; eas possumus "romanticas" appellare propter elementa adventurosa, casus, errores, et inopinata eventa. Quoad personas, habitus conventionalem exprimunt, constantibus notis praediti, quos Menander autem cum pronuntiato studio psychologico tractat. In comoedia nova elementum lyricum-musicale vehementer minuitur: cantus chorales – qui in antiqua comoedia pars integralis argumenti erant – fiunt simplices intermedia inter actus.
Saeculo III a.C.n., ob Alexandri magnas terras expugnatas et regnorum Hellenisticorum formationem, culturae Graecae "universalem coniunctionem" evenit, quae etiam theatrum comprehendit. Comoedia Attica, quae proprium Athenarum opus fuerat, diffundebatur in diversos mundi Hellenistici urbes per opera collegiorum histrionum, musicorum, saltatorum et scriptorum, qui "artifices Dionysi" (τεχνίται τοῦ Διονίσου) vocabantur, et qui de urbe in urbem pergebant, repertorium suum selectis spectatoribus exhibentes. Hoc repertorium gustibus horum spectatorum subiectum erat, qui praesertim auctores novae comoediae, sicut Menandrum, Philemonem, et Diphilum, probabant.
De latina comoedia
[recensere | fontem recensere]Non habemus testimonia quae praesentiam "artificum collegiorum " Romae ante 180 a.C.n. demonstrent, sed verisimile est eos iam antea in urbis Magnae Graeciae agere, ex quibus primi Latini comoediographi, Livius Andronicus et Naevius, orti sunt: per hos nova comoedia in Italico circulo nota facta est, et ad vivacem evolutionem comoediae Latinae contulit, cuius fructus manifestissimus sunt opera Plautina. si comoedi Graeca ex falloforiis derivabat, Latina autem ex duabus aliis silibus formis: fescennini et fabula Atellana
theatrum Romanum coepit cum Livio Andronico anno 240 a.C.n., qui fabulam cothurnatam introduxit et repertorium amplificavit, malui Troianum cyclum et metra Graeca ad Latinum adaptavit. Livius exemplar habetur pro theatro Latino ob suum in linguam tragicam creandam subsidium. Nevius, eius vestigia secutus, argumenta ampliavit et metricam melioravit, attentionem ad effectus musicales conferens. Ambo poetae, auctores tragoediarum et comoediarum, initium traditionis theatralis Latinae signaverunt, quae arcte a Graeca afficitur, smateria, idea, et structura e theatro Graeco sic extrahendo. Sed auctoribus Latinis non erat solum imitatio. Illi operas enim variis modis de linguistico, metrico, structurali, conceptuali curaverunt ; praesertim in comoediis, "contaminationem" late usi sunt, quae consistit in coniungendis partibus diversarum comoediarum Graecarum in unam narrationem vel fabulam. In nonnullis casibus, textus cum ambitu et costume Graeco exhibebant; in aliis, opera cum argumento Romano creaverunt. Ita quattuor fundamentalia genera fabularum nascebantur (fabula enim quicquid theatralem implicationem significabat):
de tragoedia:
[recensere | fontem recensere]- cothurnata: tragoediae in Graeco contextu actae (nomen a quodam genere calceorum, graece κόθορνοι nominabatur, quae in tragoediam Graecam valde utebantur)
- praetexta: tragoediae in Romano contextu actae (nomen a toga praetexta )
de comoedia:
[recensere | fontem recensere]- palliata: comoediae in Graeco contextu actae (nomen a pallio, brevi, ex lana, fibula in humero retento praeteraque oriundo Graeco ex hoc nomen fit)
- togata: comoediae in Romano contextu actae (nomen a toga quas actores gerebant )
structurae atque ludi:
[recensere | fontem recensere]Tragoedia Romana ante Senecam parum scimus, cum fragmenta tantum superessent, dum operae Plauti et Terentii meliorem intelligentiam comoediae praebent. Palliata Romana ab "nova" comoedia differebat ob carentiam divisionum in actibus (quae postea a grammaticis creatura est) et vicissitudinem partium recitatarum (deverbia) in senariis iambicis sine comitatu musico, et cantatarum (cantica) in metris variis, cum maiore praesentatione elementorum musicalium. Prologus munus informativum et defensivum poetae exercebat.
Spectacula theatralia celebrabantur in occasione ludorum publicorum, ludi publici semper a re publica inditi. Ludi Romani, antiquissimi, mense septembri in honorem Iovis Optimi Maximi fiebant et, ab anno 364 a.C.n., etiam spectacula theatralia continebant. Anno 240 a.C.n., ludi scaenici cum refactionibus operum Graecorum constituti sunt, et Livius Andronicus primam representationem theatralem Romae egit. Ludi theatrales in festivitatibus religiosis celebrabantur et a magistratibus, saepe aedilibus, administrabantur. Inter principales ludos commemoramus ludos Cereales, ludos Florales, ludos Apollinares, ludos plebeios et ludos Romanos.
De histionibus vestitibusque scaenicis:
[recensere | fontem recensere]Histriones Romæ fere nihil aestimabantur: eorum ars inter infima gradus socialis ponebatur. Omnes erant viri, plerumque servi aut liberti, qui "caterva" vel "greges" congregebant, a domino gregis ductos, qui comoediam ab scriptore emebat et, etiam auxilio ædilium, eam in scaenam producebat. Auctor, illo tempore, iura auctoris (anglice copyright) super scriptum amittebat, quae iure, opera empta, ad dominum gregis pertinebat.
Quoad vestimenta scaenica, histriones pallium aut togam gerebant, secundum utrum scaena Graeca an Italica-Latina esset; item tragoedi cothurnos, comoedi soccos induebant, humiles sandalia propria iam comoediæ Graecæ. Grammaticus Donatus tradit vestimenta variari secundum personas: senes albam vestem induebant, iuvenes vestem variegatam, servi tunicam brevem, puellae vestes peregrinas, leno pallium diversis coloribus contectum, meretrices vestes flavas gerebant. Color et forma vestitus etiam condicionem socialem significabant: divites purpura utebantur, milites clamide purpurea, pauperes vestibus obscuris induti erant, infelices pannis vestiti. Parasitum fuisse pallium sub bracchio involutum indicabat; gladium militarem signabat, cultrum coquum, baculum senem. Persona (graece πρόσωπον) in tragoediis necessaria erat, sed in comoediis incerta, quamvis studia recentiora eam verisimilem fecerint, saltem inde a primo saeculo a.C.: ea enim in Graecia et Etruria certe adhibebatur et permutatio celeris partium ab eodem histrione (ubi plures personas ageret) et fabularum comicæ rerum gestarum ex similitudine duarum personarum (ubi unus alterius simulacrum esset) consentiebat. Variæ quoque parucæ colores utebantur (nigræ pro iuvenibus, rubræ pro servis, albæ pro senibus), quæ fortasse in originibus theatri unicum genus ornatus scaenici loco ipsarum personarum fuerunt.
De personis nodisque fabularum plautinis
[recensere | fontem recensere]De structura comoediarum plautinarum:
[recensere | fontem recensere]De tramis:
[recensere | fontem recensere]Tramae Plautinae sunt illae quae propriae comoediae novae Graecae, ad quas exempla a poeta Latino adhibita pertinebant: agitur de rerum complexarum sed etiam valde iteratarum texturis, in quibus semper recurrunt personae et res communes.
Sextadecim comoediae ex viginti, licet variis modis, eandem structuram fundamenti habent: in media fere parte argumenti invenitur adulescens amans puellam, cuius amor impeditur. Impedimentum est, si puella est meretrix (ut saepe fit), ob defectum pecuniae necessariae ad eius obtinendos, aut, si puella honesta est, ex difficultatibus familiaribus et socialibus: oppugnatio familiae eius aut puellae in matrimonium et/vel nimis humilis condicio puellae.
Adulescens, quod patris pecunia dependet, laborat ut iura iuventutis et amoris tueatur, et ab uno vel pluribus adiutoribus adiuvatur: amico iuvenis, sene benevolo, parasito (id est egenus qui se alicui commodat postulans hospitalitatem in mensa eius), aut saepius servo callido et audace.
In multis argumentum consistit in seribus artium, ingeniosarum inventionum, simulationum et dolorum a servo callido (astuto et sollerti) excogitatorum ut aemulas adulescentis amantis fallat et decipiat : pater avarus et severus, leno (mercator et meretricum oppressor) cinicus et arrogans, miles (mercenarius regi orientalium inserviens, qui nullum aequivalens Romae habuit) gloriosus, insolens et stultus, ideoque scopus aptissimus servi callidi.
ADIUTORES IUVENIS:
[recensere | fontem recensere]- quidam amicus
- quidam parasitus
- quidam servus
ADVERSARII/AEMULI/ANTAGONISTI:
- iuvenis pater
- leno
- miles gloriosus
in laeto exitu (res certa typica comoediae generis et ideo semper praesens), iuvenis et adiutores sui adversarios vincunt, et adulescens suas cupiditates amatorias explet, aliquando simplicitrer amorem meretricis capiendo, aliis in casibus, amor eius per matrimonium cum libera quadam puella coronatur, vel cum puella quae in fine comoediae, per agnitionem, talis esse patefacit.
Secundum Aulum Gellium circa 130 opera ei adscripta sunt, e quibus viginti unum nobis traduntur. Fabulas suas Plautus e Comoedia Nova Graeca traxit, et praecipue e comoediis Menandri; nonnulla autem mutavit et rerum et personarum. Ex operibus litterariis in lingua Latina hodie servatis haec sunt antiquissima; scripta enim Naevii, Livii Andronici aliorumque antiquiorum nunc deperdita sunt.
Exemplum
[recensere | fontem recensere]Hic est pars ex actu primo operis Mostellariae, trimetris iambicis conscripta. Lingua est archaica, ita aliqua vocabula cum finibus differentibus videas.
Grumio - Exi e culina sis foras, mastigia,
qui mi inter patinas exhibes argutias.
Egredere, erilis permities, ex aedibus.
Ego pol te ruri, si vivam, ulciscar probe.
Exi, inquam, nidor, e culina. Quid lates?[15]
Tranio - Quid tibi, malum, hic ante aedis clamitatiost?
An ruri censes te esse? Abscede ab aedibus.
Abi rus, abi dierecte, abscede ab ianua.
Em, hocine volebas?
Grumio - Perii. Cur me verberas?
Tranio - Quia vivis.
Grumio - Patiar. Sine modo adveniat senex.
Sine modo venire salvom, quem absentem comes.
Tranio - Nec veri simile loquere nec verum, frutex,
comesse quemquam ut quisquam absentem possiet.
Grumio - Tu urbanus vero scurra, deliciae popli,
rus mihi tu obiectas? Sane hoc, credo, Tranio,
quod te in pistrinum scis actutum tradier.
Cis hercle paucas tempestates, Tranio,
augebis ruri numerum, genus ferratile.
Nunc, dum tibi lubet licetque, pota, perde rem,
corrumpe erilem adulescentem optumum;
dies noctesque bibite, pergraecamini,
amicas emite liberate, pascite
parasitos, obsonate pollucibiliter.
Haecine mandavit tibi, quom peregre hinc it, senex?
Hocine modo hic rem curatam offendet suam?
Hocine boni esse officium servi existumas,
ut eri sui corrumpat et rem et filium?
Nam ego illum corruptum duco, quom his factis studet;
quo nemo adaeque iuventute ex omni Attica
antehac est habitus parcus nec magis continens,
is nunc in aliam partem palmam possidet.
Virtute id factum tua et magisterio tuo.
Tranio - Quid tibi, malum, me aut quid ego agam curatiost?
An ruri quaeso non sunt, quos cures, bovis?
Lubet potare, amare, scorta ducere.
Mei tergi facio haec, non tui fiducia.
Grumio - Quam confidenter loquitur.
Tranio - At te Iuppiter
dique omnes perdant, fu, oboluisti alium.
Germana inluvies, rusticus, hircus, hara suis,
caeno kopron commixte.
Grumio - Quid vis fieri?
Non omnes possunt olere unguenta exotica,
si tu oles, neque superiores accumbere
neque tam facetis quam tu vivis victibus.
Tu tibi istos habeas turtures piscis avis,
sine me aliato fungi fortunas meas.
Tu fortunatu's, ego miser: patiunda sunt.
Meum bonum me, te tuom maneat malum.
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ 187 a.C.n. fr:Plaute
- ↑ 212 a.C.n. fr:Plaute
- ↑ 188 a.C.n. fr:Plaute
- ↑ 185 a.C.n. fr:Plaute
- ↑ ante 201 a.C.n. Lateinisches Link-Lexikon Plautus apud www.gottwein.de; 201 a.C.n. fr:Plaute
- ↑ 193 a.C.n. fr:Plaute
- ↑ ante 215 a.C.n. fr:Plaute
- ↑ c. 205 a.C.n. Lateinisches Link-Lexikon Plautus apud www.gottwein.de; 203 a.C.n. fr:Plaute
- ↑ post 194 a.C.n. Lateinisches Link-Lexikon Plautus apud www.gottwein.de
- ↑ c. 191 a.C.n. Lateinisches Link-Lexikon Plautus apud www.gottwein.de[nexus deficit]
- ↑ 191 a.C.n. fr:Plaute
- ↑ c. 200 a.C.n. Lateinisches Link-Lexikon Plautus apud www.gottwein.de; 200 a.C.n. fr:Plaute
- ↑ post 195 a.C.n. Lateinisches Link-Lexikon Plautus apud www.gottwein.de
- ↑ "189 a.C.n. secundum Petrum Grimal" fr:Plaute
- ↑ Cum elisionibus et ictibus:
Ex(i) é culina sís foras, mastígia,
qui m(i) ínter patinas éxhibes argútias.
Egréder(e), erilis pérmities, ex áedibus.
Ego pól te ruri, sí viv(am), ulciscár probe.
Ex(i), ínquam, nidor, é culina. Quíd lates?
Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- "Plaute" in Louis-Gabriel Michaud, ed., Biographie universelle ancienne et moderne (Lutetiae, 1843 ff.) textus vol. 33 pp. 506-509
- "Plautus" in M. G. M. van der Poel, Beknopte bibliografie van de Latijnse taal- en letterkunde (4a ed. Noviomagi, 1996) Nova recensio
- Anderson, W. S. 1995. The Roman Transformation of Greek Domestic Comedy. Classical World 88: pp. 171-180.
- Iohannes Albertus Fabricius, Bibliotheca Latina (Hamburgi: Schillerus, 1712) (Textus apud Google Books) pp. 1-18.
- Fränkel, Eduardus. 1922. Plautinisches im Plautus. Berolini: Weidmannsche Buchhandlung.
- P. B. Harvey, "Historical Topicality in Plautus" in Classical World vol. 79 (1986) pp. 297-304
- M. Leigh, Comedy and the Rise of Rome. New York: Oxford University Press, 2004
- Friedrich Leo, Plautinische Forschungen. Weidmann, Berlin 1895
- S. Lilja, Terms of abuse in Roman comedy, Helsinki, Suomalainen Tiedeakatemia, 1965
- Friedrich Wilhelm Ritschl, Plautus. Leipzig 1871–1894. 4 voll.
- E. Segal, Oxford Readings on Menander, Plautus, and Terence, Oxford University Press, p. 127-137
- E. Segal, Roman Laughter, The Comedy of Plautus, Cambridge, Harvard University Press, 1968
- Franz Skutsch, Plautinisches und Romanisches. Leipzig, 1892
- P. P. Spranger, Historische Untersuchungen zu den Sklavenfiguren des Plautus und Terenz, Wiesbaden: Franz Steiner Verlag, 1983
- Giovanna Garbino, Massimo Manca, Lorenza Pasquariello. 2020. De te fabula narratur: letteratura e cultura latina
- Angelo Diotti, Sergio Dossi, Franco Signoracci. 2012. Res et Fabula
- Traina, Alfonso. 1974. Vortit Barbare: Le traduzioni poetiche da Livio Andronico a Cicerone. Romae.
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]Vicimedia Communia plura habent quae ad Titum Maccium Plautum spectant. |
Vicicitatio habet citationes quae ad Titum Maccium Plautum spectant. |
- Comoediae Plauti in The Latin Library (Anglice, Latine)
- De Plauto et ludis scaenicis suis (Theodisce, Latine)
Lapsus in citando: <ref>
tags exist for a group named "Atistotelis de poetica(Περὶ Ποιητικῆς) 1448a, 20", but no corresponding <references group="Atistotelis de poetica(Περὶ Ποιητικῆς) 1448a, 20"/>
tag was found