Philippus II (rex Francorum)
Obitus: 14 Iulii 1223; Medanta
Patria: Francia
Familia
Coniunx: Isabella Hanoniensis, Ingeburgis Daniae, Agnes of Merania
Proles: Ludovicus VIII, Marie of France, Duchess of Brabant, Philip Hurepel, Peter Karlotus
Familia: Stirps Capetiana
Memoria
Insignia heraldica
Philippus II qui dicitur Augustus (natus anno 1165; mortuus anno 1223) fuit rex Francorum ab anno 1179 usque ad mortem. Fuit Ludovici VII uxorisque eius Adelae Campaniae filius.
Iuventus
[recensere | fontem recensere]Philippus natus est die 21 Augusti 1165[1] sive Meloduni sive iuxta hanc urbem in abbatia Iardi aut, secundum nonnullos, Gaunissam. Nativitatem filii primogeniti regis Ludovici VII senescentis iamdudum exspectatam sic Giraldus Cambrensis refert qui eo tempore scholarum discipulus Parisiis morabat:
- Contigit ... nocte quidem et noctis hora quasi post conticinium et circa soporem primum, dictum Philippum materno ex utero per Dei gratiam natum. Quo rumore per urbem audito et cum gaudio suscepto ... statim campanarum omnium per urbis amplitudinem totam tantus undique sonus et clangor erupit, tantaque luminaria cerea fuerant per plateas omnes accensa, quod sonitus tanti tantique tumultus insoliti, necnon et nocturni luminis tam immensi, causam ignorantes urbis incendium tunc imminere putabant. Unde et auctor operis huius ... a stratu quo recubans somnum carpere iam coeperat experrectus ad fenestram illico prosiliit; prospiciensque vidit in platea vetulas duas admodum pauperculas, manibus tamen faces cereas praeferentes et tam vultu quam vocibus totoque gestu corporis exultantes passibusque properis, tanquam sibi invicem obviando et confligendo, cursitantes. Cumque causam tantae commotionis et exultationis ab eis inquisisset, earum una respiciens statim et respondens, "Regem," inquit, "habemus nobis a Deo nunc datum et regni haeredem Deo donante pervalidum, per quem regi vestro dedecus et damnum, poena pudorque gravis, confusione pariter et aerumna plenus, accrescet."[2]
Bis patre vivente coronatus est, primum Durocortori die 1 Novembris 1179, deinde cum nova uxore Isabella Senonis die 29 Maii 1180, quam in matrimonium die 28 Aprilis eiusdem anni duxerat. Id matrimonium suasit consiliarius Philippus Flandrensis, virginis avunculus.
Die 28 Iunii 1180 Philippus cum rege Anglico Henrico II amicitiam sancivit iuxta Gisortium. Die 18 Septembris 1180, quo pater mortem obiit, Philippus solus Franciae rex factus est.
Regnum
[recensere | fontem recensere]Philippus fuit "rex Francorum", sic saepissime in fontibus appellatus, sed "rex Franciae" apud aliquos, "regno Franciae" multas terras comprehendente, ad occidentem et meridionalem partem, quae non erant "sub rege Francorum".[3] Bertrandus de Born trobator eum nuncupare potuit anno fere 1182 "rex parvus Terrae Minoris",[t 1][4] sed in his annis titulum "Philippus Augustus" merere incepit, secundum rerum gestarum scriptorem Rigordum, ob dominium a proavos acceptum ab ipso Philippo auctum: auctores enim antiqui "Augustos ... vocare consueverunt ... Caesares qui rempublicam augmentabant, ab 'augeo', 'auges' dictos".[5]
A die 4 Iulii 1190 cum Ricardo I rege Anglico et Friderico Barbarossa imperatore tertiam expeditionem sacram duxit. Ad obsidionem Acconis morbo arnoldia affectus est;[6] propter hanc rationem citius in Franciam reditus est.
Mortem obiit Medantae die 14 Iulii 1223.[7] In Abbatia Sancti Dionysii sepultus est.
Familia
[recensere | fontem recensere]In matrimonium duxit
- Isabellam Hanoniensem, filiam Balduini V comitis, e qua successorem Ludovicum VIII genuit et filias geminas quae cum matre parturiente mortuae sunt
- Ingeburgem Daniae, cui anno 1193 coniunctus repudium remittere statim voluit, propter quod ab Innocentio III excommunicatus est
- Agnetem Meraniae e qua genuit filiam Mariam, filium Philippum, filiumque alterum qui cum matre parturiente mortuus est
Forma et indoles
[recensere | fontem recensere]Auctor Anglicus Gervasius Cantuariensis allocutionem Philippi comitis Flandrensis aut refert aut fingit, qui principem Anglicum Ricardum sic anno 1187 de rege Philippo praeceperit:
- Valde insipienter agis et non bono uteris consilio qui contra donimum tuum ... armatus incedis ... Aetas iuventutis suae tibi contemnenda non est. Iuvenis quidem aetate est, sed animo senilis, prudens in agendis et strenuus, et malorum maxime memor congestorum, non inmemor penitus beneficiorum. Expertis credendum est: ego enim qiandoque eidem infestus fui, sed cum multo dispendio etiamnunc poenitentiam ago.[8]
Puer "le valet maupeigné" nuncupatus est, scilicet "iuvenis male pexus". Litteras scribere et legere aegre didicerat: "Quamquam Iulius Caesar litteratus fuit, rex noster est sine malitia: litterae enim Iulium ad multas malitias incitaverunt."[t 2][9] Sub anno 1223 sic Chronico Sancti Martini Turonensis regis forma et indoles describuntur:
- Erat autem forma venustus, corpore decens, facie laetus, capite calvus, colore rubens, potui ciboque deditus, luxuriae pronus, amicis largus, inimicis avarus, in machinis peritissimus, fide catholicus, consilio providus, dicti tenax, iudex velox et rectissimus, in victoriis fortunatissimus, vitae timidus, de facili motus, de facili mitigatus, malignos regni primates opprimens eorumque discordias volens, nullum in carcere occidens, minorum consilio utens, nullum nisi parumper odiens, superborum edomitor, defensor ecclesiae, pauperum enutritor.[10]
In fabula "Historia marchionissae Montisferrati regisque Franciae" in Decamerone Boccacii reperta Philippus, ad expeditionem sacram properans, "Philippus Luscus" nuncupatur. Luscus in aliis fontibus legendariis paucis fuisse dicitur, sed qua ratione nescitur. Rerum gestarum scriptor Rigordus Philippum histriones et ioculatores odisse refert, vestesque suas, quales alii cantoribus adulatoribusque dono dabant, potius pauperibus dedisse, "quod histrionibus dare daemonibus est immolare".[11] Idem Rigordus sub anno 1179, taliter Guillelmus Brito sub anno 1181, de observatione religionis addunt:
- Iuramenta quae ab aleatoribus frequenter in curiis vel in tabernis aleatorum fieri solent enormia, in tantum [Philippus] abhorruit, quod, quando fortuito casu miles vel quilibet alius ludens, praesente rege, ax improviso iuramentum incurrebat, statim ad amndatum regis in flumine vel in lacu aliquo proiiciebatur.[12]
- Prohibuit ne quis, ludendo vel alio modo, caput, ventrem vel aliud membrum Dei iurare praesumeret blasphemando.[13]
Fontes de vita et regno Philippi II
[recensere | fontem recensere]- Rigordus et Guillelmus Brito, Gesta Philippi Augusti
- Guillelmus Brito, Philippis
- Gislebertus Montensis, Chronicon Hanoniense
- Rogerius de Hoveden, Chronica
- Rogerius de Wendover, Flores historiarum
- Robertus de Torigneio, Chronicon
- Robertus Antissiodorensis, Chronologia
- Matthaeus Parisiensis, Chronica maiora
- Ambrosius, L'Estoire de la Guerre Sainte
- Itinerarium regis Ricardi
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ "Un des jours d'août, jour de dimanche, dans l'octave de l'Assomption de sainte Marie": Guillelmus de Nangis, Chronicon anno 1165
- ↑ Giraldus Cambrensis, De instructione principis pp. 292-293 Brewer; Bradbury p. 2
- ↑ Vide Baldwin p. 361
- ↑ Bertrandus de Born, "Tortz e gerras e joi d'amor" [p. 114 Paden]; Bradbury p. 2
- ↑ Rigordus, Gesta Philippi Augusti p. 6 Delaborde
- ↑ Auguste Brachet, Pathologie mentale des rois de France, Louis XI et ses ascendants (Lutetiae, 1903) pp. 253-291
- ↑ "à Mantes, la veille des ides de juillet": Guillelmus de Nangis, Chronicon anno 1223
- ↑ Gervasius Cantuariensis, Chronica anno 1187; Baldwin p. 30
- ↑ Li fet des Romains (Flutre pp. 18-19 apud Google Books)
- ↑ Chronicon Sancti Martini Turonensis anno 1223 (Recueil des historiens des Gaules et de la France (Lutetiae, 1840-1904) vol. 18 p. 304; Baldwin (1986) pp. 356-359; Foreville (1982)
- ↑ Rigordus, Gesta Philippi Augusti pp. 71-72 Delaborde
- ↑ Rigordus, Gesta Philippi Augusti p. 14 Delaborde
- ↑ Guillelmus Brito, Gesta Philippi Augusti p. 181 Delaborde
Textus originales
[recensere | fontem recensere]Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- Editiones documentorum
- John W. Baldwin el al., Les registres de Philippe Auguste. Lutetiae: Imprimerie Nationale, 1992-
- Elie Berger, Charles Samaran, H.-F. Delaborde et al., edd., Recueil des actes de Philippe-Auguste, roi de France. 4 voll. Lutetiae, 1916-1979 vol. 1, 1179-1194, apud gallica vol. 3, 1206-1215 Vol. 1 apud archive.org
- Henri-François Delaborde, ed., Œuvres de Rigord et de Guillaume le Breton, historiens de Philippe-Auguste. 2 voll. Lutetiae, 1882-1885 Vol. 1 vol. 2 apud archive.org
- Léopold Delisle, ed., Catalogue des actes de Philippe-Auguste. Lutetiae: Durrand, 1856 Textus
- Léopold Delisle, ed., Le premier registre de Philippe-Auguste: reproduction héliotypique du manuscrit du Vatican. Lutetiae: Champion, 1883
- Biographica et historica
- John W. Baldwin, The Government of Philip Augustus: foundations of French royal power in the Middle Ages. Berkeley: University of California Press, 1986. ISBN 0-520-07391-6 (Paginae selectae apud Google Books)
- R.-H. Bautier, ed., La France de Philippe Auguste: le temps des mutations. Actes du colloque international organisé par le CNRS, 1980. Lutetiae, 1982
- B. Bolton, "Philip Augustus and John: two sons in Innocent III's vineyard" in D. Wood, ed., The Church and Sovereignty c. 590-1918: essays in honour of Michael Wilks (Oxonii, 1991) pp. 113-134
- Jim Bradbury, Philip Augustus: King of France 1180-1223. Londinii: Longman, 1998. ISBN 0-582-06058-3
- Alexander Cartellieri, Philipp II. August, König von Frankreich. 4 voll. Lipsiae: Dyksche Buchhandlung, 1899 Vol. 2 apud archive.org
- R. Davidsohn, Philipp II. August von Frankreich und Ingeborg. Stutgardiae, 1888
- Maurice Powicke, The Loss of Normandy, 1189-1204: studies in the history of the Angevin Empire. 2a ed. Mancunii: Manchester University Press, 1961 (editio prima: 1913)
- Jean Richard, "Philippe Auguste, la croisade et le royaume" in Jean Richard, Croisés, missionaires et voyageurs. Perspectives orientales du monde latin médiéval (Londinii: Variorum, 1983)
- Aliae encyclopaediae
- Philip II (Augustus) in The Catholic Encyclopedia: an international work of reference (Novi Eboraci: Appleton, 1907–1914) (Anglice)
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]Vicimedia Communia plura habent quae ad Philippum II spectant. |
Lexica biographica: Gran Enciclopèdia Catalana • Den store danske • Deutsche Biographie • Treccani • Store norske leksikon • Большая российская энциклопедия • |
- "Philippe de France" e Medieval Lands (situs a Carolo Cawley elaboratus apud FMG)
- "Philippe II Auguste" apud A la découverte de l'histoire de France
Hugo Capetius 987 · Robertus II 996 · Henricus I 1031 · Philippus I 1060 · Ludovicus VI 1108 · Ludovicus VII 1137 · Philippus II 1180 · Ludovicus VIII 1223 · Ludovicus IX 1226 · Philippus III 1270 · Philippus IV 1285 · Ludovicus X 1314 · Ioannes I 1316 · Philippus V 1316 · Carolus IV 1322 · Philippus VI 1328 · Ioannes II 1350 · Carolus V 1364 · Carolus VI 1380 · Carolus VII 1422 · Ludovicus XI 1461 · Carolus VIII 1483 · Ludovicus XII 1498 · Franciscus I 1515 · Henricus II 1547 · Franciscus II 1559 · Carolus IX 1560 · Henricus III 1574 · Henricus IV 1589 · Ludovicus XIII 1610 · Ludovicus XIV 1643 · Ludovicus XV 1715 · Ludovicus XVI 1774–1792 · Ludovicus XVIII 1814–1824 · Carolus X 1824–1830 · Ludovicus Philippus 1830–1848 Capsae cognatae: Principes Franciae 1799–1946 · Praesides Franciae 1947– | |