Lucius Caecilius Firmianus Lactantius
Lucius Caecilius (vel Caelius) Firmianus Lactantius (c. 250–c. 320) fuit artis oratoriae praeceptor et fidei Christianae defensor, qui inter patres ecclesiae numeratur. In Africa Septentrionali natus est, in qua, Siccae Veneriae, fuit discipulus Arnobii. Per famam oratoris Nicodemiam in Bithynia, caput partis orientalis imperii et sedes imperatoris a magistro Arnobio vocatus est ut doceret artem oratoriam.
Coactus est ut relinqueret officium in 303 quia conversus erat Christianus; quae religio imperium Romanum illo tempore persequebatur. Itaque Lactantius Bithyniam reliquit, sed rediit sexto anno post, post Galeri edictum tolerantiae. Anno 317 a Constantino arcessitus est in Augustam Treverorum, ut ibi filii Crispi paedagogus esset.
Eum mortuum esse, ferunt, paulo post Augustae Treverorum.
Opera
[recensere | fontem recensere]Haec sunt opera quae ad nos defluxerunt:
- De opificio Dei de providentia divina;
- De ira Dei quae negat deum non pati.
- De mortibus persecutorum quae ponit fundamenta ad scribendam historiam Christianam.
- Divinae institutiones in septem libris, inter quos mansit epitome sive "compendium". Primum autem conatur constituere doctrinam Christianam: confutat primum paganos; postea exponit doctrinas Christianas et nexus inter sapientias antiquas modernasque.
- de falsa religione
- de origine erroris
- de falsa sapientia
- de vera sapientia et religione
- de iustitia
- de vero cultu
- de vita beata
Opera epistulaeque tamen temporis pagani perdita sunt. Non satis constat an illo attribuendum sit parvum carmen in distichis elegiacis De ave phoenice ubi fabula phoenicis quae renascitur ex cineribus collata est passioni, morti et resurrectioni Christi.
Ars scribendi
[recensere | fontem recensere]In libris suis, Lactantius se praecipue oratorem praestat. Adultus conversus, sicut Arnobius magister, imitatur doctrinam et argumenta classicae culturae, praesertim neoplatonicae. Ars scribendi tamen fluit et argumenta stringunt et sequuntur filum logicum, ut docet ars oratoria. Imitando Ciceronem, emergit conatus adsimulandae culturae paganae in Christianam.
Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- Editiones operum
- 1465 : Lactantii Firmiani De divinis institutionibus adversus gentes libri septem, necnon eiusdem ad Donatum De ira dei liber unus, una cum libro de opificio ... (titulus e colophone demptus). In venerabili monasterio Sublacensi Textus apud World Digital Library
- 1521 : L. Coelii Lactantii Firmiani divinarum institutionum libri VII; De ira Dei, liber I; De opificio Dei, liber I; Epitome in libros suos liber acephalos; Phoenix; Carmen de dominica resurrectione; Carmen de passione Domini. Basileae: Cratander Textus apud e-Rara
- 1521 : Ianus Parrhasius, ed., Habes in hoc volumine, lector optime, divina Lactantii Firmiani opera nuper per Ianum Parrhasium accuratissime castigata ... eiusdem Epitome, Carmen de phoenice, Carmen de resur. Domini .... Venetiis: arte & diligentia Ioannis de Tridino cognomento Tacuini(it) Textus apud e-Rara
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]Vide Lucius Caecilius Firmianus Lactantius apud Vicifontem. |