Edictum Pragense
Appearance
Edictum Pragense (Esperantice Manifesto de Prago; Bohemice Pražský manifest) mense Iulio 1996 in lucem prolatum est in congressu universali Pragae celebrato. Quo fines novi per Esperantica attingendi describebantur atque vulgabantur. Principalis edicti auctor Marcus Fettes habetur, Universali Societate Esperantica benigne annuente.
Statutorum periphrasis
[recensere | fontem recensere]- Democratia: Putatur systema communicationis internationalis magis democraticum esse si lingua neutralis adhibeatur.
- Eruditio nationes permanans atque transiens: Educatio uno idiomate tantum data visionem unam certam tradit, cum Esperantica sane ampliores rerum imagines praebeant.
- Magis efficax linguarum peregrinarum instructio: Mentio fit de pluribus indagationibus quibus testimonium datur linguam Esperanticam in addiscendis sermonibus linguis studiosos valde iuvare posse.
- Varietas evidens in vita: Esperantista per definitionem fautor aliarum linguarum discendarum se praestat, qui praeter sermonem patrium se iam patefecit idiomati novo (sc. Esperantico). Itaque isti homines sciunt talem laudandam rem latitudini culturali favere.
- Iura linguistica: Arguitur linguas maiores modo iniquo praevalere. Talibus deplorandis Esperanticus motus sese inde ab initio vehementer opposuit atque opponit.
- Linguarum multiplicitas servanda: Rectiones haud raro diversitatem linguisticam compellunt, ut idiomatum neglegentiam (nonnumquam vel mortem) minentur. Econtra esperantistis praesertim minorum linguarum sors cordi est.
- Emancipatio: Solus linguarum nationalium usus impedimento fieri potest in libera expressione et in voluntaria hominum unione.