Jump to content

Dominus Quixotus a Manica

E Vicipaedia
Pagina titularis editionis primae.

Dominus Quixotus a Manica[1] (primo titulo Hispanico El ingenioso hidalgo don Quixote de la Mancha[2]) est mythistoria Hispanica, a Michaele de Cervantes soluta oratione composita, quae e binis partibus constat, quarum prior anno 1605, altera anno 1615 edita est. Primus et maximus est liber in lingua Hispanica hodierna scriptus, qui gestas cuiusdam Alphonsi Quijada (Quixoti cognominati) et Sanctii Pansae armigeri eius per Manicam regionem narrat.

Dominus Quixotus et Sanctius ab Honorato Daumier picti.

Dominus Quixotus senex est, cui placet libros de equitibus legere. Multis libris lectis, ipse vult eques fieri. Cum grandis natu infirmusque sit, tamen ad agros Hispaniae, equo Rocinante vehens cum Sanctioque armigero suo, pervagatur ad homines egentes quaerendos ut eis opem ferat. Cum eos non semper invenire possit, interdum hostes imaginatur qui delendi sunt. Cum hoc faciendo demens videatur, eosdem tamen oppugnat quo, hostibus victis, maiorem honorem gloriamque habeat. Semper timet ne alii equites famam suam corrumpere conati sint. Omnes eum videntes cognoscere quid faciat volunt. Amici verentur ne is demens sit et eum monent ut se domum recipiat ad se rediendum.

Quaedam puella pauper dominum Quixotum accolit, qui putat eam dominam pulchram, Dulcineam appellatam. Cum ipse putaret se aliquem hostem vicere, imperat eidem ut Dulcineam quaereat dicendi causa ei de magnitudine sua adeo ut illa eum dignatur. Quodam die, dominus Quixotus Sanctio imperat ut epistulam ad Dulcineam ferat, quibus haec de sententiis suis de ea cognoscere possit. Cum Sanctius non agat quid agendum sit, fabula de Dulcinea Sanctio fingenda est. Accidit ut aliquae puellae rusticae in via ambulant. Sanctius domino Quixoto dicit magum effecisse ut Dulcinea tam incantata sit ut ea similis rusticae facta sit. Cum autem Sanctius arbitratur se sollers esse, sors sua tamen mutat quod dominus Quixotus credit necesse esse se Sanctium tria miliens trecentiens flagellare ut Dulcinea liberetur. Denique dominus Quixotus periturus confessus est se equitem nec esse nec fuisse.

Liber tam bene scriptus est ut nunc clarissimus sit inter omnes litteras Hispanicas. Cum libro binae partes essent, auctor eius finem inter vitam litterasque turbare potuit. Huius faciendi causa, Michael de Cervantes scripsit aliquas personas de domino Quixoto in primo libro legisse. Factis huius notis, eaedem personae, virum dementem videre volentes, ludificaverunt eum quo melius dementiam eius monstrarent.

Cervantes etiam scripsit Maurum Cide Hamete Benengeli (scil. Dominus ille cum naso melongenico) appellatum primum auctorem libri esse. Postquam is inventus fuerat, codex ex lingua Maurorum in linguam Hispanicam convertendus erat. Hoc magno cum studio factum est ad res gestas eius cognoscendas.

Nexus interni

  1. Titulus Latinus Dominus Quixotus a Manica iuxta versionem anno 1998 editam.
  2. Vide imaginem. Seu breviter modo hodierno Don Quijote de la Mancha aut brevius El Quijote.

Versiones Latinae

[recensere | fontem recensere]
  • 1905: Ignatius Calvus y Sánchez, interpr., Historia domini Quijoti Manchegui traducta in Latinem macarrónicum per Ignatium Calvum (curam misae et ollae), Madrid, Imp. del Asilo de Huérfanos del S. C. de Jesús, 1905 (Liber I, 1-19)
  • 1922: Ignatius Calvus y Sánchez, interpr., Historia domini Quijoti Manchegui traducta in Latinem macarrónicum per Ignatium Calvum (curam misae et ollae), cum prologo Manoli L. Anaya, Editio nova, castigata et alargata, Matriti, tip. Julii Cosano, 1922 (Liber I, 1-47) (Paginae selectae ex editione posteriori apud Google Books)
  • 1988: Antonius Peral Torres, interpr., Dominus Quixotus a Manica, Versio Latina ab Antonio Peral Torres, Compluti, Centro de Estudios Cervantinos, 1998 (Libri I-II) (Paginae selectae apud Google Books)

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]
  • Bloom, Harold, ed. 2000. Cervantes's Don Quixote. Modern Critical Interpretations. Chelsea House Publishers. ISBN 0791059227.
  • D' Haen, Theo, ed. 2009. International Don Quixote. Amstelodami: Editions Rodopi B.V. ISBN 9042025832.
  • Echevarría, Roberto González, ed. 2005. Cervantes' Don Quixote: A Casebook. Oxoniae: Oxford University Press USA. ISBN 0195169387.
  • Duran, Manuel, et Fay R. Rogg. 2006. Fighting Windmills: Encounters with Don Quixote. Portu Novo: Yale University Press. ISBN 9780300110227.
  • Graf, Eric C. 2007. Cervantes and Modernity: Four Essays on Don Quijote. Bucknell University Press. ISBN 9781611482614.
  • Johnson, Carroll B., ed. 2006. Don Quijote Across Four Centuries: 1605–2005. Hispanic Monographs. Juan de la Cuesta. ISBN 1588710882.
  • Pérez, Rolando. 2016. What is Don Quijote/Don Quixote And . . . And . . . And the Disjunctive Synthesis of Cervantes and Kathy Acker. Cervantes ilimitado: cuatrocientos años del Quijote. Ed. Nuria Morgado. ALDEEU. ISBN 9780692856352.
  • Reichelberg, Ruth. 1999. Don Quichotte ou le roman d'un juif masqué. Lutetiae: Le Seuil.
  • Schütz, Alfred. 2014. Don Quichotte et le problème de la réalité. Lutetiae: Allia.