Calcutta
Locus: 22°34′22″N 88°21′50″E
Numerus incolarum: 4 496 694
Zona horaria: UTC+5:30
Situs interretialis
Nomen officiale: কলকাতা, कोलकाता, Kolkata
Gestio
Procuratio superior: Kolkata district
Geographia
Coniunctiones urbium
Tabula aut despectus
Calcutta[1][2] (Bengalice কলকাতা Kalakātā; Anglice hodie saepius Kolkata), est caput civitatis Indicae Bengaliae Occidentalis. Urbs, in orientali fluminis Hugalī ripa sita,[3] est principalis commercii, culturae,[4] et educationis in India Orientali sedes, cum Portus Calcuttensis est antiquus Indiae portus et solus maior portus fluviatilis. Anno 2011, urbi fuerunt 4.5 milliones incolarum; toti agglomerationi urbanae, quae urbem et sua suburbia complectitur, fuerunt circa 14.1 milliones. Urbs ergo est tertia a maxima regio metropolitana in India et una ex maximis regionibus urbanis in orbe terrarum. Urbs etiam ut octava a maxima agglomeratio urbana in orbe terrarum sita describitur.[5] Anno 2008, sua oeconomia, per grossum domesticum productum computata, tertia fuit inter urbes Asiae Meridianae, post Mumbaos et Dellium.[6] Urbs Calcutta metropolitana in civitate evolvente crescens, maiorem pollutionem urbanam, congestionem commeandi, paupertatem, nimium habitantes, et alias quaestiones logisticas et socio-oeconomicas obit.
Saeculo septimo decimo exeunte, tres vici qui Calcuttam antecesserunt a praefectu Bengaliae sub imperio Mogolum[7] regebantur. Postquam nawab potestatem mercaturarum faciendarum Societati Indiae Orientalis anno 1690 dederat,[8] regio a societate in castra mercatorum magis et magis praemunita evoluta est. Nawab Siraj ud-Daulah Calcuttam anno 1756 occupavit, sed societas eam anno sequente recepit et adeo ante annum 1772 sibi maiestatem plenam adsumpserat. Sub Societate Indiae Orientalis et deinde in Dicione Britannica, Calcutta erat caput Indiae usque ad 1911, cum eius percepta incommoda geographica, atque nationalismus in Bengalia crescens, effecerunt ut caput ad Novum Dellium transferretur. Urbs erat sedes motus libertatis Indicae, et manet civilitatis civitatis hodiernae semen. Libertate Indica anno 1947 capta, Calcutta—quae olim fuerat sedes hodiernarum educationis, scientiae, culturae, civilitatis Indicarum—nonnulla decennia stagnationis? oeconomicae passa est. Post autem decennium 201 iniens, renovatio oeconomica auctum accelerantem excitavit.
Nomen
[recensere | fontem recensere]Nomen Bengalicum hodiernum কলকাতা Kalakātā, pronuntiatu [ˈkolkat̪a], ex appellatione derivatur unius e tribus vicis olim ad ripas fluminis Hugalī iacentibus, videlicet কলিকাতা Kalikātā. Pronuntiatus Bengalicus saeculorum septimi decimi et duodevicesimi in scripturam Anglicam eius temporis satis curiose convertitur litteris Calcutta [kʌlˈkʌtə]; quae orthographia usque ad annum 2001 in India in scriptis Anglicis omnibus adhibebatur, atque etiam hodie a scriptoribus nonnullis, sed eo anno nomen Anglicum in Kolkata decreto mutatum est. Substantivum Latinum "Calcutta" et adiectivum "Calcuttensis" (quae verba tam a botanistis quam a clericis adhibentur) e nomine olim sollemni Anglico proveniunt.
Origo nominis prisci Kalikātā incertus est. Quidam e nomine reconstructo Sanscritico Kalikṣetra "terra deae Kali" derivant quia antiquum huius deae templum prope vico Kalikātā situm iacet.
Origo et historia
[recensere | fontem recensere]Eo pago, ubi mox Calcutta floruerit, saeculo XVII vici tres ad ripam orientalem fluminis Hugalī, Gangae effluentis, stabant, scilicet Sutānuṭi, Kalikātā et Govindapura. Horum antiquissimus fuit ut videtur Kalikātā, cuius nomen iam anno 1495/1496 in cantilena quadam de vita deae Manasae reperitur.[9] Nomen rursus legimus anno circiter 1590 in libro cuius titulus est Āīn-e-Akbarī de situ et gubernio Imperii Magni Mogolis.[10] Ibi Kalikātā inter pagos enumeratur urbi Saptagrāmae tributarios. Quae urbs ad flumini Sarasvatī adstans fuit olim metropolis Bengaliae meridianae (provinciae eius Imperii) et a Portugallensibus ab anno 1533 frequentata: mox autem, flumine exsiccata, a mercatoribus et habitantibus relicta est. Huius metropolis fama hodie oblita ab ipsa Calcutta usurpata est.
Ergo Portugallenses saeculo XVI exeunte emporia ad flumen Hugalī quaerebant ad commercium cum Imperio conducendum, urbemque Hugalī (35 km a Calcutta ad septentrionem versus distantem) anno 1579 condiderunt, quod emporium deinde ab imperatore raptum est et Batavis anno 1656 traditum. Interdum Francici emporium propinquum Candananagaram constituerunt anno 1673. Ad Kalikātām venit die 24 Augusti 1690 Iob Charnock, negotiator Societatis Britannicae Indiae Orientalis. Terrae trium vicorum, olim familia Sāvarna Rāyacaudhurī subiectae, consociis Britannicis iussu praefectús Bengaliae anno 1698 traditae sunt. Ibi anno 1712 castellum confecerunt cui nomen Fort William, scilicet "Castellum Gulielminum", ad honorem regis Britannici Gulielmi III, attributum est.
Clima
[recensere | fontem recensere]Urbi Calcuttae clima est tropicum savanense per enumerationem Köppen–Geiger, mense Maio calidissimo, mensibus Decembri et Ianuario frigidioribus, hippalo a mense Iunio ad Septembrem saeviente; temperatura aëris media mense Ianuario 20° atque mense Maio 31°, minima inter 14° et 26°, maxima inter 26.5° et 35.5°, sed minima extrema usque hodie nota 7°, maxima extrema 44°; pluviis mense Ianuario ad 11 mm tantum, mense Iulio 411 mm, anno toto non minus quam 1 800 mm elevatis; diebus pluviosis mense Decembri 1, mensibus Iulio et Augusto 20, per annum totum fere 101 notis; humiditate relativa inter mensuras 58% mense Martio et 83% mensibus Iulio et Augusto reperta, horis solis fulgentis mense Iulio 93, mense Aprili 235, per annum totum 2 107 repertis; cyclonibus mortiferis interdum incidentibus (anno 1737 rursusque 1864 omnium violentissimis).[11]
Incolae notabiles
[recensere | fontem recensere]- Hic nati
- Sri Aurobindo, scriptor et philosophus
- Thomas Frognall Dibdin, bibliographus
- Satyendra Nath Bose, physicus
- Gulielmus Makepeace Thackeray, scriptor
- Rabindranath Thakur
- Satyajit Ray (1921-1992), pellicularum moderator Bengaliae
- Hic mortui
- Mater Teresa, evangelii praecona et beata
Nexus interni
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Vide: Des Pater Joseph Tieffenthalers Historisch-geographische Beschreibung von Hindustan 1788; Caroli Egger Lexicon Nominum Locorum (1977, 1982: ISBN 88-209-1254-6), p. 68, s.v. Calcutta.
- ↑ Cf. "Editiones Calcuttenses": Christianus Lassen, Institutiones linguae Pracriticae (Bonnae, 1837) (Textus apud Google Books) p. vi
- ↑ The Monthly Repository and Library of Entertaining Knowledge. 1833. p. 338
- ↑ Calcutta Travel Advice.
- ↑ "World Urbanization Prospects: The 2005 revision" (PDF).
- ↑ "Global city GDP rankings 2008–2025". Pricewaterhouse Coopers. November 2009. pp. 31–32
- ↑ Fons nominis: Joannes de Laët, De Imperio Magni Mogolis, sive India Vera (Lugduni Batavorum: Officina Elzeviriana, 1631).
- ↑ K. Dutta et A. Desai, Calcutta: A Cultural History. (Interlink, Aprili 2008, ISBN 978-1-56656-721-3), 9–10.
- ↑ Bipradāsa Pipilāi, Manasāvijaya
- ↑ Abū al-Faẓl ibn Mubārak, Āīn-e-Akbarī
- ↑ Res climatologicae e Vicipaedia Anglica extractae, fontibus fidei dignis ibi citatis
Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- Antiquiora
- A. P. Benthall, The Trees of Calcutta and Its Neighbourhood. Calcuttae: Thacker, Spink, 1946 Textus apud archive.org
- Binaya Krishna Deb, The Early History and Growth of Calcutta. Calcuttae: Romesh Chandra Ghose, 1905 Textus apud archive.org
- Kathleen Blechynden, Calcutta, Past and Present. Calcuttae: Thacker, Spink, 1905 Textus apud archive.org
- Henry Elmsley Busteed, Echoes from Old Calcutta: Being Chiefly Reminiscences of the Days of Warren Hastings, Francis and Impey. Calcuttae: Thacker, Spink, 1882 Textus apud archive.org
- Wilmot Corfield, Calcutta faces and places in pre-camera days. Calcuttae: Thacker, Spink, 1910 Textus apud archive.org
- Frank Finn, The birds of Calcutta. Calcuttae: Thacker, Spink, 1904 Textus apud archive.org
- Montague Massey, Recollections of Calcutta for over Half a Century. 1918 Textus apud gutenberg.org apud archive.org
- W. S. Seton-Karr, Selections from Calcutta gazettes, showing the political and social condition of the English in India. 4 voll. Calcuttae: Military Orphan Press, 1864-1868 1 2 3 4
- Historica
- Calcutta 1905-1971. Au cœur des créations et des révoltes du siècle, Éditions Autrement, no 46, janvier 1997, Paris
- Dutta, Krishna (2003). Calcutta: a cultural and literary history. Signal, 2003
- Horst Nusser, Siva Banerji, Usha Roti: Kalkutta, Stadtgeschichte, Kolonialgründung. Nusser Verlag, München 1990, ISBN 3-88091-272-6.
- Puri, Ina. 2003. Raj Bhavan of Kolkata: Two Hundred Years of Grandeur. ISBN 0-670-04995-6.
- P. Thankappan, Calcutta in the 17th Century, Firma KLM Private Limited
- Generalia et sociologica
- Ravi Ahuja: Mumbai – Delhi – Kolkata. Annäherungen an die Megastädte Indiens. Draupadi Verlag, Heidelberg 2006, ISBN 3-937603-07-7.
- Hartmut Beck: Problemräume der Welt, Band 15, Calcutta. Aulis Verlag Deubner, Köln 2002, ISBN 3-7614-1489-7.
- Chaudhuri, S. (1995). Calcutta: The Living City. Vol I and Vol II. Oxford University Press, USA. ISBN 0195636988
- Bill Goodnow: Ballungsgebiete von Metropolen in Entwicklungsländern im Vergleich: Istanbul – Kalkutta – Djakarta. Dietrich Reimer Verlag, Berlin 1992, ISBN 3-88091-581-4.
- Martin Kämpchen: Calcutta. Eine funktionierende Anarchie. Wallstein, Göttingen 1994, ISBN 3-89244-081-6.
- Dominique Lapierre, La cité de la joie. Lutetiae: Laffont, 1985. Nova ed.: Lutetiae: Pocket, 1987. ISBN 978-2-266-10753-2
- Dominique Lapierre, Les héros de la cité de la joie. Lutetiae: Laffont, 1999. ISBN 978-2-221-05191-7
- William D. Martin: Calcuttas wechselndes Gesicht/The Changing Face in Calcutta. Eine indische Stadt aus gesellschaftlicher Perspektive. Tom Laufersweiler Verlag, Wettenberg 2000, ISBN 3-89687-913-8.
- Peter Mosimann: Rikscha Kalkutta. U. Bär Verlag, Zürich 1988, ISBN 3-905137-17-8.
- Kurt Rosenthaler: Kalkutta – Poesie im Chaos. Leben in einer unmöglichen Stadt. Verlag Ismero, Möhlin 2004, ISBN 3-033-00077-0.
- Roy, A. (2002). City Requiem, Calcutta: Gender and The Politics of Poverty. University of Minnesota Press. ISBN 0816639329
- Thomas, Frederic C. (1997). Calcutta Poor: Elegies on a City Above Pretense. M. E. Sharpe. ISBN 1563249812
- Topographica et de architectura
- "Route 5. Calcutta City and environs" in A Handbook for Travellers in India, Burma, and Ceylon (8a ed. Londinii: John Murray, 1911) Textus
- Handbook of the Bengal Presidency, with an account of Calcutta city. Londinii: J. Murray, 1882 Textus apud archive.org
- Patrick Barkham, "The miracle of Kolkata's wetlands – and one man's struggle to save them" in The Guardian (9 Martii 2016)
- H. E. A. Cotton, Calcutta, Old and New: A Historical & Descriptive Handbook to the City. Calcuttae: Newman, 1907 Textus apud archive.org
- Walter K. Firminger, Thacker's guide to Calcutta. Calcuttae: Thacker, Spink, 1906 Textus apud archive.org
- R. J. Minney, Round about Calcutta. Londinii: H. Milford, Oxford University Press, 1922 Textus apud archive.org
- Mukherjee, S. C. (1991). The changing face of Calcutta: An architectural approach : Calcutta, 300. Government of West Bengal. ISBN B0000D6TXX
- Singh, S. (2003). Lonely Planet India (10 ed.). Lonely Planet. ISBN 1740594215
- Aliae encyclopaediae
- "Calcutta" in Encyclopaedia Britannica. 11a ed. (Sicagi, 1911) html djvu
- "Kolkata[nexus deficit]" in Encyclopaedia Britannica Online [situs venalis]
- "Calcutta (Calicata)" in Walter Hamilton, The East India Gazetteer (Londinii: Murray, 1815) textus
- "Calcutta[nexus deficit]" in H. Yule, A. C. Burnell; Gulielmus Crooke, ed., Hobson-Jobson. 2a ed. (Londinii: Murray, 1903) ~ ~
- "Calcutta (Kalikata)" in William Stevenson Meyer et al., The Imperial Gazetteer of India (2a ed. 26 voll. Oxonii: Clarendon Press, 1908-1931) textus
- Commentaria
- Mitra, A. (1976). Calcutta Diary. Routledge (UK). ISBN 0714630829
- Rainer Thielmann: Kalkutta – Durga, Dichter und Dämonen. Reiselyrik Verlag, Halfing 2011, ISBN 978-3-9812583-2-5.
- Fictiones
- Ghosh, Amitav (1996). The Calcutta Chromosome: A Novel of Fevers, Delirium and Discovery. Ravi Dayal Publisher.. ISBN 81 7530 041 8
- Dubia et verificanda
- Bennett, A.; Hindle, J. (1996). London Review of Books: An Anthology. Verso. pp. 63–70. ISBN 185984121X
- Chaudhuri, N. C. (2001). The Autobiography of an Unknown Indian. New York Review of Books. ISBN 094032282X
- Gandhi, R. (1992). Patel: A Life. Navajivan. ISBN ASIN B0006EYQ0A
- Marcuse, P.; van Kempen, R. (2000). Globalizing Cities: A New Spatial Order?. Blackwell Publishers. ISBN 0631212906
- Marston, D. (2001). The Seven Year's War. Osprey Publishing. ISBN 1841761915
- Prato, Giuliana B. (2009). Beyond multiculturalism: views from anthropology. Ashgate Publishing Limited. ISBN 978 0 7546 7173 2
- Roy, A.; Alsayyad, N. (2004). Urban Informality: Transnational Perspectives from the Middle East, Latin America and South Asia. Lexington Books. ISBN 0739107410
- Sen, A. (1973). Poverty and Famines. Oxford University Press, USA
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]Vicimedia Communia plura habent quae ad Calcuttam spectant. |
- Situs administrationis (Calcutta Municipal Corporation) (Anglice)
- Situs commercialis kolkata-online.com (Anglice)
- Facing Kolkata: Portrait einer Stadt (Theodisce)
Agra • Amedebatum • Amritsar • Aurangabad • Bengalurus • Bhopala • Calcutta • Coimbatore • Dellium • Dhanbad • Faridabad • Ghaziabad • Gualeorum • Haora • Hyderabadum • Iaipura • Indore • Jabalpur • Jodhpur • Kalyan-Dombivli • Kanpur • Kota • Lakhnau • Ludhiana • Maderaspatanum • Madura • Merath • Mumbai • Nagpur • Nashik • Navi Mumbai • Patna • Pimpri-Chinchwad • Prayagraj • Pune • Rajkot • Ranchi • Raipur • Srinagar • Surata • Thane • Vadodara • Visakhapatnam • Varanasi • Vasai-Virar • Vijayawada