Jump to content

Tiberius Claudius Caesar Britannicus

Latinitas bona
E Vicipaedia
(Redirectum de Britannicus)
Messalina cum Britannico puerulo (Museum Lupariense)

Tiberius Claudius Caesar Britannicus (natus die 12 Februarii 41; mortuus 11 Februarii 55) fuit filius principis Claudii et tertiae eius uxoris, Messalinae. Heres imperii natu, est adhuc puer cum mater necata est supplicio. Patre ducente quater Agrippinam iuniorem, obumbratus est filio huius, Nerone. Patre necato secundum quosdam auctores, supervixit solum spatio quadrimestri. Tradunt eum iussu Neronis veneno occisum esse.

Tacitus tradit eius mortem in epulis accidere, aliquem ei tulisse potum calidiorem (gustatum a servo); ut frigeret, aquam latam esse (intactam et veneno mixtam); eum bibuisse paucas guttas et cecidisse. Rapidissime inhumatus est in mausoleo Augusti. Exsequiae promptae argumentum Taciti sunt probans Neronem scelus abscondere cupiisse. Agnoscendum saltem obitum Britannici opportunum fuisse ad Neronis " cursum honorum ".

Historicus hodiernus Antonius Barrett fert originem mortis Britannici esse morbum comitialem.

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]
  • Anthony A. Barrett, Agrippina: Sex, Power and Politics in the Early Roman Empire. New Haven: Yale University Press, 1996