Jump to content

Satyrion

E Vicipaedia
Satyrii poculum.
Satyrio solent Turci lac glaciale conficere.

Satyrĭon sive satureum sive serapias sive serapion sive priapiscus dicuntur orches quae in usu alimentario hominibus adhibentur.

Quoniam radix bulbosa huius herbae similis est forma testibus viri, satyrion antiquitus aphrodisiacum esse habebatur, unde nomen. Antiqui maiorem bulbum saepissime terebant ut in potu dissolveretur, e.g. in aqua,[1][2] in lacte caprae montanae,[2] aut vino vel atro et austero<[3] vel condito.[4]

Hodie potus similis a Turcis fit, nomine sālep (Arabice: ḫasyu al-θaˁlab 'testes vulpis,' id est orchis, cui locutioni Graecam κυνός ὄρχιν 'canis testem' apud Herbarium datam confer), ex bulbo trito, saccharo, lacte, et cinnamomo, qui calefactus infertur.

  1. Plinii Maioris Naturalis Historia 26.43. "ita ut maior sive, ut aliqui dicunt, tenuior ex aqua pota excitet libidinem, minor sive mollior e lacte caprino inhibeat."
  2. 2.0 2.1 Theophrasti Historia Plantarum 9.18.3 "τὸν μὲν μέγαν ἐνεργότερον ποιεῖν πρὸς τὰς ὁμιλίας ἐν γάλακτι διδόμενον αἰγὸς ὀρεινόμου, τὸν δὲ ἐλάττω σίνεσθαι καὶ κωλύειν" maiorem quidem impigriorem facere in coitus in lacte datum caprae montanae, minorem autem nocere et prohibere
  3. Dioscoridis De Materia Medica 3.128.1: "ταύτην δεῖ πίνειν ἐν οἴνῳ μέλανι αὐστηρῷ πρὸς ὀπισθότονον καὶ συνουσίαν φασὶ παρορμᾶν." hanc opus est bibere in vino atro austero in opisthotonon et coitum aiunt incitare.
  4. Pseudo-Apulei Herbarius 15 "Herba priapiscus. Herbae priapisci radices tundis et imponis: expurgat et cicatrices curant. Herbae priapisci suco oculos inungis et lippitudinem et dolores tollit sine mora. Si quis ad mulierem non potuerit, herbae priapisci radicem (sed et testiculum dextrum qui maior est) teres eum et piperis grana xlvii, mellis uncias iv, in uino optimo medicamen soluis et pondus scripula ix per triduo sumes. Nomina herbae: a Graecis dicitur satirion, alii cinos <orchis>, alii entaticon, alii eritronion, alii panion, alii serapion, alii orchis, Aegyptii mene, Galli ura, Itali priapiscus, alii testiculos."

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]
Praecepta culinaria
Aliae encyclopaediae