Ronalda Gilbert
Appearance

Ronalda Gilbert[1] (Brooklynii Novi Eboraci, 7 Septembris 1926; Vallis Molarum Californiae, 6 Iunii 2015[2]) fuit cantrix vulgaris, compositor carminum, histrio, et agitatrix politica Americana, atque una ex primis sodalibus the Weavers, quadricinii musici, contraltus cum Petro Seeger, Lee Hays, et Friderico Hellerman.
Sara mater vestifica et syndicalista; Carolus pater operarius in fabrica fuit.[3] Ronalda prima adulescentia, secundo bello mundano nuper conflato, Vasingtoniam in Districtu Columbiae migravit, ubi apud Bibliothecam Congressionalem in Alanum Lomax, Woody Guthrie, et alios cantores vulgares incidit. Scholam superiorem Anacostianam frequentavit.
Nexus interni
Notae
- ↑ Nata Ruth Alice Gilbert, sed Ronnie Anglice per ludibrium saepe appellata.
- ↑ Weber 2015.
- ↑ *Ronnie Gilbert Biography (1926-). Film Reference Forum, filmreference.com.
Bibliographia
- Weber, Bruce. 2015. "Ronnie Gilbert, Folk Singer for the Weavers, Dies at 88." Laudatio, New York Times, 6 Iunii.
Nexus externi
Categoriae:
- Mulieres
- Nati 1926
- Mortui 2015
- Actores Civitatum Foederatarum
- Agitatores
- Almanac Singers
- Cantores carminum vulgarium Civitatum Foederatarum
- Cantores Civitatum Foederatarum
- Compositores carminum
- Incolae Novi Eboraci
- Iudaei
- Homosexualitas
- Musica politica
- Musici Civitatum Foederatarum
- Psychologi Civitatum Foederatarum
- The Weavers