Jump to content

Agomelatinum

E Vicipaedia
Redactio 13:55, 3 Decembris 2022 a conlatore IacobusAmor (disputatio | conlationes) facta (+)
(diff) ← Redactio superior | Redactio novissima (diff) | Redactio recentior → (diff)

Cave: notitiae huius paginae nec praescriptiones nec consilia medica sunt.

Agomelatinum
Agomelatinum
Agomelatinum
Natura chemica
Formula chemica C
15
H
17
NO
2
Massa molaris 243.301 g/mol
PubChem 82148
DrugBank DB06594
Natura pharmacologica
Codex ATC N06AX22 (WHO)
Tempus semivitae biologicum 1-2 h
Metabolismus iecore (hepaticus):
CYP1A2 (90%),
CYP2C9 (10%)
Excretio renibus (80%)
Ad usum therapeuticum
Usus therapeuticus antidepressivum
Applicatio per os
Dosis diurna definita (DDD) 25 mg

Agomelatinum est compositum chemicum psychoanaleptica et antidepressiva et propterea medicamentum, quod ad therapiam depressionum sicut insomniae aptum cogitari potest. Haec chamica imprimis receptoria melatonini obsidet.

Natura Agomelatini

[recensere | fontem recensere]

Natura chemica

[recensere | fontem recensere]

Agomelatini structura chemica N-[2-(7-methoxy-1-naphthylo)-aethylo]-acetamidum est. Massa molaris est 243.301 g/mol.

Natura pharmacologica

[recensere | fontem recensere]

Agomelatinum est substantia antidepressiva. Codex ATC est N06AX22.

Pharmacodynamica

[recensere | fontem recensere]
Receptorium Agomelatini affinitas
ligandi, Ki (nM)[1]
MT1 0.1
MT2 0.12
5-HT2B 660
5-HT2C 631

Agomelatinum imprimis receptoria MT1 (sive Mel1A) et MT2 (sive Mel1B) obsidet, at minus 5HT2C.

Melatoninum agomelatino simile invenitur.
Conferatur pagina principalis Melatoninum.

Structura agomelatini melatonino non aliena videtur. Melatonino indolum (N-[2-(5-methoxyindolo-3-yl)-aethylo]-acetamidum) inest, Agomelatino invicem naphthylum (N-[2-(7-methoxy-1-naphthylo)-aethylo]-acetamidum). Grege indoli causa melatonino color flavoideus est, at agomelatino color non est. In corpore humano Melatoninum momentum gubernationis numeri circadiani habet.

Pharmacocinetica

[recensere | fontem recensere]

Tempus semivitae biologicum .[2] 1-2 horae est. Excretio est imprimis per urinas (80%).

Usus Agomelatini

[recensere | fontem recensere]

Usus medicus

[recensere | fontem recensere]

Dosis diurna definita (DDD) est 25 mg per diem et p.o.[3]

Nexus interni