Ars unculo texendi
Appearance
Vide etiam paginam discretivam: Textus (discretiva).
Ars unculo texendi[1] est facere texturas ex filo et unculo uno. Hic modus texendi in Hibernia intra Famem Hibernicam populo gratus fuit.[2]
Quamquam non exstat verbum Latinum antiquum late adhibitum pro hoc modo texendi, "unculo texere" videtur bona electio esse quia crochet, verbum Francicum, 'unculus' significat et punctum saliens de hoc modo est usus unculi unius. Ex contrario, acubus texere, qui modus texturae fabricandae melior notus est, duas acus requirit.
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ "Unculo texere": Ebbe Vilborg, Norstedts svensk-latinska ordbok. 2a ed. Norstedts akademiska förlag, 2009.
- ↑ Situs interretialis.