Jump to content

Salonina

E Vicipaedia
Redactio 13:09, 12 Novembris 2016 a conlatore CommonsDelinker (disputatio | conlationes) facta (Imago 091_Salonina.jpg deleta est ex Communibus ab Sealle. Ille hanc rationem dedit: per c:Commons:Deletion requests/Files in Category:PD-Coins-Krenzer)
(diff) ← Redactio superior | Redactio novissima (diff) | Redactio recentior → (diff)

Cornelia Salonina (nata ignoto anno, mortua Mediolani 268) fuit uxor Gallieni imperatoris, cui circa annum 243 nupsit. De eius familia nihil certi novimus, sed patria eius Bithynia fuit. Tres filios habuit, Valerianum Iuniorem, Saloninum, Marinianum. Uxor humanissima maritum expeditionibus et itineribus sequebatur et, cum imperator erga Christianos clementior quam pater Valerianus esset, eum adiuvit. Una cum Gallieno anno 268 Mediolani necata est.

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]
  • John Jefferson Bray, Gallienus: A Study in Reformist and Sexual Politics (Kent Town, Australia: Wakefield Press, 1997), p. 29 et passim.