Palaestra
Verbum Palaestra (Graece παλαίστρα) a Graeco πάλη ("luctamen") deductum est et initio aream arena contectam ad luctamina exercenda significabat. Etiam pugilatus sive pygme (πυγμή) ibi exercebatur. Una cum dromo palaestra gymnasium Graecum efficiebat.
Saeculo sexto a.C.n. palaestra fuit locus ad facultates militares exercendas, quod gymnasia Athenis vel Sicyone attestantur.[1]
Saeculo quinto a.C.n. palaestra ad humaniora docenda adhitiba est, qua et corpus et animus instructa sunt. Palaestra in aedificium magnificum mutata est: aula magna columnis circumdata (peristylium), variis conclavibus adnexis, quorum Vitruvius sequentia enumerat[2]:
- ephebeum: Conclave (initio epheborum), ubi vestimenta mutata sive deposita sunt; etiam Apodyterium.
- conisterium: Conclave exercitationibus luctatorum destinatum, "area pulveris" (a verbo Graeco κόνις, "pulvis" deductum).
- coryceum: Conclave exercitationibus pugilum destinatum, a verbo Graeco corycus (κώρυκος), magnus saccus e corio factus granis fici, farina arenaque completus, qui ad vires augendas adhibitus est.
- sphaeristerium: Conclave pilis exercendis destinatum (a verbo Graeco σφαῖρα deductum)
- elaeothesium (Graece: ελαιοθέσιον): Conclave ad frictioni ac unctio destinatum, etiam: alipterium (Graece: ἀλειπτήριον; a verbo ἄλειμμα, "unguentum", deductum).
Praeterea erant varia balinea (lutra).
Palaestrae huius modi sunt Pompeion Athenarum et illae Epidauri, Olympiae, Priene et Deli sitae. Initio magis in margine urbium collocatae postea etiam mediis in urbibus aedificatae sunt (ut puta Corinthi, Pergami et Mileti), postquam publice institutae sunt. Apodyteria et balinea pecunia publica sustenta sunt, tamen palaestrae nobilitati reservatae erant.[3]
Romani denique palaestram inter varias thermarum partes inseruerunt. Pompeiis exempli gratia erant plures palaestrae, inter quas Magna Palaestra aut palaestra in Thermis Stabianis.
Deus palaestrae erat Hermes, qui ibi etiam diebus festis cultus est (Hermaea).[4]
Bibliographia
- Jean Delorme: Gymnasion. Étude sur les monuments consacrés a l'éducation en Grèce. Bibliothèque des Écoles Françaises d'Athènes et de Rome Bd. 196. de Boccard, Parisiis 1960.
- Almut von Gladiß: Palaistra. In: Der Kleine Pauly (KlP). Vol. 4, Stuttgardiae 1972, Col. 417–418.
- Stephen Lloyd Glass: Palaistra and gymnasium in Greek architecture. Pennsylvania 1968
- Christoph Höcker: Metzler Lexikon antiker Architektur. 2. Ed. Metzler, Stuttgardiae 2008, ISBN 978-3-476-02294-3. p. 183
- William Smith: A Dictionary of Greek and Roman Antiquities. John Murray, Londinii 1875. p. 849. In interrete: [2] (Lacus,Curtius, Anglice)
- Willy Zschietzschmann: Wettkampf- und Übungsstätten in Griechenland. Vol. 2: Palästra - Gymnasion. Beiträge zur Lehre und Forschung der Leibeserziehung Vol. 8. Hofmann, Schorndorf 1961
Nexus externi
- Vitruvius de architectura 5,11 - Perseus Project (Anglice et Latine)