Transvaalia
Locus: 25°43′0″S 28°14′0″E
Caput: Praetoria
Gestio
Populus
Commemoratio
Tabula aut despectus
Transvaalia[1] (vulgo Transvaal), nomine pleno et publico Res Publica Africae Australis (Nederlandice Zuid-Afrikaansche Republiek; Batava Capitensi Suid-Afrikaanse Republiek),[2] fuit civitas sui iuris Africae Austrinae, anno 1856 constituta annoque 1902 a Britannis occupata. Regionem inter fluvium Vaalem et fluvium Limpopum tenuit. Caput fuit Praetoria.
Historia
Boeri, incolae Africae Australis originis Batavae vel aliae (sed quibus omnibus lingua Batava Capitensis communis fuit), qui, iniuriam Brittanicam fugientes, "iter magnum" (die Groot Trek) fecerant et in interiores continentis regiones abierant, Zuluanis victis, rem publicam Transvaalianam constituerunt. In bello Boerorum primo annis 1880 et 1881, Britannos ingredientes vicerunt, sed bellum Boerorum secundum rebus publicis Boerorum ultimum fuit; anno 1902, imperium Britanniae agnoverunt.
Colonia et provincia
Ab anno 1902 ad annum 1910, Transvaalia ut colonia Britannica separata adminstrabatur; post autem annum 1910, sic provincia Foederis Africae Australis et rei publicae Africae Australis nominabatur; anno 1991 Transvaalia provincia in tres provincias divisa est: Mpumalangam, Gauteng, et Boreoccidentalem.
Notae
- ↑ Robertus Chodat, Monographia Polygalacearum, pars 2 (1893), pp. 317, 318, 399; Insecta Transvaaliensia (1876), passim. Cf. Regio Transvallensis, — Missiones catholicae ritus latini cura S. Congregationis de propaganda fide (Romae: 1891), 352.
- ↑ Quae a civitate hodierna eiusdem nominis distinguenda est; in lingua Batava Capitensi Zuid-Afrikaansche Republiek.
Nexus interni
Nexus externi
Vicimedia Communia plura habent quae ad Transvaaliam spectant. |
Situs geographici et historici: Locus: 25°43′0″S 28°14′0″E |