Jump to content

Historia Augusta/Hadrianus

Checked
E Wikisource
(Redirectum de Historia Augusta - Hadrianus)
Aelius 

1 Origo imperatoris Hadriani vetustior a Picentibus, posterior ab Hispaniensibus manat, si quidem Hadria hortos maiores suos apud Italicam Scipionum temporibus resedisse in libris vitae suae Hadrianus ipse commemoret. 2 Hadriano pater Aelius Hadrianus cognomento Afer fuit, consobrinus Traiani imperatoris, mater Domitia Paulina Gadibus orta, soror Paulina nupta Serviano, uxor Sabina, atavus Maryllinus, qui primus in sua familia senator populi Romani fuit. 3 Natus est Romae VIIII. kl. Feb. Vespasiano septies et Tito quinquies consulibus. 4 ac decimo aetatis anno patre orbatus Ulpium Traianum praetorium tunc, consobrinum suum, qui postea imperium tenuit, et Caelium Atatianum equitem Romanum tutores habuit. 5 imbutusque inpensius Graecis studiis, ingenio eius sic ad ea declinante, ut a nonnullis Graeculus diceretur,

1 quinto decimo anno ad patriam redit ac statim militiam iniit, venando usque ad reprehensionem studiosus. 2 quare a Traiano abductus a patria et pro filio habitus nec multo post decemvir litibus iudicandis datus atque inde tribunus secundae Adiutricis legionis creatus. 3 post haec in inferiorem Moesiam translatus extremis iam Domitianis temporibus. 4 ibi a mathematico quodam de futuro imperio id dicitur comperisse, quod a patruo magno Aelio Hadriano peritia caelestium callente praedictum esse conpererat. 5 Traiano a Nerva adoptato ad gratulationem exercitus missus in Germaniam superiorem translatus est. 6 ex qua festinans ad Traianum, ut primus nuntiaret excessum Nervae, a Serviano, sororis viro, qui et sumptibus et aere alieno eius prodito Traiani odium in eum movit diu detentus fractoque consulte vehiculo tardatus, pedibus iter faciens eiusdem Serviani beneficiarium antevenit. 7 fuitque in amore Traiani, nec tamen ei per paedagogos puerorum, quos Traianus impensius diligebat, + Gallo favente defuit. 8 quo quidem tempore cum sollicitus de imperatoris erga se iudicio Vergilianas sortes consuleret,

Quis procul ille autem ramis insignis olivae
sacra farens ? Nosco crines incanaque menta
regis Romani, primam qui legibus urbem
fundabit, Curibus parvis et paupere terra
missus in imperium magnum, cui deinde subibit,

sors excidit, quam alii ex Sibyllinis versibus ei provenisse dixerunt. 9 habuit autem praesumptionem imperii mox futuri ex fano quoque Niceforii Iovis manante responso, quod Apollonius Syrus Platonicus libris suis indidit. 10 denique satatim suffragante Sura ad amicitiam Traiani pleniorem redit, nepte per sororem Traiani uxore accepta favente Plotina, Traiano leviter, ut Marius Maximus dicit, volente.

1 Quaesturam gessit Traiano quater et Articuleio consulibus,in qua cum orationem imperatoris in senatu agrestius pronuntians risus esset, usque ad summam peritiam et facundiam Latinis operam dedit. 2 Post quaesturam acta senatus curavit atque ad bellum Dacicum Traianum familiarius prosecutus est; 3 quando quidem et indulsisse vino se dicit Traiani moribus obsequentem atque ob hoc se a Traiano locupletissime muneratum. 4 Tribunus plebis factus est Candido et Quadrato iterum conss., 5 in quo magistratu ad perpetuam tribuniciam potestatem omen sibi factum adserit, quod paenulas amiserit, quibus uti tribuni plebis pluviae tempore solebant, imperatores autem numquam. Unde hodieque imperatores sine paenulis a togatis videntur. 6 Secunda expeditione Dacica Traianus eum primae legioni Minerviae praeposuit secumque duxit; quando quidem multa egregia eius facta claruerunt. 7 Quare adamante gemma, quam Traianus a Nerva acceperat, donatus ad spem successionis erectus est. 8 Praetor factus est Subsurano bis et Servianoiterum conss., cum sestertium iterum vicies ad ludos edendos a Traiano accepit. 9 Legatus postea praetorius in Pannoniam inferiorem missus Sarmatas compressit, disciplinam militarem tenuit, procuratores latius evagantes coercuit. 10 Ob hoc consul est factus. in quo magistratu ut a Sura conperit adoptandum se a Traiano esse, ab amicis Traiani contempni desiit ac neglegi. 11 Et defuncto quidem Sura Traiani ei familiaritas creavit, causa praecipue orationum quas pro imperatore dictaverat.

1 Usus Plotinae quoque favore, cuius studio etiam legatus expeditionis Parthicae tempore destinatus est. 2 Qua quidem tempestate utebatur Hadrianus amicitia Sosi Papi et Platori Nepotis ex senatorio ordine, ex sequestri autem Attiani, tutoris quondam sui, et Liviani et Turbonis. 3 In adoptionis sponsionem venit Palma et Celso, inimicis semper suis et quos postea ipse insecutus est, insuspicionem adfectatae tyrannidis lapsis. 4 Secundo consul favore Plotinae factus totam praesumptionem adoptionis emeruit. 5 Corrupisse eum Traiani libertos, curasse delicatos eosdemque saepe inisse per ea tempora, quibus in aula familiarior fuit, opinio multa firmavit. 6 Quintum iduum August. diem legatus Suriae litteras adoptionis accepit, quando et natalem adoptionis celebrari iussit. 7 Tertium iduum earundem, quando et natalem imperii statuit celebrandum, excessus ei Traiani nuntiatus est. 8 Frequens sane opinio fuit Traiano id animi fuisse, ut Neratium Priscum, non Hadrianum successorem relinqueret, multis amicis in hoc consentientibus, usque eo ut Prisco aliquando dixerit: "commendo tibi provincias, si quid mihi fatale contigerit". 9 Et multi quidem dicunt Traianum in animo id habuisse, ut exemplo Alexandri Macedonis sine certo successo remoreretur, multi ad senatum eum orationem voluisse mittere petiturum, ut, si quid ei evenisset, principem Romanae rei publicae senatus daret, additis dum taxat nominibus ex quibus optimum idem senatus eligeret. 10 Nec desunt qui factione Plotinae mortuo iam Traiano Hadrianum in adoptionem adscitum esse prodiderint, supposito qui pro Traiano fessa voce loquebatur.

1 Adeptus imperium ad priscum se statim morem instituitet tenendae per orbem terrarum paci operam intendit. 2 Nam deficientibus his nationibus, quas Traianus subegerat, Mauri lacessebant, Sarmatae bellum inferebant, Brittani teneri sub Romana dicione non poterant, Aegyptus seditionibus urgebatur, Libya deniqueac Palaestina rebelles animos efferebant. 3 Quare omnia trans Eufraten ac Tigrim reliquit exemplo, ut dicebat Catonis, qui Macedonas liberos pronuntiavit, quia tueri non poterant. 4 Parthamasirin, quem Traianus Parthis regem fecerat, quod eum non magni ponderis apud Parthos videret, proximis gentibus dedit regem. 5 Tantum autem statim clementiae studium habuit, ut, cum sub primis imperii diebus ab Attiano per epistolas esset admonitus, ut et Baebius Macer praefectus urbis, si reniteretur eius imperio, necaretur et Laberius Maximus, qui suspectus imperio in insula exulabat, et Frugi Crassus, neminem laederet; 6 quamvis Crassum postea procurator egressum insula, quasi res novas moliretur, iniusso eius occiderit. 7 Militibus ob auspicia imperii duplicem largitionem dedit. 8 Lusium Quietum sublatis gentibus Mauris, quos regebat, quia suspectus imperio fuerat, exarmavit Marcio Turbone Iudaeis conpressis ad deprimendum tumultum Mauretaniae destinato. 9 Post haec Antiochia(m) digressus est ad inspiciendas reliquias Traiani, quas Attianus, Plotina et Matidia deferebant. 10 Quibus exceptis et navi Romam dimissis ipse Antiochiam regressus praepositoque Syriae Catilio Severo per Illyricum Romam venit.

1 Traiano divinos honores datis ad senatum et quidem accuratissimis litteris postulavit et cunctis volentibus meruit, ita ut senatus multa, quae Hadrianus non postulaverat, in honorem Traiani sponte decerneret. 2 Cum ad senatum scriberet, veniam petit, quod de imperio suo iudicium senatui non dedisset, salutatus scilicet prae properea militibus imperator, quod esse res publica sine imperatore non posset. 3 Cum triumphum ei senatus, qui Traiano debitus erat, detulisset, recusavit ipse atque imaginem Traiani curru triumphali vexit, ut optimus imperator ne post mortem quidem triumphi amitteret dignitatem. 4 Patris patriae nomen delatum sibi statim et iterum postea distulit, quod hoc nomen Augustus sero meruisset. 5 Aurum coronarium Italiae remisit, in provinciis minuit, et quidem difficultatibus aerarii ambitiose ac diligente rex positis. 6 Audito dein tumultu Sarmatarum et Roxalanorum praemissis exercitibus Moesiam petit. 7 Marcium Turbonem post Mauretaniam praefecturae infulis ornatum Pannoniae Daciaeque ad tempus praefecit. 8 Cum rege Roxalanorum, qui de imminutis stipendiis querebatur, cognito negotio pacem conposuit.


1 Nigrini insidias, quas ille sacrificanti Hadriano conscio sibi Lusio et multis aliis paraverat, cum etiam successorem Hadrianus sibimet destinasset, evasit. 2 Quare Palma Tarracenis, Celsus Bais, Nigrinus Faventiae, Lusius in itinere senatus iubente, invito Hadriano, ut ipse in vita sua dicit, occisi sunt. 3 Unde statim Hadrianus ad refellendam tristissimam de se opinionem, quod occidi passus esset uno tempore quattuor consulares, Romam venit Dacia Turboni credita, titulo Aegyptiacae praefecturae, quo plus auctoritatis haberet, ornato(s), et ad conprimendam de se famam congiarium duplex praesens populo dedit ternis iam per singulos aureis se absente divisis. 4 In senatu quoque excusatis, quae facta erant, iuravit senum quam senatorem nisi ex senatus sententia puniturum. 5 Statim cursum fiscalem instituit, ne magistratus hoc onere gravarentur. 6 Ad colligendam autem gratiam nihil praetermittens infinitam pecuniam, quae fisco debebatur, privatis debitoribus in urbe atque Italia, in provinciis vero etiam ex reliquis ingentes summas remisit syngrafis in foro divi Traiani, quo magis securitas omnibus roboraretur, incensis. 7 Damnatorum bona in fiscum privatum redigi vetuit omni summa in aerario publico recepta. 8 Pueris ac puellis, quibus etiam Traianus alimenta detulerat, incrementum liberalitatis adiecit. 9 Senatoribus, qui non vitio suo decoxerant, patrimonium pro liberorum modo senatoriae professionis explevit, ita ut plerisque in diem vitae suae dimensum sine dilatione praestiterit. 10 Ad honores explendos non solum amicis, sed etiam passim aliquantis multa largitus est. 11 Feminas nonnullas ad sustentandam vitam sumptibus iuvit. 12 Gladiatorium munus per sex dies continuos exhibuit et mille feras natali suo edidit.

VIII

[recensere]

1 Optumos quosque de senatu in contubernium imperatoriae maiestatis adscivit. 2 Ludos circenses praeter natalicios decretos sibi sprevit. 3 Et in contione et in senatu saepe dixit ita se rem publicam gesturum, ut sciret populi rem esse, non propriam. 4 Tertio consules, cum ipse ter fuisset, plurimos fecit, infinitos autem secundi consulatus honore cumulavit. 5 Ipsum autem tertium consulatum et quattuor mensibus tantum egit et in eo saepe ius dixit. 6 Senatui legitimo, cum in urbe vel iuxta urbem esset, semper interfuit. 7 Senatus fastigium in tantum extulit difficile faciens senatores, ut, cum Attianum ex praefecto praetorii ornamentis consularibus praeditum faceret senatorem, nihil se amplius habere, quod in eum conferri posset, ostenderit. 8 Equites Romanos nec sine se de senatoribus nec secum iudicare permisit. 9 Erat enim tunc mos, ut, cum principes causas agnosceret, et senatores et equites Romanos in consilium vocaret et sententiam ex omnium deliberatione proferret. 10 Exsecratus est denique principes, qui minus senatoribus detulissent. 11 Serviano sororis viro, cui tantum detulit, ut ei venienti de cubiculo semper occurrerit, tertium consulatum, nec secum tamen, cum ille bis <ante> Hadrianum fuisset, ne esset secundae sententiae, non petenti ac sine precatione concessit.

1 Inter haec tamen et multas provincias a Traiano adquisitas reliquit et theatrum, quod ille in campo Martio posuerat, contra omnium vota destruxit. 2 Et haec quidem eo tristiora videbantur, quod omnia, quae displicere vidisset, Hadrianus mandata sibi ut faceret secreto a Traiano esse simulabat. 3 Cum Attiani, praefecti sui et quondam tutoris, potentiam ferre non posset, nisus est eum obtruncare, sed revocatus est, quia iam quattuor consularium occisorum, quorum quidem necem in Attiani consilia refundebat, premebatur invidia. 4 Cui cum successorem dare non posset, quia non petebat, id egit, ut peteret, atque, ubi primum petit, in Turbonem transtulit potestatem; 5 cum quidem etiam Simili alteri praefecto Septicium Clarum successorem dedit. 6 Summotis his a praefectura, quibus debebat imperium, Campaniam petit eiusque omnia oppida beneficiis et largitionibus sublevavit optimum quemque amicitiis suis iungens. 7 Romae vero praetorum et consulum officia frequentavit, conviviis amicorum interfuit, aegros bis ac ter die, et nonnullos equites Romanos ac libertinos, visitavit, solaciis refovit, consiliis sublevavit, conviviis suis semper adhibuit. 8 Omnia denique ad privati hominis modum fecit. 9 Socrui suae honores praecipuos inpendit ludis gladiatoriis ceterisque officiis.

1 Post haec profectus in Gallias omnes c<ivit>a<te>s variis liberalitatibus sublevavit. 2 Inde in Germaniam transiit pacisque magis quam belli cupidus militem, quasi bellum inmineret, exercuit tolerantiae documentis eum imbuens, ipse quoque inter manipula vitam militarem magistrans, cibis etiam castrensibus in propatulo libenter utens, hoc est larido, caseo et posca, exemplo Scipionis Aemiliani et Metelli et auctoris sui Traiani, multos praemiis, nonnullos honoribus donans, ut ferre possent ea, quae asperius iubebat; 3 si quidem ipse post Caesarem Octavianum labantem disciplinam incuria superiorum principum retinuit ordinatis et officiis et inpendiis, numquam passus aliquem a castris iniuste abesse, cum tribunos non favor militum, sed iustitia commendaret, 4 exemplo etiam virtutis suae ceteros adhortatus, cum etiam vicena milia pedibus armatus ambularet, triclinia de castris et porticus et cryptas et topia dirueret, 5 vestem humillimam frequenter acciperet, sine auro balteum sumeret, sine gemmis fibula <sagum> stringeretur, capulo vix eburneo spatham clauderet, 6 aegros milites in hospitiis suis videret, locum castris caperet, nulli vitem nisi robusto et bonae famae daret, nec tribunum nisiplena barba faceret aut eius aetatis, quae prudentia et annis tribunatus robor inpleret, 7 nec pateretur quicquam tribunum a milite accipere, delicata omnia undique summoveret, arma postremo eorum supellectilemque corrigeret. 8 De militum etiam aetatibus iudicabat, ne quis aut minor quam virtus posceret, aut maior quam pateretur humanitas, in castris contra morem veterem versaretur, agebatque, ut sibi semper noti essent, et eorum numerus sciretur.

1 Laborabat praeterea, ut condita militaria diligenter agnosceret, reditus quoque provinciales solerter explorans, ut <si> alicubi quippiam deesset, expleret. Ante omnes tamen enitebatur, ne quid otiosum vel emeret aliquando vel pasceret. 2 Ergo conversis regio more militibus Brittaniam petit, in qua multa correxit murumque per octoginta milia passuum primus duxit, qui barbaros Romanosque divideret. 3 Septicio Claro praefecto praetorii et Suetonio Tranquillo epistularum magistro multisque aliis, quod apud Sabinam uxorem iniussu eius familiarius se tunc egerant, quam reverentia domus aulicae postulabat, successores dedit, uxorem etiam ut morosam et asperam dimissurus, ut ipse dicebat, si privatus fuisset. 4 Et erat curiosus non solum domus suae sed etiam amicorum, ita ut per frumentarios occulta omnia exploraret, nec adverterent amici sciri ab imperatore suam vitam, priusquam ipse hoc imperator ostenderet. 5 Unde non iniocundum est rem inserere, ex quo constet eum de amicis multa didicisse. 6 Nam cum ad quendam scripsisset uxor sua, quod voluptatibus detentus et lavacris ad se redire nollet, atque hoc hadrianus per frumentarios cognovisset, petente illo commeatum Hadrianus ei lavacra et voluptates exprobravit. cui ille : "Num et tibi uxor mea, quod et mihi, scripsit ?" 7 Et hoc quidem vitiosissimum putant atque huic adiungunt, quae de adultorum amore ac nuptarum adulteriis, quibus Hadrianus laborasse dicitur, adserunt, iungentes quod ne amicis quidem servaverit fidem.

1 Conpositis in Brittania rebus transgressus in Galliam Alexandrina seditione turbatus, quae nata est ob Apidem, qui, cum repertus esset post multos annos, turbas interpopulos creavit, apud quem deberet locari, omnibus studiose certantibus. 2 Per idem tempus in honorem Plotinae basilicam apud Nemausum opere mirabili extruxit. 3 Post haec Hispania petit et Tarracone hiemavit, ubi sumptu suo aedem Augusti restituit. 4 Omnibus Hispanis Tarraconem in conventum vocatis dilectumque ioculariter, ut verba ipsa ponit Marius Maximus, retractantibus Italicis, vehementissime ceteris prudenter et caute consuluit. 5 Quo quidem tempore non sine gloria gravissimum periculum adiit apud Tarraconem spatians per virdaria servo in se hospitis cum gladio furiosius inruente, quem retentum ille ministris adcurrentibus tradidit et, ubi furiosum esse constitit, medicis curandum dedit in nullo omnino commotus. 6 Per ea tempora et alias frequenter in plurimis locis, in quibus barbari non fluminibus sed limitibus dividuntur, stipitibus magnis in modum muralis saepis funditus iactis atque conexis barbaros separavit. 7 Germanis regem constituit, motus Maurorum compressit et a senatu supplicationes emeruit. 8 Bellum Parthorum per idem tempus in motu tantum fuit, idque Hadriani conloquio repressum est.

XIII

[recensere]

1 Post haec per Asiam et insulas ad Achaiam navigavit et Eleusinia sacra exemplo Herculis Philippique suscepit, multa in Athenienses contulit et pro agonotheta resedit. 2 Et in Achaia quidem etiam illud observatum ferunt, quod, cum in sacris multi cultros haberent, cum Hadriano nullus armatus ingressus est. 3 Post in Siciliam navigavit, in qua Aetnam montem conscendit, ut solis ortum videret arcus specie, ut dicitur, varium. 4 Inde Romam venit atque ex ea in Africam transiit ac multum beneficiorum provinciis Africanis adtribuit. 5 Nec quisquam fere principum tantum terrarum tantum celeriter peragravit. 6 Denique cum post Africam Romam redisset, statim ad orientem profectus per Athenas iter fecit atque opera, quae apud Athenienses coeperat, dedicavit, ut Iovis Olympii aedem et aram sibi, eodemque modo per Asiam iter faciens templa sui nominis consecravit. 7 Deinde a Cappadocibus servitia castris profutura suscepit. 8 Toparchas et reges ad amicitiam invitavit, invitato etiam Osdroe rege Parthorum remissaque illi filia, quam Traianus ceperat, ac promissa sella, quae itidem capta fuerat. 9 Cumque ad eum quidam reges venissent, ita cum his egit, ut eos paeniteret, qui venire noluerunt, causa speciatim Farasmanis, qui eius invitationem superbe neglexerit. 10 Et circumiens quidem provincias procuratores et praesides pro factis supplicio adfecit, ita severe ut accusatores per se crederetur inmittere.

1 Antiochenses inter haec ita odio habuit, ut Syriam a Phoenice separare voluerit, ne tot civitatum metropolis Antiochia diceretur. 2 Moverunt ea tempestate et Iudaei bellum, quod vetabantur mutilare genitalia. 3 Sed in monte Casio, cum videndi solis ortus gratia nocte ascendisset, imbre orto fulmen decidens hostiam et victimarium sacrificanti adflavit. 4 Peregrata Arabia Pelusium venit et Pompei tumulum magnificentius extruxit. 5 Antinoum suum, dum per Nilum navigat, perdidit, quem muliebriter flevit. 6 De quo varia fama est aliis eum devotum pro Hadriano adserentibus, aliis, quod et forma eius ostentat et nimia voluptas Hadriani. 7 Et Graeci quidem volente Hadriano eum consecraverunt oracula per eum dari adserentes, quae Hadrianus ipse conposuisse iactatur. 8 Fuit enim poematum et litterarum nimium studiosissimus. 9 Arithmeticae, geometriae, picturae peritissimus. Iam psallendi et cantandi scientiam prae se ferebat. In voluptatibus nimius. Nam et de suis dilectis multa versibus composuit. (amatoria carmina scripsit.) 10 Idem armorum peritissimus et rei militaris scientissimus, gladiatoria quoque arma tractavit. 11 Idem severus laetus, comis gravis, lascivus cunctator, tenax liberalis, <simplex> simulator, saevus clemens et semper in omnibus varius.

1 Amicos ditavit et quidem non petentes, cum petentibus nil negaret. 2 Idem tamen facile de amicis, quidquid insusurrabatur, audivit atque ideo prope cunctos vel amicissimos vel eos, quos summis honoribus evexit, postea ut hostium loco habuit, ut Attianum et Nepotem et Septicium Clarum. 3 Nam Eudaemonem prius conscium imperii ad egestatem perduxit, 4 Polyaenum et Marcellum ad mortem voluntariam coegit, 5 Heliodorum famosissimis litteris lacessivit, 6 Titianum ut conscium tyrannidis et argui passus est et proscribi. 7 Umidium Quadratum et Catilium Severum et Turbonem graviter insecutus est, 8 Servianum sororis virum nonagesimum iam annum agentem, ne sibi superviveret, mori coegit; 9 libertos denique et nonnullos milites insecutus est. 10 Et quamvis esset oratione et versu promtissimus et in omnibus artibus peritissimus, tamen professores omnium artium semperut doctior risit, contempsit, obtrivit. 11 Cum his ipsis professoribus et philosophis libris vel carminibus invisem editis saepe certavit. 12 Et Favorinus quidem, cum verbum eius quondam ab Hadriano reprehensum esset atque ille cessisset, arguentibus amicis, quod male cederet, Hadriano de verbo, quod idonei auctores usurpassent, risum iocundissimum movit; 13 ait enim : "non recte suadetis, familiares, qui non patiminime illum doctiorem omnibus credere, qui habet triginta legiones."

1 Famae celebris Hadrianus tam cupidus fuit, ut libros vitae suae scriptos a se libertis suis litteratis dederit iubens, ut eos suis nominibus publicarent; nam et Phlegontis libri Hadriani esse dicuntur. 2 Catacannas libros obscurissimos Antimachum imitando scripsit. 3 Floro poetae scribenti ad se :

ego nolo Caesar esse,
ambulare per Brittanos,
<latitare per Germanos,>
Scythicas pati pruinas

4 rescripsit :

ego nolo Florus esse,
ambulare per tabernas,
latitare per popinas,
culices pati rutundos.

5 Amavit praeterea genus vetustum dicendi, controversias declamavit. 6 Ciceroni Catonem, Vergilio Ennium, Salustio Coelium praetulit eademque iactatione de Homero ac Platone iudicavit. 7 Mathesin sic scire sibi visus est, ut sero kalendis Ianuariis scripserit, quid ei toto anno posset evenire, ita ut eo anno, quo perit, usque ad illam horam, qua est mortuus, scripserit, quid acturus esset. 8 Sed quamvis esset in reprehendendis musicis, tragicis, comicis, grammaticis, rhetoribus, oratoribus facilis, tamen omnes professores et honoravit et divites fecit, licet eos quaestionibus semper agitaverit. 9 Et cum ipse auctor esset, ut multi ab eo tristes recederent, dicebat se graviter ferre, si quem tristem videret. 10 In summa familiaritate Epictetum et Heliodorum philosophos et, ne nominatim de omnibus dicam, grammaticos, rhetores, musicos, geometras, pictores, astrologos habuit, prae ceteris, ut multi adserunt, eminente Favorino. 11 Doctores, qui professioni suae inhabiles videbantur, dilatos honoratosque a professione dimisit.

XVII

[recensere]

1 Quos in privata vita inimicos habuit, imperator tantum neglexit, ita ut uni, quem capitalem habuerat, factus imperator diceret "evasisti". 2 His, quos ad militiam ipse per se vocavit, equos, mulos, vestes, sumptus et omnem ornatum semper exhibuit. 3 Saturnalicia et sigillaricia frequenter amicis inopinantibus misit et ipse ab his libenter accepit et alia invicem dedit. 4 Ad deprehendendas obsonatorum fraudes, cum plurimis simmatibus pasceret, fercula de aliis mensis etiam ultimis quibusque iussit sibi adponi. 5 Omnes reges muneribus suis vicit. Publice frequenter et cum omnibus lavit. 6 Ex quo ille iocus balnearis innotuit : nam cum quodam tempore veteranum quendam notum sibi in militia dorsum et ceteram partem corporis vidisset adterere <parieti>, percontatus, cur se marmoribus destringendum daret, ubi audivit hoc idcirco fieri, quod servum non haberet, et servis eum donavit et sumptibus. 7 Verum alia die cum plures senes ad provocandam liberalitatem principis parieti se adtererent, evocari eos iussit et alium ab alio invicem defricari. 8 Fuit et plebis iactantissimus amator. Peregrinationis ita cupidus, ut omnia, quae legerat de locis orbis terrarum, praesens vellet addiscere. 9 Frigora et tempestates ita patienter tulit, ut numquam caput texerit. 10 Regibus multis plurimum detulit, a plerisque vero etiam pacem redemit, a nonnullis contemptus est, 11 multis ingentia dedit munera, sed nulli maiora quam Hiberorum, cui et elephantum et quinquagenariam cohortem post magnifica dedit dona. 12 Cum a Farasmane ipse quoque ingentia mune<r>a don<o> accepisset atque inter haec auratas quoque clamydes, trecentos noxios cum auratis clamydibus in harenam misit ad eius munera deridenda.

XVIII

[recensere]

1 Cum iudicaret, in consilio habuit non amicos suos aut comites solum sed iuris consultos et praecipue Iuventium Celsum, Salvium Iulianum, Neratium Priscum aliosque, quos tamen senatus omnis probasset. 2 Constituit inter cetera, ut in nulla civitate domus aliqua transferendae ad aliam urbem vilis materiae causa dirueretur. 3 Liberis proscriptorum duodecimas bonorum concessit. 4 Maiestatis crimina non admisit. 5 Ignotorum heredidates repudiavit nec notorum accepit, si filios haberent. 6 De thesauris ita cavit, ut, <si> quis in suo repperisset, ipse potiretur, si quis in alieno, dimidium domino daret, si quis in publico, cum fisco aequabiliter partiretur. 7 Servos a dominis occidi vetuit eosque iussit damnari per iudices, si digni essent. 8 Lenoni et lanistae servum vel ancillam vendi vetuit causa non praestita. 9 Decoctores bonorum suorum, si suae auctoritatis essent, catomidiari in amphitheatro et dimitti iussit. 10 Ergastula servorum et liberorum tulit. Lavacra pro sexibus separavit. 11 Si dominus in domo interemptus esset, non de omnibus servis quaestionem haberi sed de his, qui per vicinitatem poterant sentire, praecepit.

1 In Etruria praeturam imperator egit. Per Latina opida dictator et aedilis et duumvir fuit, apud Neapolim demarchus, in patria sua quinquennalis et item Hadriae quinquennalis, quasi in alia patria, et Athenis archon fuit. 2 In omnibus paene urbibus et aliquid aedificavit et ludos edidit. 3 Athenis mille ferarum venationem in statio exhibuit. 4 Ab urbe Roma numquam ullum venatorem aut scaenicum avocavit. 5 Romae post ceteras inmensissimas voluptates in honorem socrus suae aromatica populo donavit, in honorem Traiani balsama et crocum per gradus theatri fluere iussit. 6 Fabulas omnis generis more antiquo in theatro dedit, histriones aulicos publicavit. 7 In circo multas feras et saepe centum leones interfecit. 8 Militares pyrrichas populo frequenter exhibuit. Gladiatores frequenter spectavit. 9 Cum opera ubique infinita fecisset, numquam ipse nisi in Traiani patris templo nomen suum scripsit. 10 Romae instauravit Pantheum, saepta, basilicam Neptuni, sacras aedes plurimas, forum Augusti, lavacrum Agrippae, eaque omnia propriis auctorum nominibus consecravit. 11 Fecit et sui nominis pontem et sepulchrum iuxta Tiberim et aedem Bonae Deae. 12 Transtulit et colossum stantem atque suspensum per Decrianum architectum de eo loco, in quo nunc templum Urbis est, ingenti molimine, ita ut operi etiam elephantos viginti quattuor exhiberet. 13 Et cum hoc simulacrum post Neronis vultum, cui antea dicatum fuerat, Soli consecrasset, aliud tale Apollodoro architecto auctore facere Lunae molitus est.

1 In conloquiis etiam humillimorum civilissimus fuit, detestans eos, qui sibi hanc voluptatem humanitatisquasi servantes fastigium principis inviderent. 2 Apud Alexandriam in musio multas quaestiones professoribus proposuit et propositas ipse dissolvit. 3 Marius Maximus dicit eum natura crudelem fuisse et idcirco multa pie fecisse, quod timeret, ne sibi idem, quod Domitiano accidit, eveniret. 4 Et cum titulos in operibus non amaret, multas civitates Hadrianopolis appellavit, ut ipsam Karthaginem et Athenarum partem. 5 Aquarum ductus etiam infinitos hoc nomine nuncupavit. 6 Fisci advocatum primus instituit. 7 Fuit memoriae ingentis, facultatis inmensae ; nam ipse orationes et dictavit et ad omnia respondit. 8 Ioca eius plurima exstant ; nam fuit etiam dicaculus. Unde illud quoque innotuit, quod, cum cuidam canescenti quiddam negasset, eidem iterum petenti sed infecto capite respondit "iam hoc patri tuo negavi". 9 Nomina plurimis sine nomenclatore reddidit, quae semel et congesta simul audiverat, ut nomenclatores saepius errantes emendarit. 10 Dixit et veteranorum nomina, quos aliquando dimiserat. Libros statim lectos et ignotos quidem plurimis memoriter reddidit. 11 Uno tempore scripsit, dictavit, audivit et cum amicis fabulatus est (si potest credi). Omnes publicas rationes ita complexus est, ut domum privatam quivis paterfamilias diligens non satis novit. 12 Equos et canes sic amavit, ut eis sepulchra constitueret. 13 Oppidum Hadrianotheras in quodam loco, quod illic et feliciter esset venatus et ursam occidisset aliquando, constituit.

1 De iudicis omnibus semper cuncta scrutando tamdiu requisivit, quamdiu verum inveniret. 2 Libertos suos nec sciri voluit in publico nec aliquid apud se posse, dicto suo omnibus superioribus principibus vitia imputans libertorum, damnatis omnibus libertis suis, quicumque se de eo iactaverant. 3 Unde extat etiam illud seuerum quidem sed prope ioculare de servis. nam cum quodam tempore servum suum inter duos senatores e conspectu ambulare vidisset, misit, qui ei collafum daret <diceret>que : "Noli inter eos ambulare, quorum esse adhuc potes servus". 4 Inter cibos unice amavit tetrafarmacum, quod erat de fasiano, sumine, perna et crustulo. 5 Fuerunt eius temporibus fames, pestilentia, terrae motus, quae omnia, quantum potuit, procuravit multisque civitatibus vastatis per ista subvenit. 6 Fuit etiam Tiberis inundatio. 7 Latium multis civitatibus dedit, tributa multis remisit. 8 Expeditiones sub eo graves nullae fuerunt; bella etiamsilentio paene transacta. 9 A militibus propter curam exercitus nimiam multum amatus est, simul quod in eos liberalissimus fuit. 10 Parthos in amicitia semper habuit, quod inde regem retraxit, quem Traianus inposuerat. 11 Armeniis regem habere permisit, cum sub Traiano legatum habuissent. 12 Mesopotamenos non exegit tributum, quod Traianus inposuit. 13 Albanos et Hiberos amicissimos habuit, quod reges eorum largitionibus prosecutus est, cum ad illum venire contempsissent. 14 Reges Bactrianorum legatos ad eum amicitiae petendae causa supplices miserunt.

XXII

[recensere]

1 Tutores saepissime dedit. Disciplinam civilem non aliter tenuit quam militarem. 2 Senatores et equites Romanos semper in publico togatos esse iussit, nisi si a cena reverterentur. 3 Ipse, cum in Italiam esset, semper togatus processit. 4 Ad convivium venientes senatores stans excepit semperque aut pallio tectus discubuit aut toga summissa. 5 Diligentia iudicis sumptus convivii constituit et ad anti cummodum redegit. 6 Vehicula cum ingentibus sarcinis urbem ingredi prohibuit. Sederi equos in civitatibus non sivit. 7 Ante octavam horam in publico neminem nisi aegrum lavari passus est. 8 Ab epistolis et a libellis primus equites Romanos habuit. 9 Eos, quos pauperes et innocentes vidit, sponte ditavit, quos vero calliditate ditatos, etiam odio habuit. 10 Sacra Romana diligentissime curavit, peregrina contempsit. pontificis maximi officium peregit. 11 Causas Romae atque provinciis frequenter audivit adhibitis in consilio suo consulibus atque praetoribus et optimis senatoribus. 12 Fucinum lacum emisit. 13 Quattuor consulares per omnem Italiam iudices constituit. 14 Quando in Africam venit, ad adventum eius post quinquennium pluit, atque ideo ab Africanis dilectus est.

XXIII

[recensere]

1 Peragratis sane omnibus orbis partibus capite nudo et in summis plerumque imbribus atque frigoribus in morbum incidit lectualem. 2 Factusque de successore sollicitus primum de Serviano cogitavit, quem postea, ut diximus, mori coegit. 3 Fuscum, quod imperium praesagiis et ostentis agitatus speraret, in summa destestatione habuit. 4 Platorium Nepotem, quem tantopere ante dilexit, ut veniens ad eum aegrotantem Hadrianus inpune non admitteretur, suspicionibus adductus, est -, 5 eodem modo et Terentium Gentianum, et hunc vehementius, quod a senatu diligi tunc videbat, 6 omnes postremo, de quorum imperio cogitavit, quasi futuros imperatores detestatus est. 7 Et omnem quidem vim crudelitatis ingenitae usque eo repressit, donec in villa Tiburtina pro fluvio sanguinis paene ad exitum venit. 8 Tunc libere Servianum quasi affectatorem imperii, quod servis regis cenam misisset, quod in sedili regio iuxta lectum posito sedisset, quod erectus ad stationes militum senex nonagenarius processisset, mori coegit multis aliis interfectis vel aperte vel per insidias. 9 Quando quidem etiam Sabina uxor non sine fabula veneni dati ab Hadriano defuncta est. 10 Tunc Ceionium Commodum, Nigrini generum insidiatoris quondam, sibi forma commendatum adoptare constituit. 11 Adoptavit ergo Ceionium Commodum Verum invitis omnibus eumque Aelium Verum Caesarem appellavit. 12 Ob cuius adoptationem ludos circenses dedit et donativum populo ac militibus expendit. 13 Quem praetura honoravit ac statim Pannoniis inposuit decreto consulatu cum sumptibus. Eundem Commodum secundo consulem designavit. 14 Quem cum minus sanum videret, saepissime dictitavit : "in caducum parietem nos inclinavimus et perdidimusque ter milies sestertium, quod populo et militibus pro adoptione Commodi dedimus". 15 Commodus autem prae valetudine nec gratias quidem in senatuagere potuit Hadriano de adoptione. Denique accepto largius antidoto ingravescente valetudine per somnum perit ipsis kalendis Ianuariis. Quare ab Hadriano Votorum causa lugeri est vetitus.

XXIV

[recensere]

1 Et mortuo Aelio Vero Caesare Hadrianus ingruente tristissima valetudine adoptavit Arrium Antoninum, qui postea Pius dictus est, et ea quidem lege, ut ille sibi duos adoptaret, Annium Verum et Marcum Antoninum. 2 Hi sunt qui postea duo pariter Augusti primi rem publicam gubernaverunt. 3 Et Antoninus quidem Pius idcirco appellatus dicitur, quod socerum fessum aetate manu sublevaret. 4 Quamvis alii cognomentum hoc ei dicant inditum, quod multos senatores Hadriano iam saevienti abripuisset, 5 alii, quod ipsi Hadriano magnos honores post mortem detulisset. 6 Antonini adoptionem plurimi tunc factam esse doluerunt, speciatim Catilius Severus, praefectus urbi, qui sibi praeparabat imperium. 7 Qua re prodita successore accepto dignitate privatus est. 8 Hadrianus autem ultimo vitae taedio iam adfectus gladiose transfigi a servo iussit. 9 Quod cum esset proditum et in Antonini usque notitiam venisset, ingressis ad se praefectis et filio rogantibusque, ut aequo animo necessitatem morbi ferret, irratus illis auctorem proditionis iussit occidi, qui tamen ab Antonino servatus est. 10 Statimque testamentum scripsit nec tamen actus rei publicae praetermisit, dicente Antonino parricidam se futurum, si Hadrianum adoptatus ipse pateretur occidi. 11 Et post testamentum quidem iterum se est conatus occidere; subtracto pugione saevior factus est. 12 Petit et venenum a medico, qui se ipse, ne daret, occidit.

1 Ea tempestate supervenit quaedam mulier, quae diceret somnio se monitam, ut insinuaret Hadriano, ne se occideret, quod esset bene valiturus. Quod cum non fecisset, esset caecatam. iussam tamen iterum Hadriano eadem dicere atque genua eius osculare <oculos> recepturam, si id fecisset. 2 Quod cum ex somnio implesset, oculos recepit, cum a<qua>, quae in fano erat, ex quo venerat, oculos abluisset. 3 Venit et de Pannonia quidam vetus caecus ad febrientem Hadrianum eumque contigit. 4 Quo facto et ipse oculos recepit, et Hadrianum febris reliquit. Quamvis Marius Maximus haec per simulationem facta commemoret. 5 Post haec Hadrianus Baias petit Antonino Romae ad imperandum relicto. 6 Ubi cum nihil proficeret, arcessito Antonino in conspectu eius apud ipsas Baias perit die VI. iduum Iuliarum. 7 Invisusque omnibus sepultus est in villa Ciceroniana Puteolis. 8 Sub ipso mortis tempore et Servianum nonaginta annos agentem, ut supra dictum est, ne sibi superviveret atque, ut putabat, imperaret, mori coegit et ob leves offensas plurimos iussit occidi, quos Antoninus reservavit. 9 Et moriens quidem hos versus fecisse dicitur :

animula vagula blandula,
hospes comesque corporis,
quae nunc abibis in loca
pallidula rigida nudula
nec, ut soles, dabis iocos!

10 Tales autem nec multos meliores fecit et Graecos. Vixit annis LXII, mensibus V, diebus XVII. Imperavit annis XXI, mensibus XI.

XXVI

[recensere]

1 Statura fuit procerus, forma comptus, flexo ad pectinem capillo, promissa barba, ut vulnera, quae in facie naturalia erant, tegeret, habitudine robusta. 2 Equitavit ambulavitque plurimum armisque et pilo se semper exercuit. 3 Venatus frequentissime leonem manu sua occidit. Venando autem iugulum et costam fregit. Venationem semper cum amicis participavit. 4 In convivio tragoedias, comoedias, Attellanas, sambucas, lectores, poetas pro re semper exhibuit. 5 Tiburtinam villam mire exaedificavit, ita ut in ea et provinciarum et locorum celeberrima nomina inscriberet, velut Lycium, Academian, Prytanium, Canopum, Poecilen, Tempe vocaret. et, ut nihil praetermitteret, etiam inferos finxit. 6 Signa mortis haec habuit : natali suo ultimo, cum Antoninum commendaret, praetexta sponte delapsa caput ei aperuit. 7 Anulus, in quo imago ipsius sculpta erat, sponte de digito delapsus est. 8 Ante diem natalis eius nescio qui ad senatum ululans venit ; contra quem Hadrianus ita motus est, quasi de sua mortelo queretur, cum eius verba nullus agnosceret. 10 Idem cum vellet in senatu dicere "post filii mei mortem", "post meam" dixit. somniavit praeterea se a patre potionem soporiferam impetrasse. Item somniavit a leone se oppressum esse.

XXVIII

[recensere]

1 In mortuum eum a multis multa sunt dicta. acta eius inrita fieri senatus volebat. 2 Nec appellatus esset divus, nisi Antoninus rogasset. 3 Templum denique ei pro sepulchro apud Puteolos constituit et quinquennale certamen et flamines et sodales et multa alia, quae ad honorem quasi numinis pertinerent. 4 Qua re, ut supra dictum est, multi putant Antoninum Pium dictum.

Aelius