Jump to content

Annus intercalarius

Latinitas nondum censa
E Vicipaedia
(Redirectum de Annus bisextus)

Annus intercalarius[1] sive annus bisextilis est annus 366 dierum, addito mensi Februario singulo die intercalario. Sequitur ut iis annis Februario sint 29 pro 28 dies.

Iuxta calendarium Iulianum, quarto quoque anno dies "ante diem sextum Kalendas Martias" (24 Februarii) bis habebatur, ita ut secundus horum dierum bissextus, annus vero et mensis, quo intercalabatur, bissextus vel bissextilis diceretur.

Iuxta calendarium Gregorianum dies intercalarius eadem ratione inseritur, iis tamen annis exceptis, qui per centum neque per quadringenta dividi possunt.

A saeculo fere 17 more Gregoriano, sed confecto Februario intercalatur, qui dies ut 29 Februarii numeratur.

Aliae gentes aliis intercalationibus utuntur, ut calendaria sua (sive solaria sive lunaria sive lunisolaria) motibus siderum accommodent, ad quod efficiendum etiam alia temporis spatia (velut secunda, minuta, horae, dies, hebdomades, menses) intercalantur.

  1. Plin. Nat. 2.130; 18.207.

Nexus interni

stipula

Haec stipula ad calendarium spectat. Amplifica, si potes!