Tudorel Toader
Tudorel Toader (natus die 25 Martii 1960 in Vulturi in Vrancea circulo) iudex et rerum politicarum peritus Dacoromanicus est.
Eruditio et munus
[recensere | fontem recensere]Annis 1962 - 1986 Toader apud Universitatem Iassiensem iurisprudentiae studebat. Deinde ad annum 1990 delator publicus fuit. Deinde studiis absolutis professor habilitatus est et apus Universitatem Iassiensem docebat. Annis 2006 - 2016 iudex in iudicio summo Romaniae fuit et deinde rector Universitatis Iassiensis erat[1].
Cursus honorum
[recensere | fontem recensere]Die 24 Februarii 2017 Sorin Grindeanu eum ministrum iustitiae in consilio ministrorum suum nominavit[2]. Et in consiliis ministrorum Michaelis Tudose atque Vioricae Dăncilă hunc magistratum administravit. Consilium eius maximi momenti fuit, ut crimina corruptionis a poena liberaret, ut Livius Dragnea praeses factionis PSD non incarceretur. Sed non satis profecit atque mense Martio Dragnea flagitavit, ut Toader se a ministerio recederet, quid die 23 Februarii 2019 fecit. Factio PSD Eugenium Nicolicea successorem facere in animo habet[3]. Quem autem praeses Nicolaus Iohannis recusavit. Ita pro tempore Anna Birchall ministerium iustitiae suscepit[4].