Zlatan Ibrahimović (Malmogiae natus familia oriunda ex Iugoslavia pristina die 3 Octobris 1981) est pedilusor Suecicus.[1] Oppugnator pro permultis turmis adhuc lusit: cursum pedilusoris iniit ludens pro Malmö FF.? Ab anno 2001 turmas Ajax, Juventus FC, Internazionale, FC Barcelona, AC Milan, Paris Saint-Germain, Manchester United aliam alia in ordine mutavit, priusquam reliquit Europam ad ludendum in America pro Los Angeles Galaxy, ubi sui cursus quinquagentesimam portam folle fixit. Qua re, quam egregius portae venator ille sit, facile cognoscitur. Autumno anni 2019 palam dixit se ad Europam reversurum esse. Pro delecta turma nationis Suecicae quoque centies decies sexies lusit et sexaginta duas portas fixit, quem numerum nullus pedilusor Suecicus usquam adaequare potuit.

Wikidata Zlatan Ibrahimović
Res apud Vicidata repertae:
Zlatan Ibrahimović: imago
Zlatan Ibrahimović: imago
Nativitas: 3 Octobris 1981; Västra Skrävlinge församling
Patria: Suecia

Familia

Proles: Maximilian Ibrahimović

In matrimonium duxit anno 2007 Helenam Seger, ex qua habet duos filios.

Sunt, qui Ibrahimovic inter optimos lusores historiae pediludii ponant, prae omnibus ipse. Plurimae fabulae narrantur, quae eius superbiam iocose testificantur; ante quendam ludum, ut dicam exemplum, "Quae turma", inquit, "ad certamen pediludii mundanum perventura sit, nemo scit, nisi Deus" et, cum aliquis, qui aderat, id concedens se Deum interrogare nequire contendit, Ibrahimovic respondit: "Cur? Hoc temporis cum eo colloqueris!"[2] Propter hanc superbiam et quasi ridiculam insolentiam ab aliis amatur, aliis odio est. Ibrahimović cessavit in 2023.

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Zlatan Ibrahimović spectant.
 
David's face

Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!