Sycophanta (Graece συκοφάντης 'qui ficos revelat', hoc est delator) Athenis antiquitus fuit homo qui ex iudicialibus accusationibus vitam quaerebat. Nam in Atheniensium civitate accusatores publici non erantː civium officium erat scelestos seditiososque homines ad magistratus deferre[1]. Si coram iudicibus vicissent multarum reo indictarum pars eis obveniebat. Econtra nisi quintam partem iudicum suffragiorum rettulissent ipsi multa mille drachmarum et capitis deminutione adficiebantur[2]. Nihilo minus satis bene vivebant qui dicendi periti hoc modo vitam quaerere constituerant. Nonnumquam minis homines timidos terrebant atque pecunia accepta accusationibus renuntiabant[3]. Quocirca sycophanta verbum contumeliosum est. Omnes rei accusatores suos sycophantas appellare solebant et Demosthenes Aeschinesque hanc appellationem velut opprobrium invicem immittebant.

Iam quinto saeculo sycophanta in comoediis persona ridicula et invidiosa ostenditur. Ita Aristophanes per Peisetarium ex Avium[4] civitate eum expellit. In Acharnensibus[5] vero Diceopolis Nicarchum sycophantam ligatum et in cistam inclusum mercatori Thebano vendit qui mercedem in Boeotia rarissimam atque Athenarum velut insignem quaerebat quam magno pretio Thebis venumdaret. Diceopolis et ipse laetatur quod ita commode hominem tam molestum extra fines Atticae exportarit. Aliis quoque in comoediis ad sycophantas irridenter alludit[6]. Postea et philosophi (Plato[7], Isocrates[8], Aristoteles) velut cives reipublicae perniciosos eos vituperabant. Nihilominus florere non desierunt quia velut "canes democratiae"[9] a quibusdam habebantur, qui populi inimicos denuntiabant.

Quia Romae iudicia non eodem modo atque Athenis agebantur, apud Plautum poetam comicum nomen sycophanta multo latiorem sensum accepitː hominem blandum et perfidum et dolosum designat[10]. Adverbium sycophantiose[11] et verbum sycophantari[12] quoque creavitː ita colore Graeco iocos suos imbuebat.

  1. Aristoteles, De republica Atheniensium IX.1.
  2. Plato, Apologia Socratis 36a. Demosthenes, In Aristogitonem II.9. Auctor incertus, Contra Alcibiadem 18.
  3. Xenophon, Memorabilia II.9.
  4. Aves 1410-1469. F. Courby, "Aristophane (Oiseaux, vv. 1440-1447)", Revue des Études Anciennes, 1932ː 5-10
  5. 910-958.
  6. Vespae 1094-7. Equites 436-7. Cf. Plutus 31 et C. Karitini Doganis (2001).
  7. Politeia IX.575b
  8. De permutatione passim.
  9. Demosthenes, In Aristogitonem I.40 et II.22.
  10. Poenulus 654 et 1032 et Amphitruo 506 (de Iove). Miles Gloriosus 767. Asinaria 71.
  11. Pseudolus 1211.
  12. Trinummus 787 et 958.

Plura legere si cupis

recensere