Publius Papinius Statius

(Redirectum de Statius)
Vide etiam paginam fere homonymam: Caecilius Statius.

Publius Papinius Statius fuit poëta Romanus Domitiani imperatoris aequalis. Natus est die 27 Martii anno 40 p.C.n. Neapoli, patre grammatico, quo mortuo Romam migravit ut poeta fieret.

Praeter Thebaidem, carmen epicum 12 librorum, Achilleidem composuit de Achille narrantem, cuius carminis tantummodo duo libri exstant.

Carminum minorum Statii, quae occasione data composuit quaeque Silvae inscripta sunt, quinque libri nostrae aetati traditi sunt, quibus Domitianus eiusque facta praecipue celebrantur. Silvae varias res tractant. Agitur de hominibus, animalibus, rebus, occasionibus hilaribus atque tristibus.

Nihil forsitan melius conscripserit his quidem Silvis. Quorum carmina singula tam celeriter confecit, ut non modo solutior et minus aequabilis, sed alacrior etiam solito liberiorque videatur. Familiaritatis etiam vestigia reliquit et, qui prolem ipse non haberet, is nonnullis versibus illud, quod in liberis mirabile est, attigit, cuius rei exemplo alteri inter poetas veteres nemo est nisi Martialis.

Scripsit etiam solita quidem iactantia, sed virili saepius versu septimum alterius libri carmen in honorem Lucani poetae natalicium. Cuius in fine magnifico proposito anima Lucani post mortem eo evehitur, quo maximae solum animae perveniant. Videtur enim procul orbe terrarum sepulcroque contemplato subridere aut in elysio Pompeiis comitantibus Catonibusque de eis, qui ad Pharsalum dimicaverunt, carmen sublime canere. Tartaro autem procul respecto magnanimus poeta audire dicitur, quid umbrae nocentium querantur, et Neronem admirare pallidum facesque ab ultrice matre concussas reformidantem.

Statio Martialem notum fuisse apparet, sed mentionem eius non facit, qua de causa inimicitiam inter poetas fuisse sunt qui opinentur. Obiit anno 95 vel 96.

Opera omnia

Omnia functa
aut moritura vides: obeunt noctesque diesque
astraque nec solidis prodest sua machina terris
Nam populus mortale genus plebisque caducae
quis fleat interitus?[1]

Papinius Statius delectus est a Dante Alighieri ut perficeret suum purgatorium iter.

  1. Stat.silv. II,1,210sqq.

Bibliographia

recensere