Rudolphus rubrinasus
Rudolphus rubrinasus[1] est in libello auctore Roberto Lewis May anno 1939 scripto nonus tarandus Patri Natalis. Nasi rubri nitentissimi causa, Rudolphus est dux tarandorum qui traheam patris natalis per noctem hiemalem vigiliis Christi natalis trahunt.
Societas quae pantopolium nunc clausum nomine "Montgomery Ward" gerebat libellum Roberti Lewis May protulit.[2][3][4]
Huius fabulae ius auctorum habet societas nomine "The Rudolph Company, LP".
Tabellarii publici CFA anno 2014 seriem pittaciorum cursualium ediderunt imaginem Rudolphi praebentium.[5]
Johnny Marks carmen de Rudolpho rubrinaso composuit, scilicet texto Anglico quod Eugenius vulgo Eugenius Autry cantavit et quod vigiliis Christi natalis anno 1949 publicatum est. Sunt nunc huius carminis plures versiones Latinae.[6]
Notae
recensere- ↑ confer machinas interrogativas sicut google
- ↑ Mikkelson, Barbara; Mikkelson, David P. (19 Decembris anni 2010). "Rudolph the Red-Nosed Reindeer". Urban Legends Reference Pages. Snopes.com
- ↑ Ramer, Holly; Talbot, Toby (photo) (23 Decembris anni 2011). "Scrapbook tells how Rudolph went down in history". Hanover, NH: Associated Press.
- ↑ Kim, Wook (17 Decembris anni 2012). "Yule Laugh, Yule Cry: 10 Things You Didn’t Know About Beloved Holiday Songs". Time.
- ↑ "Rudolph all red-nosed over stamp of approval". United States Postal Service. 6 Novembris anni 2014
- ↑ Vide hunc blog "bestiaria Latina: Gaudium Mundo".