Realgar
Realgar (-is, n.)[1][2] (a nomine Arabico رهج الغار rahǧ al-ġār, i.e. 'pulvis effossionis')[3] est arsenici tetrasulfidum minerale, cui chemici formulam α-As4S4 dant. Invenitur in forma crystallorum, granulorum et pulveris, saepe una cum minerali cognato auripigmento (As2S3). Ut omnia arsenici composita realgar est valde venenosum, quamobrem saepe ad rattos exstinguendos adhibebatur. Color eius est ruber in colorem aurantii vergens.
Notae
recensereNexus externi
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad realgar spectant (realgar, Realgar). |