Prytaneum
Prytaneum (Graece πρυτανεῖον), qui alias tholus etiam dicebatur,[1] fuit sedes prytanum(d) (Graece πρυτάνεις), qui plurimis civitatibus Graeciae antiquae praeerant eosque moderabantur. Fuerunt etiam magistratus gravissimi in consilio urbis (Bule) deliberantes. Aedificium Prytaneum dictum ex consuetudine media in urbe in loco facili aditu situm est, commune prope Agoram. Saepe in parietibus eius ignis sacra aeterna Hestiae flagrabat, foci deae. Et antea ignis Olympicus ex Aedificio Prytaneo a Virgine Vestali creata est.
Nonnumquam civibus de republica bene meritis cenam in Prytaneo sumere concessum est[2]. Qua de causa Socrates cum apud iudices invitaretur ut poenam sibi indicendam aestimaret, perurbane cenationem in prytaneo sibi dandam arbitratus esse dicitur[3] tamquam nihil mali commisisset sed de civitate optime meruisset.
Notae
recensere- ↑ Demosthenes, De falsa legatione 269.
- ↑ Aeschines, De falsa legatione 53 et 80. Demosthenes, De falsa legatione 31-2 et 234 necnon Contra Aristocratem 130 (de Iphicrate) et Adversus Leptinem 120 (σίτησις). Lycurgus, Contra Leocratem 87. Andocides, De Mysteriis 45, de Diocleide indicatore hominum qui Hermas mutilarant. Contra Alcibiadem (oratio dubie Andocidis inscripta) 31.
- ↑ Plato, Apologia Socratis 36d-37a.