Pestis

morbus et zoonosis epidemiae, cuius causa est bacterium Yersinia pestis

Pestis[1] (-is, f.) sive pestilentia est morbus et zoonosis epidemiae, cuius causa est bacterium Yersinia pestis, quod anno 1894 inter contagium pestis Hongkongi ab Alexandro Yersin medico repertum est.

Species pestis

recensere

Quattuor sunt species pestis: pestis bubonica, sepsis pestilens, pestis pulmonaris, et pestis abortiva. Causa contagii in homine est morsus pulicis, accurate Xenopsillae cheopis, parasiti rattorum.

Pestis in historia

recensere

Graecia et Roma antiqua

recensere
  Si plus cognoscere vis, vide etiam Inguinalis plaga.

Thucydides descripsit pestem Atticam, quae Athenis saeviit annis 430426 a.C.n.. Genus huius morbi dubia controversaque relinquit, praeter pestem ipsam morbi possibiles sunt ebola febris haemorrhagica, morbilli, typhus, et ceteri.

De tempore imperii Romani pestilentias complures scimus. Ex his maximae erant pestis Antoniniana (ca. 165180), quae verisimiliter a militibus imperatoris Marci Aurelii de Parthico bello importata est, ac pestis Iustiniana (ca. 542544), maxima aetatis antiquitatis pestilentia, quae adhuc saeculo octavo cyclis duodecennis reversa est.

Mors atra

recensere
 
Propagatio in Europam praeclari contagii pestis annis 13471351

Saeculo quarto decimo violentissima pestis, quae mors atra appellatur, gentes Europae decimavit. Multi rus ex urbis tamquam e vinclis evolaverunt, ut Ioannes Boccacius in opere suo Decamerone enarrat.

Novum aevum

recensere

Alium praeclarum contagium pestis Mediolani anno 1630 fuit, de quo illustris scriptor Mediolanensis saeculi undevicensimi Alexander Manzoni in fabula Promissi Sponsi scripsit.

Saeculis septimo decimo et duodevicensimo ultima contagia pestis fuerunt (e.g., in Anglia anno 1665, in Francia anno 1720, in Ucraina anno 1737, et in Russia anno 1789), post quam pestis propter causas adhuc hodie non claras exstincta est.

Praeclari peste mortui

recensere
  1. "A20: Pestis[nexus deficit]" apud Stetoskop

Nexus interni

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad pestem spectant.