Parmenides (Plato)
Parmenides (Graece Παρμενίδης) est unus dialogorum a Platone saeculo IV compositorum. Personae praecipuae huius diverbii sunt Socrates, Parmenides et Zeno Eleates. Unus e metaphysicis dialogis in senectute auctoris elaboratis plerumque habetur in quo de Uno et Multiplici dialectice disseritur, quaestionibus quae philosophis Graecis atque in primis Eleaticis magnae curae fuerunt sed etiam de theoria formarum. Ante Theaetetum et Sophistam scriptus est qui ad eum alludunt[1]. Huius textus interpretatio exegetica magni momenti in neoplatonica doctrina fuit.
Personae dialogi
recensere- Parmenides: hoc in dialogo magistri partes agit. Socratis doctrinae difficultates logicas ostendit atque deinde docet quomodo ad hypotheses varias probandas necessarium sit omnes res consequentes diligentissime inspicere non tantum cum vera esse hypothesis ponitur sed etiam cum falsa.
- Socrates: tempore dialogi adhuc iunior erat quam ut cum Parmenide dialectice certare posset cui primas partes relinquit.
- Zeno Eleates: initio librum legit quem ad doctrinam magistri sui Parmenidis confirmandam composuit et a Socrate refutatur. Postquam ipse Parmenides sermonem suscepit Zeno magistro locum relinquit[2].
- Aristoteles qui minimus natu e praesentibus dicitur in secunda parte interroganti Parmenidi respondet, quae velut monologus in forma dialogi expositus dici potest. Unus e triginta tyrannis postea fuit[3] nec confundendus est cum praeclaro Platonis discipulo qui multo postea vixit.
- Aderat etiam Pythodorus (Zenonis discipulus[4]) qui dialogum Antiphonti, Pyrilampi filio et Platonis uterino fratri, narravit a quo eum nunc accipit Cephalus Clazomenius ab Atheniensibus Glaucone et Adimanto, aliis Platonis fratribus, invitatus. Totius operis narrator fit Cephalus.
Concursus Parmenidis et Socratis fictitius vulgo habetur. An chronologice fieri potuerit dubium est.
Argumentum
recensereSocrates in Pythodori domum venit Argumenta Zenonis auditurus. Volumine perlecto auctori obicit quod tantum in rebus sensibilibus Multiplicem non esse demonstrarit, non in rebus intellegibilibus quod multo praestantius fuisset. Nam ipse formarum doctrinam defendit. Parmenides Socratis pugnacitatem philosophicam quidem laudat sed variis argumentationibus eum in angustias compellit et fateri eum cogit, si sunt formae, illas ab hominibus nullo modo percipi posse ac rursus deum illarum formarum sapientem res nostras cognoscere non posse quia ab invicem omnino separatae sunt. Parmenides conlocutori benevolus praedicit maturiorem factum Socratem exitus ex illis aporiis quondam inventurum[5], necessariam tamen ad hoc fore adsiduam et pertinacem exercitationem dialecticae. Tunc omnes homines praesentes eum precantur ut tale exemplum exercitationis ipse dare velit, quod aliquamdiu deprecatus in Uno, quod exemplum ei maxime cordi erat, in fine facere consentit.
In secunda parte Parmenides methodum dialecticam investigationis quam suadet in exemplo Unius explicat. Per hypotheses binarias quid fiat si Unum sit, quid si Unum non sit explorat et ad conclusiones paradoxicas atque invicem contradicentes pervenit. Haec demonstratio lectori hodierno saepe molesta est atque utilitatem dialecticae potius refutare videtur[6]. Propositum auctoris aenigmaticum remanet: fortasse scripta hodie deperdita impugnabat aut validissima contra suam doctrinam argumenta ipse in unum colligere voluit ut eius firmitatem experiretur. Certe opiniones criticorum modernorum diversissimae sunt.
Editiones et commentarii
recensere- Francis Macdonald Cornford, Plato and Parmenides. Parmenides' "Way of truth" and Plato's "Parmenides" translated with an introduction and a running commentary, Routledge & Kegan Paul, Londonii 1939, iterum 1950 et 1958
- Collection des Universités de France: Auguste Diès, Platon. Œuvres complètes. Tome VIII, 1re partie: Parménide, Les Belles Lettres, 1923 Recensio critica
- Commentarios vetustiores composuerunt Proclus[7] et Marsilius Ficinus[8] et Damascius[9].
Bibliographia
recensere- Giovanni Casertano et alii, Eleatica 2011 : da Parmenide di Elea al Parmenide di Platone, Academia, 2015 Academia.edu
- Il nome della cosa : linguaggio e realtà negli ultimi dialoghi di Platone, Loffredo editore, 1996
- Frédéric Fauquier, Le Parménide au miroir des platonismes, Les Belles Lettres, 2018 [3] Recensio critica
- Cuno Fischer, De Parmenide Platonico, Suttgardiae, 1851
- Rudolf P. Hägler, Platons 'Parmenides': Probleme der Interpretation, de Gruyter, 1983 Nonnullae paginae apud Guglum librorum
- A. Hatzfeld, De Parmenide Platonis : disputatio academica, Parisiis, apud Joubert bibliopolam, 1850
- Hubert Jacobs,"La question de l'Un dans la pensée grecque" in Variations sur Dieu, Presses universitaires Saint-Louis Bruxelles, 2005: 147-161
- Georgios Koumakis, Platons Parmenides. Zum Problem seiner Interpretation, Bouvier, Bonnae 1971
- Béatrice Lienemann, Die Argumente des Dritten Menschen in Platons Dialog ‘Parmenides’. Rekonstruktion und Kritik aus analytischer Perspektive (Hypomnemata – 184), Vandenhoeck & Ruprecht, Göttingen, 2010 Recensio critica
- Walter Mesch, «Être et temps dans le Parménide de Platon», Revue philosophique de la France et de l’étranger, 2002: 159–175.
- Maurizio Migliori, Dialettica e verità: commentario filosofico al "Parmenide" di Platone, Vita & Pensiero, Mediolani 1990 Recensio critica
- Gianmarco Minesi, «La structure de l'idée dans le Parménide de Platon», Philosophie antique, 2021, 205-232.
- Denis O'Brien, "«L'hypothèse » de Parménide (Platon, Parménide 137 a 7-b 4)", Revue des Études Grecques, 2007: 414-480
- "Einai copulatif et existentiel dans le Parménide de Platon", Revue des Études Grecques, 2005: 229-245
- Enzo Paci, Il significato del Parmenide nella filosofia di Platone, Principato, Messanae & Mediolani 1938, editio altera, Bompiani, Mediolani 1988 (Opere di Enzo Paci)
- Christoph Poetsch, Conceptual Patterns in Plato’s Parmenides, Vittorio Klostermann, 2023 Recensio critica
- Samuel Scolnicov, "Le parricide déguisé : Platon contre l’antiplatonisme parménidien" in Contre Platon 2, Vrin, 1995: 215-234
- Hans Günter Zeckl, Der Parmenides: Untersuchgen über innere Einheit, Zielsetzung und begriffliches Verhalten eines platonischen Dialogs, Marpurgi 1968, iterum 1971
Notae
recensere- ↑ Theaetetus 183e, Sophista 217c.
- ↑ 136d-e.
- ↑ 127d. Xenophon, Hellenica II.3.2.
- ↑ Plato, Alcibiades 119a.
- ↑ Paene ipse ideas adfirmat cum dicit (135b-c): si quis ideas neget οὐδὲ ὅποι τρέψει τὴν διάνοιαν ἕξει, μὴ ἐῶν ἰδέαν τῶν ὄντων ἑκάστου τὴν αὐτὴν ἀεὶ εἶναι, καὶ οὕτως τὴν τοῦ διαλέγεσθαι δύναμιν παντάπασι διαφθερεῖ. τοῦ τοιούτου μὲν οὖν μοι δοκεῖς καὶ μᾶλλον ᾐσθῆσθαι.
- ↑ Jean-Michel Charrue, Illusion de la dialectique et dialectique de l’illusion, Les Belles Lettres, 2003 [1]. Nonnullae paginae apud Guglum librorum.
- ↑ Septem volumina in Collection des Universités de France: Concetta Luna et Alain Philippe Segonds, Proclus. Commentaire sur le Parménide de Platon, Les Belles Lettres, 2007-2021. [2] Recensio critica
- ↑ Marsilio Ficino, Commentary on Plato's Parmenides, ed. et interpr. Maude Vanhaelen. 2 volumina. Harvard University Press, 2012. Recensio critica
- ↑ Damascius. Commentaire du Parménide de Platon, texte établi par L. G. Westerink, introduit, traduit et annoté par J. Combes avec la collaboration de A.-Ph. Segonds, Les Belles Lettres, 1997. Duo volumina (Collection des Universités de France). Recensio critica