Palatium Garnier
Palatium Garnier (Francice Palais Garnier) est elegans theatrum operaticum, sedum 1979 habens, quod ab anno 1861 ad 5 Ianuarii anno 1875 usui Operae Lutetiensis constructum est. Primum Exedra Cappuccinorum (Francice Salle des Capucines,) appellatum est quia apud Boulevard des Capucines[1] in circumdario nono Lutetiae stat, sed mox Palatium Garnier ob suam opulentiam et architectum Carolum Garnier appellabatur. Theatrum praeterea Opera Garnier et Opera Lutetiae vel brevissime Opera saepe dicitur.[2] Aedificium usque ad 1989, cum apud Place de la Bastille? aperiret Opera Bastillensis, novum theatrum sedum 2700 habens et multiplicibus pro mutationibus scaenarum et productionum facilitatibus praeditum, fuit primaria Operae Lutetiensis consociataeque Saltationis Operaticae Lutetiensis domus.[3] Opera Lutetiensis Palatio Garnier plerumque pro fabulis saltatoriis nunc utitur.
Palatium est "probabiliter praeclarissimum orbis terrarum theatrum operaticum, signum Lutetiae sicut cathedralis Nostrae Dominae, Museum Lupariense, vel Basilica Cordis Sacri Lutetiae."[4] Sua fama partim ex situ mythistoriae Umbra Operae scriptoris Gaston Leroux (1911), etiam adeo ex accommodationibus huius fabulae in pelliculis et praecipue in musicali populo gratissimo Andreae Lloyd Webber (1986), evenit.[5] Alia res est quod inter aedificia per Imperium Secundum Lutetiae constructae, praeter pretiossimum,[6] descripta est solum aedificium tale quod est "procul dubio opus summo artificio factum et primi gradus."[7]
Palatium Garnier etiam Bibliothecam-Museum Operae Lutetiensis condit. Quamquam Bibliotheca-Museum, non iam ab Opera ipsa administratum, est pars Bibliothecae Nationalis Francicae,[8] museum in cursibus peregrinatorum Palatii Garnier comprehenditur.[9]
Pinacothecae
recensereImagines Palatii Garnier
recensere-
Caerimonia inaugurationis, apud Scalas Grandes celebrata, 1875
-
Apollo, Poesia, Musica: Lyra Apollinis, pars
-
Poesia, sculptura culminis Caroli Gumery
-
Drama Lyricum, sculptura frontis Ioannis Iosephi Perraud
-
Saltatio, statua Ioannis Baptistae Carpeaux
-
Atrium Grande
-
Pars frontis septentrionalis (administratio)
-
Latus oriens Palatii Garnier, cum L'Opéra Restaurant
Imagines aedificiorum ex Palatio Garnier motorum
recensereForma multorum aedificiorum ab architectura Palatii Garnier mota est, inter quae:
-
Latus Theatri Iulii Slowacki
-
Philharmonia Varsoviensis circa 1900
-
Maquette? Theatri Lvivensis
-
Theatrum Amazonas Manaus in urbe Brasiliae
Nexus interni
Notae
recensere- ↑ Nomen ex Ordine Fratrum Minorum Capuccinorum duducitur.
- ↑ Beauvert 1996: 102–109 (de capacitate et nominibus theatri); Hanser 2006: 172 (de annis aedificationis).
- ↑ Ayers 2004, p. 188.
- ↑ Anglice: "probably the most famous opera house in the world, a symbol of Paris like Notre Dame cathedral, the Louvre, or the Sacré Coeur basilica" (Hanser 2006: 172–179).
- ↑ Hanser 2006.
- ↑ Simeone 2000: p. 177.
- ↑ Anglice: "unquestionably a masterpiece of the first rank" (Watkin 1996: 391–392).
- ↑ "Bibliothèque-Musée de l'Opéra" (Francice) situ Bibliothecae Nationalis. Accessum 3 Augusti 2011.
- ↑ "Palais Garnier" at the Paris Opera website. Accessum 3 Augusti 2011.
Bibliographia
recensere- Allison, John, ed. 2003. Great Opera Houses of the World. Supplementum Opera Magazine, Londinii.
- Ayers, Andrew. 2004. The Architecture of Paris. Stutgartiae, Londinii: Edition Axel Menges. ISBN 978-3-930698-96-7.
- Beauvert, Thierry. 1996. Opera Houses of the World. Novi Eboraci: The Vendome Press. ISBN 978-0-86565-977-3.
- Fauser, Annegret, et Mark Everist, eds. 2009. Music, Theater, and Cultural Transfer. Lutetiae, 1830–1914. Sicagi: The University of Chicago Press. ISBN 978-0-226-23926-2.
- Fontaine, Gérard. 2000. Charles Garnier's Opéra: Architecture and Exterior Decor, translated by Ellie Rea and Barbara Shapiro-Comte. Lutetiae: Éditions du Patrimoine. ISBN 978-2-85822-581-1.
- Fontaine, Gérard. 2004. Charles Garnier's Opéra: Architecture and Interior Decor, translated by Charles Penwarden. Lutetiae: Éditions du Patrimoine. ISBN 978-2-85822-801-0.
- Garnier, Charles. 1871. Le Théâtre. Lutetiae: Hachette. Vide apud Google Books.
- Garnier, Charles. 1875–1881). Le nouvel Opéra de Paris. 2 voll. textus et 6 voll. foliorum atlas. Lutetiae: Ducher. List of entries at WorldCat.
- Vol. 1, text 1878. 522 pages. Vide apud Google Books.
- Vol. 1, plates 1880. Partie architecturale, 40 plates. OCLC 487188010 and 180042214.
- Vol. 2, text 1881. 425 pages. Vide apud Google Books.
- Vol. 2, plates 1880. Partie architecturale, 60 plates. OCLC 487187971 and 180042222.
- [Vol. 3] 1875. Sculpture ornamentale, 45 plates. OCLC 487188045.
- [Vol. 4] 1875. Statues décoratives, 35 plates. OCLC 487188137. Vide apud Wikimedia Commons.
- [Vol. 5] 1875. Peintures décoratives, 20 plates. OCLC 487188071.
- [Vol. 6] 1875. Bronzes, 15 plates. OCLC 487188105.
- Hanser, David A. 2006. Architecture of France. Westport, Connecticutae: Greenwood Press. ISBN 978-0-313-31902-0.
- Huebner, Steven. 2003. After 1850 at the Paris Opéra: institution and repertory. In The Cambridge Companion to Grand Opera, ed. David Charlton, 291–317. Cantabrigiae: Cambridge University Press. ISBN 978-0-521-64118-0. ISBN 978-0-521-64683-3 (paperback).
- Guest, Ivor Forbes. 1974. Ballet of the Second Empire. Londinii: Wesleyan University Press. ISBN 978-0-273-00496-7.
- Guest, Ivor Forbes. 2006. The Paris Opera Ballet. Londinii: Wesleyan University Press. ISBN 978-1-85273-109-0.
- Kleiner, Fred S. 2006. Gardner's Art Through The Ages. Belmont, Californiae: Thomsom Wadsworth. ISBN 978-0-534-63640-1.
- Mead, Christopher Curtis. 1991. Charles Garnier's Paris Opéra: Architectural Empathy and the Renaissance of French Classicism. Novi Eboraci: The Architectural History Foundation. Cambridge, Massachusetts: The MIT Press. ISBN 978-0-262-13275-6.
- Nuitter, Charles. 1875. Le nouvel Opéra (cum 59 scalpturis). Lutetiae: Hachette. Copies 1, 2, and 3 at Google Books.
- Nuitter, Charles. 1878. Histoire et description du nouvel Opéra. Lutetiae: Plon. View at Gallica. (Title page undated; signed by Nuitter and dated 28 November 1878 on p. 42; Gallica gives the date of publication as 1883.)
- Scott, Pamela, et Antoinette J. Lee. 1993. Buildings of the District of Columbia. Novi Eboraci: Oxford University Press. ISBN 978-0-19-506146-8.
- Simeone, Nigel. 2000. Paris: A Musical Gazetteer. Portu Novo: Yale University Press. ISBN 978-0-300-08053-7.
- Watkin, David. 1996. A History of Western Architcture. Ed. 2a. Novi Eboraci: Barnes & Noble Books. ISBN 978-0-7607-0252-9.
- Zeitz, Karyl Lynn. 1991. Opera: the Guide to Western Europe's Great Houses. Santa Fe, Novi Mexici: John Muir Publications. ISBN 978-0-945465-81-2.
Nexus externi
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad Palatium Garnier spectant (Palais Garnier, Opéra Garnier). |
- Adumbrationes architecturae pro Opera Lutetiensi Caroli Rohault de Fleury non adhibitae, apud cca.qc.ca
- Historia architecturae, apud www.unav.es (Hispanice)
- L'Opéra Restaurant, apud www.opera-restaurant.fr (Anglice)
- Situs publicus, apud www.operadeparis.fr (Anglice)