Organum[1] est instrumentum musicum familiae aerophonorum, cuius toni aere clavibus pressis in fistulas ducto producuntur.

Initium compositionis (BWV 565) organo cantandae praeclarae a Ioanne Sebastiano Bachio compositae.

Primum organi genus fuit hydraulus vel hydraulia, i. e. aquaticum organum, inventionis Ctesibii Alexandrini (fl. 285 a.C.n.222 a.C.n.). Marcus Vitruvius Pollio in libro decimo operis de architectura primum huius instrumenti descriptionem dedit.

Organum ex tribus partibus constructum est, nempe ex multis fistulis ordinatis in mutationes seu voces in aedicula et frontalibus, quae prospectum vocant, artificiose exornatis; e folle fabrili, id est apparatus qui per motorium vel prius a calcante pressus aerem parat; et ex apparatu (tractura nominato) quo musicus (organista seu organarius) claves pulsans aerem ex follibus in fistulas sonaturas ducit.

Partes organi ergo sunt: fistulae, sive metallicae (mixto stanno et plumbo) sive ligneae; follis ad aerem producendum (apparatu olim ab hominibus hodie motore electrice operato), et claves clavilis, unius vel plurium (usque quinque), pedalisque).

Sunt et organa minoris magnitudinis, quorum fistulae in arcam congestae sunt, ut instrumenta loco moveri possint. Organa non solum in ecclesiis, sed etiam in oecis? ad concertus dicatis collocantur. Instrumenta minora etiam ad musicam domesticam in usu sunt.

Novum genus organorum est organum electronicum, cuius sonus non fistulis, sed modo electronico efficitur.

Praeclara opera organo cantanda a Ioanne Sebastiano Bachio, Theodorico Buxtehude, Hieronymo Frescobaldo scripta sunt.

Pinacotheca

recensere

Bibliographia

recensere
  • Göttert, Karl-Heinz. Die Orgel: Kulturgeschichte eines monumentalen Instruments. Kassel: Bärenreiter, 2017.
  • Williams, Peter F. A New History of the Organ: From the Greeks to the Present Day. Bloomington: Indiana University Press, 1980.

Nexus interni