-2 Latinitas huius rei dubia est. Corrige si potes. Vide {{latinitas}}.

Nehalennia fuit Germanorum dea tutelae, fecunditatis, mortuorum, et navigationis.

Imago et inscriptio.

Nehalennia dea a plus quam 360 inscriptiones et imagines saeculorum secundi et tertii nota est. Quae prope flumine Scalde, apud oppidum hodiernum Domburg atque in fano regionis Colijnsplaat (Noord-Beveland) in Oosterschelde demerso colebatur, quod primo anno 1647 visus annisque 1971 et 1972 demum repertum est. Colijnsplaat eo tempore Ganuenta vocabatur, Frisiavonum caput praesumptum. Ibi Nehalennia regina deorum fuisse videtur. Quamquam anno 1848 pars saxorum quae in ecclesia Domburgis conservata est, incendio deleta est, imagines inscriptionesque hodie picturis saeculi quinti decimi pictis inspiciuntur.

Depictio

recensere

Nehalennia sedens aut stans cum sagulo, fisco fructuum, cornucopia, cane, et prora depingitur.

Dea a nautis et mercatoribus qui in Britanniam ad mercaturam salis, gari, et fortasse vini et olei olivarum et figliniorum faciendam proficiscebantur, culta est. Quos post integrum reditum Nehalenniam dedicavisse ex inscriptionibus scimus. Exempli gratia, Decurio Quintus Phoebius Hilarus a Noviomago Batavorum ante iter "pro mercibus bene conservandis" aram donavit. Reditus alteram "ob merces suas bene conservatas" donavit. In inscriptionibus etiam nomina Celtica et Germanica sunt. Annis ascriptis a 188 ad 227 templis usi sunt.

Deus Nioerdus fortasse adiungi potest. Isis[1] nec dubie alienus est.

Nominis origo incerta est. Fortasse 'necare', Lingua Protoindoeuropaea *neh₂-u- 'navis' aut Germanice *nehwa-lennio 'utile' adiungi potest. Alii nomen 'habens aquam proximam' i.e. 'quae in litore vivit' habent. Alii iterum 'nebulam' et Gothice linnan 'abire' adiungere volunt. Igitur Nehalennia 'quae in caligine evanescit' significaverit.

Colijnsplaat in portus regione exemplar aedium Nehalenniae dicatarum stat.[2]

Bibliographia

recensere
  • Spickermann, Wolfgang. "Nehalennia" in Der Neue Pauly. DOI.
  • "This is Zeeland - Sea." Libellus in Museo Zeeuws, Middelburg, legibilis.
  1. Tac. Germ. IX.
  2. Res apud nehalenniatempel.nl.