Michael Waltari
Michael Waltari (Finnice: Mika Toimi Waltari, natus 19 Septembris 1908 Helsingiae, mortuus 26 Augusti 1979 Helsingiae) fuit scriptor Finnicus. Liber eius clarissimus, nomine Finnico Sinuhe egyptiläinen ('Sinuhe Aegyptius') anno 1945 editus, carissimus liber Finnicus anno 2008 electus est.[1] Waltari fuit auctor maxime uberrimus, qui mythistorias, poemata, diegemata, fabulas conscripsit. Etiam in multis civitatibus laudem ei paraverunt mythistoriae, quae de temporibus historicis narrant, sicut de Aegypto antiqua (Sinuhe egyptiläinen), de Europa saeculi XVI (Mikael Karvajalka), de Oriente Medio saeculi XVI (Mikael Hakim), de Imperio Byzantino (Johannes Angelos), de regno Etruscorum (Turms, kuolematon), de Imperio Romano saeculi primi (Valtakunnan salaisuus, Ihmiskunnan viholliset). Sinuhe egyptiläinen etiam in quadraginta linguas conversus est. Sepulcrum eius in sepulcreto Hietaniemi Helsingiae sito iacet.
De vita
recensereToimi Waltari, pater Michaelis, cum filius quinque annorum esset, vita defunctus est, quo fit ut inde mater sola altor esset. Septendecim annos natus iam primus liber Michaelis Jumalaa paossa ('A Deo fugiens') est editus a Societate missionaria maritima, quae etiam scriptiones religiosas patris et patrui sui ediderat. Theologiae studere coepit in Universitate Helsingiensi, sed ad facultatem philosophicam transiit. Eo tempore Waltari se ipsum ante omnia poeta habebat; liber tamen quo illustris factus est anno 1928, mythistoria fuit nomine Suuri illusioni ('Illusio grandis').
Anno 1931 Waltari in matrimonium duxit Mariam (vulgo Marjatta) Luukkonen, quae anno proximo illi filiam Satu peperit. Michael annis 1930 munere diurnarii in quadam ampla ephemeride Finnica functus est, eodem tempore scribens complures mythistorias, diegemata, fabulas et alia. Per secundum bellum mundanum instituto informationis civitatis operatus est, et quaedam opera propagandatoria conscripsit. Post bellum nonnullas mythistorias composuit de temporibus historicis narrantes, quod efficit ut apud Finnicos maiore auctoritate valeret, quoniam antea interdum scriptor delectabilis habebatur. Post annum 1964 non multa scribebat, sed usque una cum editoribus designavit novas editiones operum suorum edidendas prooemiaque in his conscripsit. Waltari maximam vitae partem in regione Töölö urbis Helsingiae egit. Filia eius Satu Waltari quoque scriptrix est.
Opera selecta
recensere- Jumalaa paossa ('A Deo fugiens'), 1925
- Suuri illusioni ('Illusio grandis'), 1928
- Sinuhe egyptiläinen ('Sinuhe Aegyptius'), 1945
- Mikael Karvajalka ('Michael Pilipes'), 1948
- Mikael Hakim ('Michael Hakim'), 1949
- Johannes Angelos ('Iohannes Angelus'), 1952
- Turms, kuolematon ('Turms, immortalis'), 1955
- Valtakunnan salaisuus ('Arcana regni'), 1959
- Ihmiskunnan viholliset ('Hostes generis humani'), 1964