Maya Angelou (nata Marguerite Annie Johnson die 4 Aprilis 1928, mortua die 28 Maii 2014) fuit scriptrix et poëtria Americana. Septem autobiographias, tris commentationum libros, aliquot libros poësis edidit, atque varias fabulas theatro, cinemateo, et televisioni proprias scripsit. Per curriculum amplioris quinquaginta annorum multa praemia et gradus honorarios accepit. Celebris est libris de adulescentia sua, praecipue prima autobiographia, I Know Why the Caged Bird Sings (1969), quae vitam ad septimum decimum annum narrat.

Photographema Mayae Angelou anno 2013 factum.

Scriptrix facta est post seriem occupationum in adulescentia: fuit coqua, meretrix, saltatrix in discotheca, actrix in opera Porgy and Bess, ordinatrix Colloquii meridiani ductus Christiani, scriptrix actorum in Aegypto et Gana tempore decolonizationis. Fuit actrix, scriptrix, rectrix, ac productrix fabularum, pellicularum, spectaculorumque televisificorum. Ab anno 1982 in Universitate Wake Forest in oppido Winston-Salem in civitate Carolina Septentrionali habitavit, ubi fuit primus professor Reynolds rerum Americanorum. In motu iurum civilium versata est, cum Martino Luther King, Malcomo X, et aliis collaborans. Anno 2011, praesidis nomisma libertatis accepit.

Propter scripta et actiones Angelou facta est Afroamericanorum et mulierum oratrix honorabilis. Sunt qui opera eius in aliquis bibliothecis Americanis prohibere conati sunt, sed opera pervulgata in bibliothecis, scholis, universitatibusque manent. Angelou etiam recognita est innovatione litterarum: in autobiographiis suis, ordinarias generis structuram rhetoricamque mutare conata est. Quantum ad themata, magnum pondus in rassismum, identitatem, familiam, peregrinationem ponit.

Opera selecta

recensere

Autobiographiae

recensere