Maior domus
Servus maior domus[1] fuit administrator vel vicarius regis in singulis partibus regni Franciae septimo et octavo saeculis.
Anno 614, rex Chlotarius II edicto Lutetiae nobilibus postulantibus confirmavit, ut in singulis regni partibus ut Austrasia, Burgundia, Neustria maiores domus ex nobilitate eligerentur. Quod reges e domo Merovingorum saepe nondum adulti sellam regiam ascenderunt, maiores domus vicarii et tandem regentes Franciae facti sunt. Praesertim maiores domus e familia Pippini mox potentissimi erant et titulum ut hereditatem acceperunt. Anno 751 denique Pippinus III ultimum regem Merovingorum, Childericum III deposuit, atque ipse ut Pippinus I rex Francorum factus est.
Index maiorum domus
recensereMaiores domus Austrasiae
recensere- Gogo (circa 567—581)
- Wandelenus (581—585)
- Gundulfus (circa 600)
- Rado (613—617)
- Hugo (617—623)
- Pippinus I (623—629 et 639—640)
- Otto (640—641/642/643)
- Grimoaldus Senior (641/642/643—656)
- Wulfualdus (656—680; et in Neustria)
- Pippinus II (680—714)
- Theudoaldus (714—717)
- Carolus Martellus (717—741; et in Neustria)
- Carlomannus (741—747)
- Drogo (747—751/754)
- Landericus (ante 584 — ante 613)
- Gundolandus (ante 613—639)
- Aega (639—641; et in Burgundia)
- Erchinoaldus (641—658)
- Ebroinus (658—673 et 675—680)
- Wulfualdus (673—675; et in Austrasia)
- Leudesius (675)
- Waratto (680/681 et 683/684—686)
- Ghislemarus (680/681—683/684)
- Bercharius (686—688)
- Nordebertus (688 — non ante 696)
- Grimoaldus Iunior (non ante 696—714)
- Theudoaldus (714—715; et in Austrasia)
- Raganfridus (715—718)
- Carolus Martellus (718—741; et in Austrasia)
- Pippinus III (741/742—751)
Maiores domus Burgundiae
recensere- Warnaharius I (до 599)
- Bertoaldus (ante 603—604)
- Protadius (605)
- Claudius (606 — ante 613)
- Warnaharius II (613—626/627)
- Aega (639—641; et in Neustria)
- Flaochadus (642)
- Radobertus (642—662)
Notae
recensere- ↑ Videas: Carolus Du Cange et al. (1883-1887). Glossarium mediæ et infimæ Latinitatis. Niortii: Favre