Lingua Caebuana
lingua
Lingua Caebuana est lingua Visayanensis familiae Austronesianae, cum Philippinica, Ilocana, aliisque linguis cognata. Tantum in Caebua atque in Negros Oriental primaria est; adhibetur aliquantum in Bohol et in Mindanao.[1] Sunt qui affirmant maximam populi partem hac lingua uti, quod autem pro certo probari non potest.
Lingua Caebuana Sinugboanon | |
---|---|
Taxinomia | Lingua Austronesiana e familia Malaico-Polynesica et divisione Philippinarum Centralium |
Locutores | 20 000 000 fortasse 11 000 000 ea loquuntur ut lingua secunda |
Sigla | 1 —, 2 ceb, 3 ceb |
Status publicus | |
Officialis | nusquam |
Privata | Philippinae |
Litterae | |
Scriptura | Latina, olim Baybayin |
Procuratio | ceb:Akademyang Bisaya |
Familiae linguisticae coloribus Vicipaedicis pictaeSitus locutorum linguae Caebuanae |