Isopoda (Graece ἰσόποδα, "aequos habentia pedes") sunt ordo crustacearum, oniscos, porcelliones, cognatosque eorum comprehendens. Isopoda in mare, aqua dulci, terraque vivunt. Pleraque sunt animalia cinerea vel subalbida, rigidis exosceletis articulatis praedita. Duo paria habent antennarum, septem paria membrorum articulatorum in thorace, quinque paria appendicularum in abdomine quibus in respiratione utentur. Feminae ova in sacculo sub thorace incubant. Isopoda varios modos habent sui alendi: alia materiam plantarum vel animalium edunt, alia pascuntur vel particula ex aqua colant, alia sunt praedatores, alia sunt parasiti interni aut externi, praecipue piscibus viventes. Species aquaticae fundum maris aut lacus habitant, sed aliqua isopoda apomorphica paucis intervallis nare possunt. Species terrestres se moventur repentes et in locis frigidis umidisque inveniuntur. Aliquae species se in pilam volvere possunt, ut umorem conservent aut sese defendant.

Eurydice pulchra, isopun carnivorum quod litora harenosa habitat

Subphylum : Crustacea 
Classis : Malacostraca 
Subclassis : Eumalacostraca 
Superordo : Peracarida 
Ordo : Isopoda 
Latreille, 1817 [1]

Sunt plus quam decem milia specierum isopodum per orbem terrarum, fere 4 500 speciebus in locis marinis (plerumque in fundo maris), 500 speciebus in aqua dulci, 5 000 speciebus in terra inventis. Ordo in subordines undecim dividitur. Fossilia inventa sunt ex epocha Pennsylvaniensi Aevi Carboniferi, abhinc 300 milliones saltem annorum, ubi isopoda maria tenuia habitabant.

  1. Boxshall, Geoff (2014). "Isopoda". World Register of Marine Species.

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Isopoda spectant.
  Vide "Isopoda" apud Vicispecies.