Isabella, sive Elisabetha Austriaca (nata Bruxellis die 18 Iulii 1501, mortua die 19 Ianuarii 1526), fuit archiducissa Austriae, infanta Hispaniarum et regina consors Daniae, Sueciae, et Norvegiae. Eius nomen fuit nomen Isabellae I reginae Castellae, eius avae maternae.

Wikidata Isabella Austriaca
Res apud Vicidata repertae:
Isabella Austriaca: imago
Isabella Austriaca: imago
Nativitas: 18 Iulii 1501; Bruxellae
Obitus: 19 Ianuarii 1526; Gandavum
Patria: Sacrum Romanum Imperium

Familia

Genitores: Philippus I; Ioanna
Coniunx: Christianus II
Proles: Prince John of Denmark, Dorothea of Denmark, Electress Palatine, Christina of Denmark, stillborn son Oldenburg, Maximilian of Denmark, Prince Philip Ferdinand of Denmark
Familia: Domus Habsburgensis

Memoria

Sepultura: Saint Peter's Abbey, St. Canute's Cathedral

Insignia heraldica

Isabella Austriaca: insigne
Isabella Austriaca: insigne

Secunda Ioannae regina Hispaniarum et Philippi IV domini Nederlandiae filia erat. Ab anno 1506, Philippo mortuo, Isabella et sorores Alienora et Maria et frater Carolus in Nederlandia habitaverunt, ubi Margarita soror Philippi gubernabat.

Isabella Regina

Anno 1514, Isabella et Christianus II (rex Daniae) nupti sunt. Regina genuit duas filias, Dorothea Daniae et Christina Daniae. Ab anno 1523, Christiano deposito, Isabella et eius familia in Nederlandia habitaverunt. Regina semper Catholica fuit, sed Reformatione haud infensa erat, propter quod Carolus et Ferdinandus irati fuerunt.

Nexus externi

recensere
  Lexica biographica:  • Den store danske • Deutsche Biographie • Diccionario biográfico español • Store norske leksikon •