Iacobus Clavell
Iacobus Clavell (vulgo James Clavell, natus Charles Edmund Dumaresq Clavell Sydneii in Australia die 10 Octobris 1921, mortuus Vibisci in Helvetia die 6 Septembris 1994) fuit scriptor Britannico-Americanus (in Australia autem natus). Secundo bello mundano anno 1940 pyroballistarius in Artillaria Regia? in Malaesia Britannica militavit. Proelio vulneratus, a Iaponensibus captus, in castra carceralia Iavae, deinde in carcerem Changi Singapurae coniectus est. Serie mythistoriarum The Asian Saga (quae librum Shōgun, 1975, continet) et pelliculis The Great Escape (1963) et To Sir, with Love (1967) innotuit.
Opera selecta
recensereMythistoriae
recenserePelliculae
recensere- The Fly (1958)
- The Great Escape (1963)
- King Rat (1965)
- To Sir, with Love (1967)
- The Last Valley (1971)
Series teleopticae
recensere- Shōgun (1980)
Nexus externi
recensere- De Iacobo Clavell apud IMDb
- "Obituary: James Clavell", necrologium in The Independent